テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2De Resurrectione Carnis

Caput XXXVII 第XXXVII章

Tertullian · De Resurrectione Carnis · PL 2, 847A · 10 sectiones

De Resurrectione Carnis 37.1

1

Sic, etsi carnem ait nihil prodesse, ex materia dicti dirigendus est sensus. Nam quia durum et intolerabilem existimaverunt sermonem ejus, quasi vere carnem suam illis edendam determinasset; ut in spiritum disponeret statum salutis, praemisit: Spiritus est qui vivificat; atque ita subjunxit: Caro nihil prodest; ad vivificandum scilicet.

PL 2, 847A

かくして、たとえ彼が「肉は何の益ももたらさない」と言ったとしても、その言葉の意味は、語られた事柄の趣旨に即して見定めなければならない。彼らは彼の言葉を苛烈で耐えがたいものと考えた、あたかも彼が、自らの肉を彼らに実際に食べさせるべきものと定めたかのように。そこで彼は、救いのありようを霊の側に据えるべく、まず「生かすものは霊である」と述べ、続けて「肉は何の益ももたらさない」と付け加えた。すなわち、生かすことに関しては、というのである。

De Resurrectione Carnis 37.2

2

Exsequitur etiam quid velit intelligi spiritum: Verba quae locutus sum vobis, spiritus sunt, vita sunt; sicut et supra: Qui audit sermones meos, et credit in eum qui me misit, habet vitam aeternam, et in judicium non veniet, sed transiet de morte ad vitam (Joan., V, VI).

PL 2, 847A

彼はさらに、霊とは何と解されるべきかを述べていく。「私が汝らに語った言葉は、霊であり、命である」。また先には、「わが言葉を聞き、わたしを遣わした方を信じる者は、永遠の生命を持ち、裁きに至ることなく、死から命へと移る」とも言われている(ヨハネ5章、6章)。

De Resurrectione Carnis 37.3

3

Itaque sermonem constituens vivificatorem, quia spiritus et vita sermo, eumdem etiam carnem suam dixit, quia et sermo caro erat factus, proinde in caussam vitae appetendus, et devorandus auditu, et ruminandus intellectu, et fide digerendus.

PL 2, 847A

かくして、言葉こそ生かすものと定めたのは、言葉が霊であり命であるからだが、彼はその同じ言葉を自らの肉とも呼んだ。言葉は肉となったのだから、それゆえ命のために求められ、聞くことによって貪り食われ、知性によって反芻され、信仰によって消化されるべきものなのである。

De Resurrectione Carnis 37.4

4

Nam et paulo ante, carnem suam panem quoque coelestem pronuntiarat, urgens usquequaque per allegoriam necessariorum pabulorum memoriam patrum, qui panes et carnes Aegyptiorum praeverterant divinae vocationi.

PL 2, 847B

実に彼は少し前にも、自らの肉を天来のパンであるとも宣言していた。欠かせぬ糧という比喩を通して、エジプト人のパンと肉とを神の召しより先に置いた父祖たちの記憶を、至るところで執拗に突きつけていたのである。

De Resurrectione Carnis 37.5

5

Igitur conversus ad recogitatus illorum, quia senserat dispergendos: Caro, ait, nihil prodest. Quid hoc ad destruendam carnis resurrectionem? Quasi non liceat esse aliquid, quod etsi nihil prosit, aliud tamen ei prodesse possit. Spiritus prodest, vivificat enim.

PL 2, 847B

そこで彼は、彼らが立ち去ろうとしているのを感じ取り、その思い直しに向き直って、「肉は何の益ももたらさない」と言った。これが肉の復活を覆すことに何の関わりがあろうか。あたかも、それ自体は何の益ももたらさぬとしても、他の何かがそれに益をもたらしうる、ということがあってはならないかのようである。霊は益をもたらす、生かすからである。

De Resurrectione Carnis 37.6

6

Caro nihil prodest, mortificatur enim. Itaque, secundum nos magis collocavit utriusque propositionem. Ostendens enim quid prosit, et quid non prosit, pariter illuminavit, quid cui prosit, Spiritum scilicet carni mortificatae vivificatorem.

PL 2, 847B

肉は何の益ももたらさない、死なしめられるからである。かくして彼は、むしろ我々の見方に沿って、両者の命題を並べ置いたのである。何が益をもたらし、何が益をもたらさないかを示すことによって、彼は同時に、何が何に益をもたらすかをも明らかにした。すなわち、死なしめられた肉に対して霊が生かす者となる、ということである。

De Resurrectione Carnis 37.7

7

Veniet enim hora, inquit, cum mortui audient vocem Filii Dei; et qui audierint, vivent. Quid mortuum, nisi caro? et quid vox Dei, nisi sermo? et quid sermo, nisi spiritus?

PL 2, 847C

「死人が神の子の声を聞く時が来る。そして聞いた者は生きる」と彼は言われている。死せるものとは肉のほかに何であろうか。神の声とは言葉のほかに何であろうか。そして言葉とは霊のほかに何であろうか。

De Resurrectione Carnis 37.8

8

Merito carnem resuscitaturus, quod factus est ipse; et ex morte, quam passus est ipse; et ex sepulcro, quo illatus est ipse.

PL 2, 848A

当然にも彼は、自ら成ったところのその肉を、自ら被ったその死から、自ら納められたその墓から、甦らせるであろう。

De Resurrectione Carnis 37.9

9

Denique cum dicit: ne miremini, quod veniet hora, in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei; et procedent, qui bona fecerunt, in vitae resurrectionem; qui mala, in resurrectionem judicii; nemo jam poterit aliud mortuos interpretari, qui sint in monumentis, nisi corpora et carnem; quia nec ipsa monumenta aliud, quam cadaverum stabula.

PL 2, 848A

さらに彼が、「驚くな、墓にいるすべての者が神の子の声を聞く時が来る。善を行った者は命の復活へと、悪を行った者は裁きの復活へと出て来るであろう」と言うとき、もはや誰も、墓にいる死者たちを肉体と肉のほかの何かと解することはできない。墓そのものが、死体を納める場所にほかならないからである。

De Resurrectione Carnis 37.10

10

Siquidem et ipsi homines veteres, id est, mortui per ignorantiam Dei, quos monumenta intelligendos argumentantur haeretici, de monumentis processuri in judicium, aperte praedicantur. Caeterum, quomodo de monumentis monumenta procedent?

PL 2, 848A

実に、異端者たちが「墓」と解すべきだと論じているまさにその古き人々、すなわち神を知らぬがゆえに死せる者たちについてすら、墓から出て裁きに臨むであろうと、明白に告げられている。しかし、墓〔すなわち彼らの言う古き人々〕が墓から出て来るとは、どういうことか。