De Resurrectione Carnis 12.1
Aspice nunc ad ipsa quoque exempla divinae potestatis. Dies moritur in noctem, et tenebris usquequaque sepelitur: funestatur mundi honor; omnis substantia denigratur; sordent, silent, stupent cuncta; ubique justitium est.
PL 2, 810Aいまや、神の権力そのものの実例にも目を向けよ。昼は夜のうちに死に、あらゆる場所で闇に葬られる。世界の栄光は喪に服し、あらゆる実体は暗く塗りつぶされる。万物は汚れ、沈黙し、立ちすくむ。至るところで公けの務めが停まる。
De Resurrectione Carnis 12.2
Ita lux amissa lugetur; et tamen rursus cum suo cultu, cum dote, cum sole, eadem et integra et tota universo orbi reviviscit; interficiens mortem suam, noctem; rescindens sepulturam suam, tenebras; haeres sibimet existens, donec et nox reviviscat, cum suo et illa suggestu.
PL 2, 810Aかくして、失われた光は嘆かれる。それでもなお再び、その装いとともに、その持参財とともに、その太陽とともに、同じもの、しかも欠けなく全きものとして、全世界にわたって生き返る。自らの死である夜を打ち滅ぼし、自らの墓である闇を切り裂きながら。そして、夜もまた、その拠り所とともに生き返るまでは、自ら自身の相続人として在り続けるのである。
De Resurrectione Carnis 12.3
Redaccenduntur enim et stellarum radii, quos matutina succensio exstinxerat: reducuntur et siderum absentiae, quas temporalis distinctio exemerat: redornantur et specula lunae, quae menstruus numerus adtriverat: revolvuntur hyemes et aestates, verna et autumna, cum suis viribus, moribus, fructibus.
PL 2, 810A実に、朝の光の点火が消し去っていた星々の光条も、再び灯される。時の巡りの区分が取り去っていた星々の不在も、再び連れ戻される。月々の数がすり減らしていた月の鏡も、再び飾り直される。冬と夏、春と秋も、それぞれの力、それぞれの性質、それぞれの実りとともに、再び巡ってくる。
De Resurrectione Carnis 12.4
Quippe etiam terrae de coelo disciplina est arbores vestire post spolia, flores denuo colorare, herbas rursus imponere, exhibere eadem quae absumpta sint semina, nec prius exhibere quam absumpta. Mira ratio!
PL 2, 810B実に、天から地に与えられた規律とは、木々を、葉を奪われた後にまた装わせ、花々を改めて彩り、草々を再び生い茂らせ、消え尽くされたのと同じ種を差し出すこと、しかも消え尽くされるより先には差し出さないことである。何と不思議な理法であろうか。
De Resurrectione Carnis 12.5
De fraudatrice servatrix, ut reddat, intercipit; ut custodiat, perdit; ut integret, vitiat; ut etiam ampliet, prius decoquit. Siquidem uberiora et cultiora restituit, quam exterminavit, revera foenore interitu, et injuria usura, et lucro damno.
PL 2, 810B地は、欺く者から守る者となる。返すために奪い、守るために失わせ、元に戻すために損ない、いっそう増やすためにまず目減りさせる。実に、滅ぼしたものよりも豊かで、いっそう丹精されたものを回復するのであり、まことに滅びを利息とし、不正を利子とし、損失を利得としながら。
De Resurrectione Carnis 12.6
Semel dixerim, universa conditio recidiva est. Quodcumque conveneris, fuit: quodcumque amiseris, nihil non iterum est. Omnia in statum redeunt, cum abscesserint: omnia incipiunt, cum desierint: ideo finiuntur, ut fiant: nihil desperit, nisi in salutem.
PL 2, 810B一言で言えば、造られたものすべては繰り返し立ち返るものである。お前が出会う何であれ、かつてあったものであり、お前が失う何であれ、再びないものはない。万物は、過ぎ去ったときにこそ元の状態へと立ち返り、終わったときにこそ始まるのである。それゆえ、終わるのは、生じるためであり、滅びるものは何ひとつない、救いへと至る場合を除いては。
De Resurrectione Carnis 12.7
Totus igitur hic ordo revolubilis rerum, testatio est resurrectionis mortuorum. Operibus eam praescripsit Deus ante, quam literis: viribus praedicavit ante, quam vocibus.
PL 2, 810Cかくして、事物のこの巡り返る秩序全体こそが、死者の復活の証しなのである。神は、文字によってよりも先に、業によってこれを明確に規定しておかれた。声によってよりも先に、諸々の力によってこれを宣べ伝えられたのである。
De Resurrectione Carnis 12.8
Praemisit tibi naturam magistram, submissurus et prophetiam, quo facilius credas prophetiae, discipulus naturae; quo statim admittas, cum audieris quod ubique jam videris; nec dubites Deum carnis etiam resuscitatorem, quem omnium noris restitutorem.
PL 2, 811A神は、お前に先だって自然を教師として遣わし、その後に預言をも遣わそうとされた。それは、お前が自然の弟子として、いっそう容易に預言を信じるためであり、また、至るところですでに目にしていたことを耳にするとき、直ちにそれを受け入れるためである。そして、あらゆるものの回復者と知っているその方が、肉をも甦らせる方であることを、お前が疑わないためである。
De Resurrectione Carnis 12.9
Et utique si omnia homini resurgunt, cui procurata sunt, porro non homini, nisi et carni, quale est ut ipsa depereat in totum, propter quam et cui nihil deperit?
PL 2, 811Aそして当然、もし万物が、それらが備えられた当のもの、すなわち人間のために甦るのであれば、しかも人間とは、肉なくしてはあり得ない以上、その肉のためにこそ、そしてその肉にとってこそ、何ひとつ失われないのに、当の肉自身だけがまったく滅び失せるとは、いったいどういうことであろうか。