テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2De Resurrectione Carnis

Caput XLI 第XLI章

Tertullian · De Resurrectione Carnis · PL 2, 852B · 7 sectiones

De Resurrectione Carnis 41.1

1

Eamdem adhuc sententiam exequitur, remunerationes vexationibus praeferens. Scimus enim, inquit (II Cor. V), quoniam, etsi terrena domus nostra hujus tabernaculi dissolvetur, habemus domum non manufactam, aeternam in coelis; id est, per hoc quod dissolvetur caro nostra per passiones, domicilium consecuturi sumus in coelis.

PL 2, 852B

彼はなおも同じ趣旨を展開し、苦難よりも報いを優先させている。こう言われている(二コリント5章)、「我々は知っている、この幕屋という地上の我々の家が壊されるとしても、我々には手によらぬ家、天にある永遠の家があることを」と。すなわち、我々の肉が苦しみによって壊されることによって、我々は天における住まいを得ることになる、というのである。

De Resurrectione Carnis 41.2

2

Meminerat Evangelicae definitionis (Matth. V): Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quia illorum est regnum coelorum.

PL 2, 852B

彼は福音の定めを思い起こしていた(マタイ5章)、「義のために迫害を受ける者たちは幸いである、天の国は彼らのものだからである」と。

De Resurrectione Carnis 41.3

3

Non tamen carnis restitutionem negavit, si compensationem mercedis opposuit; cum ipsi compensatio debeatur, cui dissolutio deputatur, scilicet carni.

PL 2, 852B

しかし彼は、報いという代償を対置させたからといって、肉の回復を否定したのではない。壊されると見なされる当のもの、すなわち肉にこそ、その代償が負われるべきだからである。

De Resurrectione Carnis 41.4

4

Sed quia domum dixerat carnem, eleganter voluit et in mercedis comparatione vocabulo domus uti; ipsi domui, quae dissolvetur per passionem; meliorem domum repromittens per resurrectionem; nam et Dominus multas mansiones, quasi domus, apud Patrem repromittit (Joan. XIV): quamquam et de domicilio mundi potest intelligi, quo dissoluto, aeterna sedes repromittatur in coelis; quia et quae sequuntur, ad carnem manifeste pertinentia, ostendunt priora omnino ad carnem pertinere.

PL 2, 852C

しかし彼は肉を家と呼んでいたので、報いを比較する際にも、巧みに「家」という語を用いようとした。すなわち、苦しみによって壊されるその同じ家に対して、復活によってより良き家を約束するのである。実に主もまた、父のもとに、家のような多くの住まいを約束しておられる(ヨハネ14章)。もっとも、これは世界という住まいについても解されうる――それが壊されるとき、天における永遠の座が約束される、というふうに。しかし、これに続く箇所が明らかに肉に関わるものであることは、先の箇所もまた、まったく肉に関わるものであることを示している。

De Resurrectione Carnis 41.5

5

Divisionem enim facit Apostolus, cum subjicit: Nam et hoc geminus , domicilium nostrum, quod de coelo est, superindui desiderantes, siquidem induti , non nudi inveniamur; id est, ante volumus superinduere virtutem coelestem aeternitatis, quam carne exuamur.

PL 2, 853A

実に使徒は区別を立てている。彼が次のように付け加えるときのことである――「実にこのことのゆえに〔我々は呻き〕、天からの我々の住まいを上に着ることを願っている。着ている者として見出され、裸の者としてでないために」。すなわち、肉を脱がされるより前に、永遠という天的な力を上に着ることを、我々はまず望むのである。

De Resurrectione Carnis 41.6

6

Hujus enim gratiae privilegium illos manet, qui ab adventu Domini deprehendentur in carne, et propter duritias temporum Antichristi merebuntur, compendio mortis per demutationem expunctae, concurrere cum resurgentibus; sicut Thessalonicensibus scribit (I Thess. IV): Hoc enim dicimus vobis in sermone Domini, quod nos qui vivimus, qui remanemus in adventu Domini, non praeveniemus eos qui dormierunt.

PL 2, 853A

実に、この恩寵の特権は、主の到来のときに肉のうちに見出される者たちを待っている。彼らは、反キリストの時代の過酷さゆえに、変容によって消し去られるという死の近道を経て、甦る者たちと共に進むにふさわしいとされるであろう。テサロニケの人々に彼が書き送っているとおりである(一テサロニケ4章)、「我々は主の言葉によってこのことを汝らに言う。すなわち、生きている我々、主の到来まで残っている我々は、眠りについた者たちに先立つことはない」と。

De Resurrectione Carnis 41.7

7

Quoniam ipse Dominus in jussu et voce Archangeli , et in tuba Dei, descendet de caelo; et mortui in Christo resurgent primi: dehinc nos cum ipsis simul rapiemur in nubibus obviam Domino in aera, et ita semper cum Domino erimus.

PL 2, 853B

「主御自身が、命令と、大天使の声と、神のラッパの響きとともに、天から下って来られるからである。そして、キリストにあって死んだ者たちがまず甦り、それから、我々が彼らと共に、雲のうちに引き上げられ、空中で主を出迎え、こうして我々は常に主と共にいることになるであろう」。