テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2De Resurrectione Carnis

Caput XLV 第XLV章

Tertullian · De Resurrectione Carnis · PL 2, 858A · 14 sectiones

De Resurrectione Carnis 45.1

1

Sed et rursus alia caecitate in duos homines impingunt, in veterem et in novum, monente Apostolo (Eph. IV), deponere nos veterem hominem qui corrumpitur per concupiscentiam seductionis; renovari autem spiritu sensus, et induere novum hominem, qui secundum Deum conditus est in justitia et religione veritatis; ut et hic ad duas substantias distinguendo, vetustatem ad carnem, novitatem ad animam, corruptionem perpetuam veteri defendat, id est carni.

PL 2, 858A

しかし彼らはまた、別の盲目によって、古き人と新しき人という二つの人にぶつかっている。使徒は(エフェソ4章)で、我々が欺きの欲望によって腐敗する古き人を脱ぎ捨て、心の霊によって新たにされ、義と真理の信仰とにおいて神にかたどって造られた新しき人を着るべきであると勧めているのだが、彼らはここでもまた、二つの実体へと区別を持ち込み、古さを肉に、新しさを魂にあてがい、絶えざる腐敗を古きもの、すなわち肉に対して主張しようとする。

De Resurrectione Carnis 45.2

2

Porro, si secundum substantias, nec anima novus homo, quia posterior; nec caro ideo vetus, quia prior.

PL 2, 858A

しかも、もし実体に従ってであるならば、魂は後にあったからといって新しき人ではなく、肉もまた先にあったからといって古きものではない。

De Resurrectione Carnis 45.3

3

Quantulum enim temporis inter manum Dei et adflatum; ausim dicere, etiamsi multo prior anima quam caro, eo ipso quod anima impleri se expectavit, priorem eam fecit. Omnis enim consummatio atque perfectio, etsi ordine postumat, effectu tamen anticipat.

PL 2, 858B

なぜなら、神の手と息吹との間には、いかほどの時間があるというのか。あえて言うが、たとえ魂が肉よりもはるかに先にあったとしても、魂が自ら満たされることを待ち望んだというまさにその一事が、肉のほうを先なるものとしたのである。なぜなら、あらゆる完成と成就とは、たとえ順序としては後に来るとしても、効果においては先んじるからである。

De Resurrectione Carnis 45.4

4

Magis illud prius est, sine quo priora non possunt. Si caro vetus homo, quando istud? a primordio? atquin Adam novus totus, et ex novo vetus nemo.

PL 2, 858B

むしろ、それなしには先立つものが先立ちえない当のものこそが、より先なるものである。もし肉が古き人であるならば、それはいつからか。始めからか。しかるに、アダムは全体として新しい者であり、新しい者から古い者が出たことなどありはしない。

De Resurrectione Carnis 45.5

5

Nam et exinde a benedictione geniturae, caro atque anima simul fiunt, sine calculo temporis; et quae simul in utero etiam seminantur, quod docuimus in Commentario animae, contemporant foetu, coaetant natu duos istos homines, sane ex substantia duplici, non tamen et aetate.

PL 2, 858B

なぜなら、そこから、出生の祝福によって、肉と魂とは時を計るまでもなく同時に生じるからであり、また、胎内において同時に種蒔かれるこれら二つのものは——このことは我々が『魂について』の注解のうちで教えたとおりだが——胎児として時を同じくし、生まれによって年を同じくして、この二つの人を並び立たせるのであって、確かに二重の実体からは成っても、年齢まで二重であるわけではない。

De Resurrectione Carnis 45.6

6

Sic unum edunt, dum prior neuter est. Citius est, totos nos aut veteres aut novos esse: qua enim alterum possimus esse, nescimus.

PL 2, 858B

このように、両者は一つのものを生み出すのであり、そのいずれもが先立つことはない。我々が全体として古き者であるか、あるいは全体として新しき者であるかのほうが、むしろありうることである。なぜなら、我々がどのようにして、一部だけ別のものでありうるのか、我々には分からないからである。

De Resurrectione Carnis 45.7

7

Sed Apostolus veterem hominem manifeste notat: Expone enim, inquit, secundum pristinam conversationem veterem hominem, non secundum alicujus substantiae senium.

PL 2, 858C

しかし使徒は、古き人が何であるかを明らかに示している。彼はこう言うからである。「以前の生き方に従って古き人を脱ぎ捨てよ」。すなわち、何らかの実体の老朽に従ってではない。

De Resurrectione Carnis 45.8

8

Neque enim carnem praecipit deponamus, sed quae et alibi carnalia ostendit; opera, non corpora accusans, de quibus et hic subjicit: Deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque ad proximum suum, quoniam membra alterutrum sumus.

PL 2, 859A

なぜなら彼は、我々に肉を脱ぎ捨てよと命じているのではなく、他の箇所でも肉のものと示したものを脱ぎ捨てよと命じているのだからである。すなわち彼が咎めているのは業であって、肉体ではない。それについて彼はここでもこう付け加えている。「偽りを脱ぎ捨てて、各々その隣人に対して真理を語れ。我々は互いに肢体だからである」。

De Resurrectione Carnis 45.9

9

Irascimini autem, et nolite delinquere. Sol non occidat super iracundiam vestram. Neque dederitis locum diabolo . Qui furabatur , jam non furetur, imo potius laboret, operando manibus, uti habeat impartire indigenti.

PL 2, 859A

「怒れ、しかし罪を犯すな。太陽は汝らの怒りの上に沈んではならない。悪魔に機会を与えてはならない。盗みを働いていた者は、もはや盗んではならない。それどころか、むしろ手をもって働き労し、乏しい者に分け与えるものを持つようにせよ」。

De Resurrectione Carnis 45.10

10

Omnis sermo turpis non procedat ex ore vestro, sed qui sit optimus ad aedificationem fidei, ut gratiam audientibus praestet. Et nolite contristare Spiritum Dei Sanctum, in quo signati estis, in redemptionis die.

PL 2, 859A

「あらゆる恥ずべき言葉が汝らの口から出てはならず、信仰の建徳にとって最も善き言葉が、聞く者たちに恩寵をもたらすようにせよ。また、神の聖なる霊を悲しませてはならない。汝らは贖いの日のために、この霊によって証印を押されているのだから」。

De Resurrectione Carnis 45.11

11

Omnis amaritudo, et ira, et clamor, et blasphemia, et indignatio auferatur a vobis, cum omni malitia. Estote autem in alterutrum benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus vobis donavit in Christo.

PL 2, 859A

「あらゆる苦々しさ、怒り、叫び、冒瀆、憤りは、あらゆる悪意とともに、汝らから取り除かれよ。互いに対して慈愛深く、慈しみ深くあり、神がキリストにあって汝らに与えられたように、互いに与え合え」。

De Resurrectione Carnis 45.12

12

Igitur qui carnem veterem hominem existimant, cur non mortem sibi properant, ut, vetere homine deposito, praeceptis Apostoli occurrant?

PL 2, 859B

それゆえ、肉を古き人であると考える者たちは、なぜ自ら死を急ぎ求め、古き人を脱ぎ捨てて、使徒の命令に応じようとしないのか。

De Resurrectione Carnis 45.13

13

Nos enim qui totam fidem in carne administrandam credidimus, imo et per carnem, cujus est et os ad proferendum optimum quemque sermonem, et lingua ad non blasphemandum, et cor ad non indignandum, et manus ad operandum et largiendum; tam vetustatem hominis, quam novitatem, ad moralem, non ad substantialem differentiam pertinere defendimus.

PL 2, 859B

なぜなら我々は、信仰の全体が肉のうちで営まれるべきものであり、それどころか肉を通して営まれるべきものであると信じているからである。肉には、あらゆる善き言葉を発するための口があり、冒瀆しないための舌があり、憤らないための心があり、働き施すための手があるのだから。それゆえ我々は、人における古さも新しさも、実体の違いにではなく、道徳の違いに属することを主張する。

De Resurrectione Carnis 45.14

14

Atque ita, pariter agnoscimus, hominem qui secundum pristinam conversationem vetus fuerit, eumdem et corrumpi ita dictum secundum concupiscentiam seductionis, quemadmodum et veterem secundum pristinam conversationem, non secundum carnem per interitum perpetuum; caeterum, carne tam salvum quam eumdem, utpote vitiosam disciplinam, non corpulentiam exutum.

PL 2, 859B

そしてこのようにして、我々は同じく認める。以前の生き方に従って古かった人について、その同じ者が「欺きの欲望に従って腐敗する」と言われるのは、「以前の生き方に従って」古いと言われるのと同じ意味においてであって、絶えざる滅びによって肉に即して腐敗するという意味においてではない。さらに、その者は肉において、同じ者であるのと同じく、救われてもいる。彼が脱ぎ捨てたのは悪しき規律であって、肉づきではないのだから。