テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2De Anima

Caput XLVI 第XLVI章

Tertullian · De Anima · PL 2, 726B · 21 sectiones

De Anima 46.1

1

Ecce rursus urgemur, etiam de ipsorum somniorum retractatu, quibus anima jactatur, exprimere. Et quando perveniemus ad mortem? Et hic dixerim, cum Deus dederit: nullae longae morae ejus quod eveniet.

PL 2, 726B

見よ、我々は再び、魂がそれによって揺り動かされるところの夢そのものの検討についても述べるよう求められている。それにしても我々は、いつになったら死の主題にたどり着くのであろうか。ここで私はこう言おう——神が許し給うときに、と。必ず起こることであれば、長く遅れることはないのである。

De Anima 46.2

2

Vana in totum somnia Epicurus judicavit, liberans a negotiis divinitatem, et dissolvens ordinem rerum, et in passivitate omnia spargens, ut eventui exposita, et fortuita.

PL 2, 726B

エピクロスは、夢をことごとく空しいものと判じた。それは神性を諸々の関わりから解き放ち、事物の秩序を解体し、あらゆるものを受動性のうちにばら撒いて、偶発と偶然に委ねてしまうものである。

De Anima 46.3

3

Porro, si ita est, ergo erit aliquis et veritatis eventus, quia non capit solam eam eventui omnibus debito eximi. Homerus duas portas divisit somniis, corneam veritatis, fallaciae eburneam. Respicere est enim, inquiunt, per cornu, ebur autem caecum est.

PL 2, 726C

しかも、もしそうであるならば、真理が偶然に生じるということもありうる。なぜなら、真理だけがすべてのものに定められた偶発から除外されるということはありえないからである。ホメロスは夢に二つの門を分け与えた。真理の門は角でできており、偽りの門は象牙でできている。というのは、と人々は言う、角を通しては見通せるが、象牙は見通せないものだからである。

De Anima 46.4

4

Aristoteles, majore sententiam mendacio recitans, agnoscit et veram. Telmessenses nulla somnia evacuant, imbecillitatem conjectationis incusant. Quis autem tam extraneus humanitatis, ut non aliquam aliquando visionem fidelem senserit?

PL 2, 727A

アリストテレスは、夢のうちの大半は偽りであるという見解を述べながらも、真実な夢のあることも認めている。テルメッソスの人々は、いかなる夢も無効とはしない。夢占いの不確かさを非難するにとどめている。それにしても、人間性からこれほどまでに縁遠く、いつであれ何か確かな幻を経験したことのない者があろうか。

De Anima 46.5

5

Pauca de insignioribus perstringens, Epicuro pudorem imperabo. Astyages Medorum regnator, quod filiae Mandanae adhuc virginis vesicam in diluvionem Asiae finxisse somnio viderit, Herodotus refert: item anno post nuptias ejus ex hisdem locis vitem exortam toti Asiae incubasse.

PL 2, 727A

著名な事例のうち少数に手短に触れながら、私はエピクロスに恥を負わせよう。メディア人の王アステュアゲスが、いまだ処女であった娘マンダネの膀胱がアシアを浸す洪水と化すさまを夢に見たと、ヘロドトスは伝えている。同様に、彼女の婚礼の翌年、同じ場所から一本の葡萄の木が生え出て、アシア全土を覆ったという夢についても。

De Anima 46.6

6

Hoc etiam Charon Lampsacenus Herodoto prior tradit. Qui filium ejus tanto operi interpretati sunt, non fefellrunt; siquidem Asiam Cyrus et mersit et pressit. Philippus Macedo nondum pater, Olympiadis uxoris naturam obsignasse viderat annulo: leo erat signum.

PL 2, 727A

これはランプサコスのカロンも、ヘロドトスより先に伝えている。彼女の子をこれほどの偉業を成す者と解釈した者たちの読みは誤らなかった。実にキュロスはアシアを水に沈め、圧し伏せたのである。マケドニアのフィリッポスは、まだ父となる前、妻オリュンピアスの胎を指輪で封じる夢を見た。その印は獅子であった。

De Anima 46.7

7

Crediderat praeclusam genituram, opinor, quia leo semel pater est. Aristodemus vel Aristophon conjectans, imo nihil vacuum obsignari; filium, et quidem maximi impetus, portendi. Alexandrum qui sciunt, leonem annuli recognoscunt: Ephorus scribit.

PL 2, 727B

思うに彼は、獅子が一度きり父となる動物であることから、子を宿すことが妨げられたのだと信じたのであった。アリストデモス、あるいはアリストフォンは夢占いをして、いや、封じられたものが空しいものであるはずはなく、それどころか非常に猛々しい力を持つ息子が予示されているのだと解いた。アレクサンドロスを知る人々は、指輪の獅子をそれと認める。エフォロスがそう記している。

De Anima 46.8

8

Sed et Dionysii Siciliae tyrannidem Himeraea quaedam somniavit: Heraclides prodidit. Et Seleuco regnum Asiae Laodice mater nondum eum enixa praevidit: Euphorion provulgavit. Mithridatem quoque ex somnio Ponti potitum a Strabone cognosco.

PL 2, 728A

またシケリアのディオニュシオスの僭主政をも、ヒメラの一女性が夢に見た。ヘラクレイデスがこれを伝えている。またセレウコスへのアシアの王権も、その母ラオディケが彼を産む前に予見していた。エウフォリオンがこれを広く伝えた。ミトリダテスがポントスの支配権を得たのも夢によってであったことを、私はストラボンによって知る。

De Anima 46.9

9

Et Baralirem Illyricum a Molossis usque Macedoniam ex somnio dominatum de Callisthene disco. Noverunt et Romani veritatis hujusmodi somnia.

PL 2, 728A

またイリュリアのバラリスが、モロッシア人からマケドニアに至るまでの支配権を夢によって得たことを、私はカリステネスによって知る。ローマ人たちもまた、この種の真理を告げる夢を知っている。

De Anima 46.10

10

Reformatorem imperii, puerulum adhuc et privatum loci, et Julium Octavium tantum, et sibi ignotum, Marcus Tullius jam et Augustum, et civilium turbinum sepultorem de somnio norat; in Vitellii commentariis conditum est.

PL 2, 728A

帝国を立て直す者、いまだ幼く、まだ何の地位も持たぬ、ただユリウス・オクタウィウスとしか呼ばれず、彼自身も知らなかったその人物を、キケロはすでに夢によって、アウグストゥスとして、また内乱の嵐を葬り去る者として知っていた。このことはウィテッリウスの回想録に記されている。

De Anima 46.11

11

Nec haec sola species erit summarum praedicatrix potestatum, sed et periculorum et exitiorum; ut cum Caesar in proelio perduellium Bruti et Cassii Philippis aeger, majus tamen alias discrimen, Artorii visione, destituto tabernaculo, evadit: ut cum Polycrati Samio filia crucem prospicit de solis unguine et lavacro Jovis.

PL 2, 728A

しかもこの種の夢は、至高の権力を予告するだけのものではなく、危難と破滅をも予告するものである。たとえばカエサルは、フィリッピにおいて謀反人ブルトゥスとカッシウスとの戦いの際、病を得ていたが、アルトリウスの幻視によって天幕を離れ、それによって別の、より大きな危難を免れたのである。またサモスのポリュクラテスの娘は、太陽の油と、ユピテルによる湯浴みから、十字架を予見したのであった。

De Anima 46.12

12

Revelantur et honores et ingenia per quietem, praestantur et medelae, produntur et furta, conferuntur et thesauri. Ciceronis denique dignitatem, parvuli etiam nunc, gerula jam sua inspexerat, Cycnus de sinu Socratis, demulcens homines, discipulus Plato est.

PL 2, 728B

眠りを通して、栄誉も才知も明かされ、治療も授けられ、盗みも暴かれ、財宝も授けられる。実にキケロの高い名誉は、彼がまだ幼子であったころ、すでに彼の乳母がこれを見て取っていた。ソクラテスの懐から出て人々を魅了したあの白鳥、それが弟子のプラトンである。

De Anima 46.13

13

Cleonymus pyctes ab Achille curatur in somnis. Coronam auream cum ex arce Athenae perdidissent, Sophocles tragicus somniando redinvenit.

PL 2, 729A

拳闘士クレオニュモスは、夢の中でアキレウスによって治療を受けた。アテナイの人々がアクロポリスから黄金の冠を失ったとき、悲劇詩人ソポクレスが夢を見てこれを再び見出した。

De Anima 46.14

14

Neoptolemus tragoedus, apud Rheteum Trojae, sepulcrum Ajacis, monitus in somnis ab ipso, ruina liberat; et cum lapidum senia deponit, dives inde auro redit. Quanti autem commentatores et adfirmatores in hanc rem!

PL 2, 729A

悲劇役者ネオプトレモスは、トロイアのロイテイオンにおいて、アイアスその人から夢の中で告げられ、その墓を崩壊から救った。そして石の山を取り除いたとき、そこから黄金を得て富んで戻ったのである。この事柄について、なんと多くの注釈者、証言者があることか。

De Anima 46.15

15

Artemon, Antiphon, Strato, Philochorus, Epicharmus, Serapion, Cratippus, et Dionysius rhodius, Hermippus, tota saeculi literatura.

PL 2, 729A

アルテモン、アンティフォン、ストラトン、フィロコロス、エピカルモス、セラピオン、クラティッポス、そしてロドスのディオニュシオス、ヘルミッポス——世のあらゆる文献がこれを伝えている。

De Anima 46.16

16

Solum, si forte, ridebo, qui se existimavit persuasurum, quod prior omnibus Saturnus somniarit: nisi si et prior omnibus vixit Aristoteles. Ignosce ridenti. Caeterum, Epicharmus etiam summum apicem inter divinationes somniis extulit, cum Philochoro Atheniensi.

PL 2, 729A

ただ一人だけ、もし許されるなら、私は笑おう。サトゥルヌスが万人に先んじて夢を見たのだと人々に信じ込ませようとした者についてである——アリストテレスもまた万人に先んじて生きたのでない限りは。笑う私を許してほしい。ところでエピカルモスも、アテナイのフィロコロスとともに、占いの中で夢占いを最高の頂に位置づけている。

De Anima 46.17

17

Nam et oraculis hoc genus stipatus est orbis; ut Amphiarai apud Oropum, Amphilochi apud Mallum, Sarpedonis in Troade, Trophonii in Boeotia Mopsi in Cilicia, Hermoniae in Macedonia, Pasiphaae in Laconica.

PL 2, 730A

実に、世界はこの種の神託で満ちている。オロポスにおけるアムピアラオスの神託、マッロスにおけるアムピロコスの神託、トロアスにおけるサルペドンの神託、ボイオティアにおけるトロフォニオスの神託、キリキアにおけるモプソスの神託、マケドニアにおけるヘルモニアの神託、ラコニアにおけるパシパエの神託がそれである。

De Anima 46.18

18

Caetera cum suis et originibus, et ritibus, et relationibus, cum omni deinceps historia somniorum, Hermippus Beritensis quinione voluminum satiatissime exhibebit .

PL 2, 730A

その他の事柄については、それぞれの起源とも、儀礼とも、伝承とも合わせて、さらに夢に関するあらゆる歴史とともに、ベリュトスのヘルミッポスが、五巻もの書物によって余すところなく示している。

De Anima 46.19

19

Sed et Stoici Deum malunt providentissimum humanae institutioni, inter caetera praesidia divinatricum artium et disciplinarum, somnia quoque nobis indidisse, peculiare solatium naturalis oraculi.

PL 2, 730A

またストア派はむしろ、人間の教化に対して限りなく配慮深い神が、占いの技と教えという他の数々の備えのうちに、我々に夢をも植えつけたのだと言う。それは自然の神託としての特別な慰めなのである。

De Anima 46.20

20

Haec quantum ad fidem somniorum a nobis quoque consignandam, et taliter interpretandam. Nam de oraculis etiam caeteris, apud quae nemo dormitat, quid aliud pronuntiabimus, quam daemoniacam esse rationem eorum spirituum, qui jam tunc in ipsis hominibus habitaverint, vel memorias eorum affectaverint ad omnem malitiae suae scenam, in ista aeque specie divinitatem mentientes, eademque industria etiam per beneficia fallentes medicinarum, et admonitionum, et praenuntiationum, quae magis laedant juvando, dum per ea quae juvant, ab inquisitione verae divinitatis abducunt, ex insinuatione falsae.

PL 2, 731A

以上は、夢の信頼性を我々もまた確かなものとして認め、右のように解釈すべきである、という点に関して述べたことである。しかし、誰も眠ることのないその他の神託については、我々は次のように言う以外にない。すなわちそれは、かつてそれらの人間自身のうちに住んでいた霊たちの、あるいはその記憶を我がものとしようとした霊たちの、悪霊的な仕組みにほかならない、と。それらの霊は、自らの悪意のありったけを演じる舞台のために、同じくその姿によって神性を装い、同じ企みによって治療、訓戒、予告という恩恵を通しても人を欺き、益することによってかえって害を与える。というのも、現に益するそれらのものを通して、彼らは偽りの神性を差し挟むことによって、真の神性の探求から人々を引き離すからである。

De Anima 46.21

21

Et utique non clausa vis est, nec sacrariorum circumscribitur terminis; vaga et pervolatica, et interim libera est: quo nemo dubitaverit, domus quoque daemoniis patere; nec tantum in adytis, sed in cubiculis homines imaginihus circum venire.

PL 2, 731B

そしてこの力は、決して閉じ込められたものではなく、至聖所の境界によって囲い込まれたものでもない。それは漂い、あちこちを飛び回り、さしあたり自由である。それゆえ、悪霊にとっては家々もまた開かれていることを、誰も疑うことはないであろう。悪霊は奥殿においてのみならず、寝室においてさえも、像をもって人々を取り囲むのである。