De Resurrectione Carnis 25.1
Etiam in Apocalypsi Joannis, ordo temporum sternitur, quem martyrum quoque animae sub altari ultionem et judicium flagitantes sustinere didicerunt; ut prius et orbis de pateris angelorum plagas suas ebibat, et prostituta illa civitas a decem regibus dignos exitus referat, et bestia Antichristus cum suo pseudopropheta certamen Ecclesiae Dei inferat, atque ita diabolo in abyssum interim relegato, primae resurrectionis praerogativa de soliis ordinetur, dehinc et igne dato, universalis resurrectionis censura de libris judicetur.
PL 2, 830Aまた、ヨハネの黙示録においても、時の順序が敷き広げられている。祭壇の下で報復と裁きを求めて叫ぶ殉教者たちの魂もまた、この順序に耐え忍ぶことを学んだ。すなわち、まず世界が天使たちの鉢からそれぞれの災いを飲み干し、次いであの淫らな都市が十人の王たちから相応の最期を受け、そして獣なる反キリストがその偽預言者とともに神の教会に戦いを挑み、こうして悪魔がさしあたり深淵へ追いやられたのち、第一の復活の特権がもろもろの座に基づいて定められ、それから火が与えられて、普遍の復活の査定がもろもろの書物に基づいて下される、というのである。
De Resurrectione Carnis 25.2
Cum igitur et status temporum ultimorum Scripturae notent, et totam Christianae spei frugem in exodio saeculi collocent; apparet, aut tunc adimpleri totum quodcumque nobis a Deo repromittitur; et vacat quod hic jam ab haereticis vindicatur; aut si et agnitio sacramenti, resurrectio est, salva utique illa creditur, quae in ultimo praedicatur; et sequitur, ut eo ipso, quo haec spiritalis vindicetur, illa corporalis praejudicetur: quia si nulla tunc annuntiaretur, merito sola haec, et tantummodo spiritalis, vindicaretur; cum vero et in ultimum tempus edicitur, corporalis agnoscitur, quia non et tunc spiritalis annuntiatur.
PL 2, 831Aそれゆえ、聖典が終わりの時の情勢を印づけ、キリスト教徒の希望の実りのすべてを世の終わりに置くのであるから、次のいずれかであることは明らかである。すなわち、そのとき〔世の終わり〕、神が我々に約束されたことすべてが成就するのであって、ここで異端者たちが今すでに主張していることは空しい――あるいは、もし秘義の認識もまた復活であるとしても、なお最後に宣べ伝えられているあの復活は、当然、無傷のまま保たれると信じられるのであり、そこから帰結するのは、まさにこの霊的な復活が今擁護されるそのことによって、あの肉体の復活が先取りされて定まる、ということである。なぜなら、もしそのとき何ら告げられないのであれば、当然ただこれのみ、しかも霊的なもののみが擁護されるはずだからである。しかし実際には、それは終わりの時にも宣言されているのであるから、それは肉体の復活と認められる。というのも、そのときにもまた霊的な復活が告げられているわけではないからである。
De Resurrectione Carnis 25.3
Cur enim iterum annuntiaretur resurrectio ejusdem conditionis, id est spiritalis; cum aut nunc eam deceret expungi sine ulla differentia temporum, aut tunc sub omni clausula temporum.
PL 2, 831Bなぜなら、同じ境遇の復活、すなわち霊的な復活が、再び告げられるいわれがあろうか。それは、時の区別を何ら設けずに今すでに決着済みとされるべきであるか、あるいは、あらゆる時の終局のもとで、かの終わりの時に決着済みとされるべきであるかの、いずれかであるはずだからである。
De Resurrectione Carnis 25.4
Ita nobis magis competit etiam spiritalem defendere resurrectionem ab ingressu fidei, qui plenitudinem ejus agnoscimus exitum saeculi.
PL 2, 831Bかくして我々には、信仰への入りの時からすでに霊的な復活をも擁護することが、いっそうふさわしい。我々は、その復活の充満を世の終わりであると認めているのだから。