テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2De Resurrectione Carnis

Caput XLVI 第XLVI章

Tertullian · De Resurrectione Carnis · PL 2, 859C · 15 sectiones

De Resurrectione Carnis 46.1

1

Talem ubique Apostolum recognoscas, ita carnis opera damnantem, ut carnem damnare videatur; sed ne ita quis existimet, ex aliorum vel cohaerentium sensuum suggestu procurantem.

PL 2, 859C

使徒とは、どこにおいてもこのような人物だとお前は認めるがよい――肉の業を断罪するあまり、あたかも肉そのものを断罪しているかのように見えるほどでありながら、しかし誰もそのように思うことのないよう、ほかの、あるいはそれに連なる文意の示唆によって、あらかじめ手当てをしている人物であると。

De Resurrectione Carnis 46.2

2

Nam et dicens (Rom. VIII), eos qui in carne sunt , Deo placere non posse, statim de pravo intellectu ad integrum revocat, adjiciens: Vos autem non estis in carne, sed in spiritu.

PL 2, 859C

実に、(ローマ8章)において「肉にある者たちは神に喜ばれることはできない」と述べつつ、彼はただちに、その歪んだ理解を健全な理解へと立ち返らせて、「しかし汝らは肉にはなく、霊にある」と付け加えている。

De Resurrectione Carnis 46.3

3

Eos enim quos in carne esse constabat, negando in carne esse, in operibus carnis non esse monstrabat; atque ita illos demum Deo placere non posse, non qui in carne essent, sed qui carnaliter viverent; placere autem Deo illos, qui in carne positi, secundum spiritum incederent.

PL 2, 859C

肉にあることが明らかであった者たちについて、彼は「肉にはない」と否定することによって、その者たちが肉の業のうちにはないことを示し、かくしてついに、神に喜ばれることができないのは肉にある者たちではなく肉的に生きる者たちであることを、そして肉に置かれていても霊に従って歩む者たちこそ神に喜ばれることを示していたのである。

De Resurrectione Carnis 46.4

4

Et rursus: Corpus quidem, ait, mortuum, sed propter delinquentiam; sicut spiritum vitam propter justitiam. Vitam autem morti opponens in carne constitutae, sine dubio illic et vitam repromisit ex justitia, ubi mortem determinavit ex delinquentia.

PL 2, 860A

そしてまた、彼は言う、「肉体は罪のゆえに死んでいるが、霊は義のゆえに命である」と。かくして、肉のうちに据えられた死に命を対置しつつ、彼は疑いなく、罪から死を定めたまさにその場所において、義から命をも約束し直したのである。

De Resurrectione Carnis 46.5

5

Caeterum frustra opposuit vitam morti, si non est illic ubi est et ipsa, cui eam opposuit, excludendae utique de corpore. Porro, si vita mortem de corpore excludit, non potest id perficere, nisi illuc penetret, ubi est quod excludit.

PL 2, 860A

しかし、もし命が、それが対置した死そのものがある場所――すなわち肉体から死を排除すべきその場所――になければ、命を死に対置したことは空しいことになる。しかも、もし命が肉体から死を排除するのであれば、命はまさに、排除すべきものがあるその場所へと入り込まない限り、それを成し遂げることはできない。

De Resurrectione Carnis 46.6

6

Et quid ego nodosius, cum Apostolus absolutius? Si enim, inquit, spiritus ejus qui suscitavit Jesum, habitat in vobis; qui suscitavit Jesum a mortuis, suscitabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem spiritum ejus in vobis; ut et si animam quis corpus mortale praesumpserit, cum hoc et carnem negare non possit, carnis quoque resuscitationem cogatur agnoscere, secundum ejusdem status communionem.

PL 2, 860A

使徒がこれほど明快に語っているというのに、私が何をこれ以上こみ入らせて論じる必要があろうか。「もしイエスを甦らせた方の霊が汝らのうちに宿っているならば、イエスを死者たちのうちから甦らせた方は、汝らのうちに宿るその霊のゆえに、汝らの死すべき肉体をも甦らせるであろう」と彼は言う。かくして、たとえ誰かが「死すべき肉体」を魂のことだと思い込んだとしても、それと同時に肉を否定することはできない以上、同じ境遇を共にする交わりのゆえに、肉の甦りをも認めざるを得ないのである。

De Resurrectione Carnis 46.7

7

Ex sequentibus adhuc discas, opera carnis damnari, non ipsam: Itaque, fratres, ait, debitores sumus, non carni, ut secundum carnem vivamus: si enim secundum carnem vixeritis, futurum est ut moriamini; si vero spiritu carnis actus mortificaveritis, vivetis.

PL 2, 860B

続く箇所からもなお、断罪されているのは肉の業であって肉そのものではないと、お前は知るがよい。「それゆえ兄弟たちよ、我々は、肉に従って生きるべく肉に対して負い目を負う者ではない。もし肉に従って生きるならば、汝らは死ぬことになろう。しかし、もし霊によって肉の行いを死なせるならば、汝らは生きるであろう」と彼は言う。

De Resurrectione Carnis 46.8

8

Porro, ut ad singula quaeque respondeamus, si in carne constitutis, secundum spiritum tamen degentibus, salus repromittitur; jam non caro adversatur saluti, sed operatio carnis.

PL 2, 860B

しかも、個々の点にそれぞれ答えるならば、もし肉のうちに置かれていながらも霊に従って生きる者たちに救いが約束されているのならば、もはや救いに逆らうのは肉ではなく、肉の働きなのである。

De Resurrectione Carnis 46.9

9

Operatione autem carnis exclusa, quae caussa est mortis, salva jam caro ostenditur, caussa carens mortis. Lex enim, inquit, spiritus vitae in Christo Jesu manumisit me a lege delinquentiae et mortis; certe quam praemisit habitare in membris nostris .

PL 2, 860B

他方、死の原因である肉の働きが取り除かれれば、肉はすでに、死の原因を欠いた、救われたものとして示される。「実に、キリスト・イエスにある命の霊の法は、私を罪と死との法から解き放った」と彼は言う。たしかに、それは彼が先に、我々の肢体のうちに宿ると述べていたものである。

De Resurrectione Carnis 46.10

10

Ergo jam membra nostra lege mortis non tenebuntur, quia nec delinquentiae, a quibus manumissa sunt.

PL 2, 860C

それゆえ、我々の肢体はもはや死の法に捕らえられることはない。罪の法にも捕らえられぬのと同様である。それらの法から、我々の肢体は解き放たれたのだから。

De Resurrectione Carnis 46.11

11

Quod enim invalidum erat legis, in quo infirmabatur per carnem, misso Deus Filio suo in simulacro carnis delinquentiae, et per delinquentiam damnavit delinquentiam in carne, non carnem in delinquentia: neque enim domus cum habitatore damnabitur.

PL 2, 860C

実に、律法にとって不可能であったこと、すなわち肉によって弱められていたその点を、神はご自身の子を罪の肉の似姿のうちに遣わし、罪のゆえに、肉における罪を断罪することによって成し遂げた。肉を罪のうちにあるものとして断罪したのではない。家がその住まう者もろとも断罪されることはないからである。

De Resurrectione Carnis 46.12

12

Habitare enim peccatum dixit in corpore nostro. Damnata autem delinquentia, caro absoluta est: sicut, indemnata ea, legi mortis et delinquentiae obstricta est. Sic et sensum carnis, mortem appellavit; dehinc et inimicitiam ad Deum, sed non carnem ipsam.

PL 2, 860C

実に彼は、罪が我々の肉体のうちに宿ると言った。そして罪が断罪されると、肉は無罪放免された。罪が断罪されぬままであった間、肉が死と罪との法に縛られていたのと同様である。かくして彼は、肉の思いを死と呼び、次いではそれを神への敵意とも呼んだが、肉そのものをそう呼んだのではない。

De Resurrectione Carnis 46.13

13

Cui ergo, dices, reputabitur sensus carnis, si non substantiae ipsi? Plane, si probaveris aliquid carnem de suo sapere.

PL 2, 860C

それでは肉の思いは、肉という実体そのものに帰せられるのでなければ、一体誰に帰せられるのか、とお前は言うだろう。確かにそうだ――もしお前が、肉が自らのもので何かを知ることを証明できるのならば。

De Resurrectione Carnis 46.14

14

Si vero sine anima nullius est sensus, intellige sensum carnis ad animam esse referendum, carni interdum deputatum, quia per carnem administratur; et ideo habitare ait delinquentiam in carne, quia et anima, a qua delinquentia inducitur, inquilina est carnis, mortificatae quidem, sed non suo, verum delinquentiae nomine.

PL 2, 860D

しかし、もし魂なしにはいかなる思いも存在しないのならば、肉の思いとは魂に帰せられるべきものであり、それが時に肉に帰せられるのは、それが肉を通して行われるからにほかならないと理解せよ。それゆえ彼は、罪が肉のうちに宿ると言ったのである。なぜなら、そこから罪がもたらされる魂こそが、肉の住人だからである――もっとも肉は死んでいるとはいえ、それは肉自身の名によってではなく、罪の名によって死んでいるのである。

De Resurrectione Carnis 46.15

15

Nam et alibi: Quomodo, inquit, etiam nunc, velut viventes in mundo, sententiam fertis? non ad mortuos scribens, sed ad eos qui desinere deberent mundialiter vivere.

PL 2, 861A

そしてまた別の箇所で、「汝らはどうして今もなお、世界に生きている者であるかのように、定めを下すのか」と彼は言う。彼は死者に対して書いたのではなく、世界に属する者として生きることをやめるべき者たちに対して書いたのである。