De Anima 36.1
In has quaestiones inde, opinor, excessimus, quo nunc revertendum est. Constitueramus animam in ipso, et ipso seri homine, et unum esse a primordio semen, sicut et carnis in totum generis examen, propter aemulas scilicet opiniones philosophorum et haereticorum, et illum sermonem Platonis veternosum.
PL 2, 712A思うに、我々はこの問いへと逸れて出たのであり、今はそこへ立ち返らねばならない。我々はこう定めておいた——魂は人間そのもののうちに、人間そのものとともに蒔かれるのであり、種は最初から一つである、ちょうど肉の種もまた、全種族の群れの総体に及んで一つであるのと同様である、と。これは、哲学者たちと異端者たちの対抗し合う臆説のゆえであり、またかのプラトンの陳腐な所説のゆえであった。
De Anima 36.2
Nunc ordinem sequentium exinde tractatuum teximus. Anima in utero seminata pariter cum carne, pariter cum ipsa sortitur et sexum, ita pariter in caussa sexus neutra substantia teneatur.
PL 2, 712A今、そこから続く論述の順序を織り上げていく。魂は子宮のうちに肉とともに蒔かれ、肉とともに性をも受け取る。それゆえ性の由来という点では、いずれの実体も対等に扱われ、単独では原因と見なされない。
De Anima 36.3
Si enim in seminibus utriusque substantiae aliquam intercapedinem eorum conceptus admitteret, ut aut caro, aut anima prior seminaretur, esset etiam sexus proprietatem alteri substantiae adscribere per temporalem intercapedinem seminum; ut aut caro animae, aut anima carni insculperet sexum: quoniam et Apelles, non pictor, sed haereticus, ante corpora constituens animas viriles ac muliebres, sicut ab Philumena didicit, utique carnem, ut posteriorem, ab anima facit accipere sexum.
PL 2, 712Aもし両実体の種において、その受胎に何らかの間隔が許され、肉か魂かのいずれかが先に蒔かれるとするならば、性という特質を、種の時間的な間隔によって、いずれか一方の実体に帰することにもなろう。すなわち、肉が魂に性を刻みつけるか、あるいは魂が肉に性を刻みつけるか、のいずれかとなろう。実にアペレス——画家ではなく異端者の方のアペレスである——は、肉体に先立って男性の魂と女性の魂とを立てており、フィルメナから学んだとおり、肉は後のものとして、魂から性を受け取るとしている。
De Anima 36.4
Et qui animam post partum carni superducunt, utique ante formatae, marem aut foeminam de carne sexum praejudicant animae.
PL 2, 712Bまた、出産の後に魂を肉の上に付け加えるとする者たちも、当然ながら、あらかじめ形づくられている肉の方から、男性か女性かの性を魂に対してあらかじめ定めることになる。
De Anima 36.5
Utriusque autem substantiae indiscreta semina, et unita suffusio eorum, communem subeunt generis eventum, qua lineas duxerit, quaecumque illa est ratio naturae. Certe et hic se primordiorum forma testatur, cum masculus temporibus effingitur.
PL 2, 712Bだが両実体の種は分かたれることなく、それらが一体となって注ぎ込まれることにより、共通の種族の帰結を受ける。それは、自然の理法がいかなるものであれ、その理法が線を引いたとおりになる。確かに、ここでもまた、最初のものの形が自らを証ししている——男性が時にあって先に形づくられるという点においてである。
De Anima 36.6
Prior enim Adam; foemina aliquanto serius: posterior enim Eva. Ita diu caro informis est, qualis ex Adae latere decerpta est; animal tamen et ipsa jam, quia et illam tunc Adae portionem animatam agnoscant.
PL 2, 712Bすなわちアダムが先であり、女性はいくぶん遅れて造られた。エワは後だからである。それゆえ肉は、アダムの脇腹から切り取られたそのままの姿で、長らく形をなさぬままにあった。だが、それも既に生きたものであった。なぜなら、その時のアダムのその部分は既に魂を与えられていたことを、彼らも認めるはずだからである。
De Anima 36.7
Caeterum, et ipsam, Dei adflatus animasset, si non ut carnis, ita et animae ex Adam tradux fuisset in foemina.
PL 2, 713Aさもなくば、神の息吹がそれ自身に魂を与えていたであろう——もし、肉についてと同様に、魂についてもまた、アダムからの伝わりが女性のうちに無かったとすれば。