De Resurrectione Carnis 40.1
Nihil autem mirum, si et ex ipsius instrumento captentur argumenta, cum oporteat haereses esse; quae esse non possent, si non et perperam Scripturae intelligi possent.
PL 2, 850Bしかし、まさにその使徒の証書からさえ論拠が引き出されるとしても、何ら不思議はない。異端が存在することは必然だからである。そして、聖典が誤って解されうるのでなければ、異端など存在しえなかったであろう。
De Resurrectione Carnis 40.2
Nactae denique haereses duos homines ab Apostolo editos, interiorem, id est animam, et exteriorem, id est carnem; salutem quidem animae, id est interiori homini, exitium vero carni, id est exteriori, adjudicaverunt; quia scriptum sit Corinthiis: Nam etsi homo noster exterior corrumpitur, sed interior renovatur de die et die.
PL 2, 850B実に異端者たちは、使徒によって示された二つの人間、すなわち内なる人(魂のこと)と外なる人(肉のこと)とを捉えて、魂すなわち内なる人には救いを、肉すなわち外なる人には滅びを、それぞれ判定として下した。コリントの人々に向けてこう書かれているからである、「たとえ我々の外なる人は朽ちるとしても、内なる人は日々新たにされる」と。
De Resurrectione Carnis 40.3
Porro, nec anima per semetipsam homo, quae figmento jam homini appellato postea inserta est; nec caro sine anima homo, quae, post exilium animae, cadaver inscribitur.
PL 2, 850Cしかし、魂はそれ自体だけでは人間ではない。魂は、すでに人間と呼ばれた形づくられたものの中へ、後から挿し入れられたものだからである。また肉も、魂を欠いては人間ではない。魂が去った後の肉は、死体と記されるのだから。
De Resurrectione Carnis 40.4
Ita vocabulum homo consertarum substantiarum duarum quodam modo fibula est: sub quo vocabulo, non possunt esse nisi cohaerentes.
PL 2, 850Cかくして「人間」という語は、結び合わされた二つの実体を留める、いわば留め金のようなものである。この語のもとにあっては、両者は結び合わさっている場合を除いては存在しえない。
De Resurrectione Carnis 40.5
Porro, Apostolus interiorem hominem, non tam animam, quam mentem atque animum intelligi mavult, id est, non substantiam ipsam, sed substantiae saporem.
PL 2, 850Cしかも使徒は、「内なる人」を、魂そのものというよりは、むしろ知性と精神として解されることを望んでいる。すなわち、実体そのものではなく、実体の風味として、である。
De Resurrectione Carnis 40.6
Siquidem Ephesiis scribens, in interiorem hominem habitare Christum, sensibus utique intimandum Dominum significavit.
PL 2, 851A実に彼はエフェソの人々に書き送りつつ、キリストが内なる人のうちに住まうと述べることで、主が感覚に対して親しく告げ知らされることを意味していたのである。
De Resurrectione Carnis 40.7
Denique adjunxit (Eph. III): Per fidem, et In cordibus vestris, et In dilectione; fidem quidem et dilectionem, non substantiva animae ponens, sed conceptiva.
PL 2, 851Aそして彼は付け加えた(エフェソ3章)、「信仰によって」、「汝らの心のうちに」、「愛のうちに」と。彼が信仰と愛とを挙げたのは、魂に実体として属するものとしてではなく、魂に思念として属するものとして、である。
De Resurrectione Carnis 40.8
In cordibus autem dicens, quae substantiva sunt carnis, jam et ipsum interiorem hominem carni deputavit, quem in corde constituit. Inspice nunc quomodo exteriorem quidem hominem corrumpi allegarit, interiorem vero renovari de die ac die.
PL 2, 851Aしかし「心のうちに」と言うことで――心は肉に実体として属するものであるから――彼は、内なる人そのものをも肉に帰属させたことになる。彼はそれを心のうちに据えたのだから。さて、彼が外なる人は朽ちると語り、内なる人は日々新たにされると語ったその次第を見よ。
De Resurrectione Carnis 40.9
Nec illam corruptelam carnis affirmes, quam ex die mortis in perpetuum defectura patiatur: sed quam in istius vitae spatio, ante mortem, et usque ad mortem, vexationibus et pressuris, tormentis atque suppliciis, nominis caussa experietur.
PL 2, 851A肉のかの朽廃を、死の日から後、永久に失われゆくものとして被る朽廃であると主張してはならない。むしろそれは、この生の期間のうちに、死の前、そして死に至るまで、〔キリスト教徒という〕名のゆえに、苦しみと圧迫、拷問と刑罰とによって経験する朽廃なのである。
De Resurrectione Carnis 40.10
Nam et homo interior hic utique renovari habebit per suggestum spiritus, proficiens fide et disciplina de die ac die, non illic, id est, non post resurrectionem, ubi non utique de die ac die renovari habemus, sed semel ad summam.
PL 2, 851B実に、内なる人はこの世にあってこそ、霊の働きかけによって新たにされねばならず、信仰と教えとにおいて日々進歩していくのである。かの場所では、すなわち復活の後では、そうではない。そこでは日々新たにされることはなく、ただ一度、極みにまで新たにされるのである。
De Resurrectione Carnis 40.11
De sequentibus disce: Quod enim ad praesens est, inquit (II Cor. VI), temporale et leve pressurae nostrae , per supergressum, in supergressum , aeternum gloriae pondus perficiet in nobis, non intuentibus quae videntur, id est passiones; sed quae non videntur, id est mercedes: quae enim videntur, temporalia sunt; quae vero non videntur, aeterna sunt .
PL 2, 851B続く箇所から学べ。こう言われている(二コリント6章)、「今のところの、我々の圧迫の一時的で軽きものは」――度を超えて、いよいよ度を超えて――「我々のうちに永遠の栄光の重みを成し遂げる。我々が見つめるのは、見えるもの(すなわち苦しみ)ではなく、見えないもの(すなわち報い)である。見えるものは一時的であり、見えないものこそ永遠である」と。
De Resurrectione Carnis 40.12
Pressuras enim et laesuras, quibus corrumpitur homo exterior, ut leves et temporales, idcirco contemnendas affirmat, praeferens mercedum aeternarum, invisibilium, et gloriae pondus, in compensationem laborum, quos hic caro patiendo corrumpitur.
PL 2, 851B彼は、外なる人が朽ちるもととなる圧迫と傷とを、軽く一時的なものであるがゆえに、軽んじるべきものであると断言する。永遠にして目に見えぬ報いと栄光との重みを、この世で肉が苦しみによって朽ちるその労苦の代償として、より重んじつつ。
De Resurrectione Carnis 40.13
Adeo non illa est corruptio, quam in perpetuum carnis interitum ad resurrectionem expellendam exteriori homini adscribunt.
PL 2, 851Cかくして、〔使徒の言う朽廃は〕彼らが復活を締め出すために肉の永久の滅びとして外なる人に帰している、かの朽廃ではないのである。
De Resurrectione Carnis 40.14
Sic et alibi: Siquidem, ait (Rom. VIII), compatimur, uti et conglorificemur; reputo enim non dignas esse passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae in nos habet revelari. Et hic minora ostendit incommoda praemiis suis.
PL 2, 851C同様に他の箇所でも、こう言われている(ローマ8章)、「もし我々が共に苦しむのであれば、それは共に栄光を受けるためでもある。私は思う、この時の苦しみは、我々のうちに現れようとしている来るべき栄光に値しない」と。ここでも彼は、報いに比べれば苦難の小さきことを示しているのである。
De Resurrectione Carnis 40.15
Porro, si per carnem compatimur, cujus est proprie passionibus corrumpi, ejusdem erit et quod pro compassione repromittitur. Atque adeo carni adscribit pressurarum proprietatem, ut et supra dicat.
PL 2, 852Aしかも、もし我々が肉によって共に苦しむのであれば――苦しみによって朽ちるのは本来肉に固有のことであるから――共に苦しんだことへの報いとして約束されるものも、同じ肉に属することになる。かくして彼は圧迫の固有性を肉に帰しており、先にこうまで言っているほどである。
De Resurrectione Carnis 40.16
Cum venissemus autem in Macedoniam, nullam remissionem habuit caro nostra. Dehinc, ut animae daret compassionem: In omnibus, inquit (II Cor. VII), compressi: extrinsecus pugnae, debellantes scilicet carnem; intrinsecus timor, afflictans scilicet animam.
PL 2, 852A「さて、我々がマケドニアに来たとき、我々の肉には何の休みもなかった」。そして彼は、魂にも共に苦しむ分を与えるべく、こう言われている(二コリント7章)、「あらゆる点で圧迫された。外には闘い」――すなわち肉を征服せんとするものであり――「内には恐れ」――すなわち魂を苛むものである、と。
De Resurrectione Carnis 40.17
Adeo etsi corrumpitur homo exterior, non ut amittens resurrectionem, sed ut sustinens vexationem, corrumpi intelligetur. Et hoc non sine interiore. Ita amborum erit etiam conglorificari, sicut et compati. Secundum collegia laborum, consortia etiam decurrant necesse est praemiorum.
PL 2, 852Aかくして、たとえ外なる人が朽ちるとしても、それは復活を失うがゆえにではなく、苦難に耐えるがゆえに朽ちるものと解されねばならない。しかもこれは内なる人を欠いてのことではない。かくして、共に苦しむのと同様に、共に栄光を受けることも、両者のものとなるであろう。労苦の連帯に応じて、報いの分かち合いもまた行き渡らねばならないのである。