テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2De Resurrectione Carnis

Caput XXI 第XXI章

Tertullian · De Resurrectione Carnis · PL 2, 822B · 6 sectiones

De Resurrectione Carnis 21.1

1

Si ergo interdum et in quibusdam, inquis, cur non et in edicto resurrectionis spiritaliter intelligendae? Quoniam quidem plurima ratio intercedit.

PL 2, 822B

「では、時折、ある事柄においてそうであるのなら」とお前は言う、「復活の布告についてもまた、霊的に解すべきだと、なぜ言えないのか」と。しかしそこには、極めて多くの理由が介在するのである。

De Resurrectione Carnis 21.2

2

Primo enim, quid facient tot ac alia instrumenta divina, ita aperte corporalem contestantia resurrectionem, ut nullam admittant figuratae significantiae suspicionem.

PL 2, 822C

まず第一に、あれほど多くの、他の神的な証書は何をなすというのか。それらは肉体的な復活をこれほど明白に証しており、予表的な意味の疑いなど一切差し挟む余地がないほどなのだ。

De Resurrectione Carnis 21.3

3

Et utique aequum sit, quod et supra demandavimus, incerta de certis, et obscura de manifestis praejudicari: vel ne inter discordiam certorum, et incertorum, manifestorum et obscurorum, fides dissipetur, veritas periclitetur, ipsa divinitas ut inconstans denotetur: tum quod verisimile non est, ut ea species sacramenti, in quam fides tota committitur, in quam disciplina tota connititur, ambigue annuntiata, et obscure proposita videatur; quando spes resurrectionis, nisi manifesta de periculo et praemio, neminem ad ejusmodi praesertim religionem, publico odio et hostili elogio obnoxiam, persuaderet.

PL 2, 822C

また当然、我々が上ですでに求めたとおり、不確かな事柄は確かな事柄によって、曖昧な事柄は明白な事柄によって、あらかじめ判じられるべきである。そうでなければ、確かな事柄と不確かな事柄、明白な事柄と曖昧な事柄との不和のうちに、信仰が散り散りにされ、真理が危うくされ、神性そのものが不定な者として非難されることになりかねない。さらに、全信仰がそこに懸けられ、教え全体がそこに拠りかかっているあの秘義の姿が、あいまいに告げ知らされ、不明瞭に示されたように見えるというのは、ありそうにないことである。というのも、復活の希望は、危険と報いについて明白でない限り、これほどまでに公の憎悪と敵意ある罪状書きとにさらされている宗教へと、誰をも説き伏せることはできないであろうから。

De Resurrectione Carnis 21.4

4

Nullum opus certum est mercedis incertae. Nullus timor justus est periculi dubii. Et merces autem et periculum in resurrectionis pendet eventu.

PL 2, 823A

不確かな報いのための確かな行いなど存在しない。疑わしい危険に対する正当な恐れなど存在しない。そして報いも危険も、共に復活という帰結にかかっているのである。

De Resurrectione Carnis 21.5

5

Sed etsi temporalia, et localia, et personalia Dei decreta atque judicia in urbes, et gentes, et reges, tam aperte prophetia jaculata est, quale est, ut aeternae dispositiones ejus et universales in omne hominum genus, lucem sui fugerint? quae, quanto majora, tanto clariora esse deberent, ut majora crederentur.

PL 2, 823A

だが、時に関わり、場所に関わり、個人に関わる神の定めと裁きが、もろもろの都市、諸国民、王たちに対して、預言によってこれほど明白に投げつけられたとするなら、神の永遠にして、あらゆる人類全体に及ぶ配剤が、その光を避けてきたなどということが、どうしてありえようか。それらは、より大いなるものであればあるほど、より大いなるものと信じられるために、より明らかであるべきなのだ。

De Resurrectione Carnis 21.6

6

Et puto Deo nec livorem, nec dolum, nec inconstantiam, nec lenocinium adscribi posse, per quae fere promulgatio majorum cavillatur.

PL 2, 823B

そして私は思う、神には妬みも、欺きも、不定さも、へつらいも帰することはできないと。これらのものによって、より大いなる事柄の告知はしばしば難詰されるのだが。