テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2De Anima

Caput XXXIII 第XXXIII章

Tertullian · De Anima · PL 2, 705A · 18 sectiones

De Anima 33.1

1

Etiam cum judicii nomine vindicatur hoc dogma, quod animae humanae pro vita et meritis genera animalium sortiantur, jugulandae quaeque in occisoriis, et subigendae quaeque in famulatoriis, et fatigandae in operariis, et foedandae in immundis, perinde honorandae, et diligendae, et curandae, et adpetendae in speciosissimis, et probissimis, et utilissimis, et delicatissimis.

PL 2, 705A

この教説は、裁きの名によっても正当化されている。すなわち人間の魂は、その生と功績とに応じて動物の種を割り当てられるというのである——喉を掻き切られるべき魂は屠殺のための動物のうちに、屈服させられるべき魂は使役のための動物のうちに、疲弊させられるべき魂は労役のための動物のうちに、汚されるべき魂は不浄な動物のうちに割り当てられ、同じように敬われ、慈しまれ、世話され、求められるべき魂は、この上なく美しく、この上なく徳高く、この上なく有用で、この上なく愛らしい動物のうちに割り当てられる、というのである。

De Anima 33.2

2

Et hic dicam: Si mutantur, non ipsae dispungentur quae merebuntur; evacuabitur ratio judicii, si meritorum decrit sensus; deerit autem sensus meritorum, si status verterit animarum; vertit autem status animarum, si non eaedem perseveraverint: aeque si perseveraverint in judicium, quod et Mercurius Aegyptius novit, dicens animam, digressam a corpore, non refundi in animam universi, sed manere determinatam, uti rationem (inquit) Patri reddat eorum quae in corpore gesserit.

PL 2, 705B

ここで私は言おう——もし魂が変わってしまうのなら、功績を負うべきその当の魂が検められることにはならない。功績についての認識が失われるなら、裁きの理は空しくなる。魂の状態が転じるなら、功績についての認識は失われる。かの魂たちが同一のまま持ちこたえないのなら、魂の状態は転じる。同様に、もし持ちこたえるのであれば裁きに至るのである。このことはエジプトのメルクリウスも知っていた。彼は、魂は肉体から離れたのち、宇宙の魂へと注ぎ戻されるのではなく、定められたままにとどまり、「肉体のうちで行った事どもについて父に申し開きをする」(と彼は言う)ためであると述べている。

De Anima 33.3

3

Volo judicii utique divini justitiam, gravitatem, majestatem, dignitatem recensere; si non sublimiore fastigio praesidet humana censura, plenior utriusque sententiae honore, poenarum et gratiarum, severior in ulciscendo, et liberalior in largiendo.

PL 2, 705C

私はぜひとも、神の裁きの正義や重み、威厳、品位を検討してみたい——人間の裁定の方が、より高い頂に座を占め、刑罰と恩恵という両様の判決の誉れにおいてより満ち足り、報復においてより厳格で、施しにおいてより気前よいのではないかどうかを。

De Anima 33.4

4

Quid putas futuram animam homicidae? Aliquod, credo, pecus lanienae et macello destinatum, ut perinde juguletur, quia et ipsa jugulaverit; perinde decorietur, quia et ipsa despoliaverit; perinde in pabulum proponatur, quia et ipsa bestiis objecerit eos quos in sylvis et aviis trucidaverit.

PL 2, 705C

殺人者の魂は、いったい何になると思うか。思うに、屠殺場と食料市場に運命づけられた何らかの家畜であろう——おのれが喉を掻き切ったのだから同様に喉を掻き切られ、おのれが皮を剥いだのだから同様に皮を剥がれ、森や人けのない場所で殺した者たちを獣に投げ与えたのだから同様に食用に供される、というわけである。

De Anima 33.5

5

Si ita judicabitur, nonne illa anima plus solatii quam supplicii relatura est? quod funus inter coccos pretiosissimos invenit, quod condimentis apicianis et lurconianis humatur, quod mensis ciceronianis infertur, quod lancibus splendidissimis syllanis effertur, quod exsequias convivium patitur, quod a coaequalibus devoratur potius quam a milvis et lupis, ut in hominis corpore tumulata, et in suum genus regressa, resurrexisse videatur, exsultans adversus humana judicia, si ea experta est.

PL 2, 706A

もしこのように裁かれるのだとすれば、その魂は刑罰よりもむしろ慰めを持ち帰ることにならないだろうか。すなわち、この上なく高価な緋色の布のあいだに葬りの場を見出し、アピキウス風の、ルルコ風の調味料でもって葬られ、キケロ風の食卓に運ばれ、スッラ風のこの上なく華やかな皿に載せられて運び出され、葬送の代わりに饗宴を受け、鳶や狼にではなく同じ仲間によって食い尽くされる——こうして人間の肉体のうちに葬られ、おのれの種族へと立ち返って、あたかもよみがえったかのように見えるのではないか。もしその魂がこの裁きを実際に経験したのなら、人間の裁きに対して勝ち誇りながら。

De Anima 33.6

6

Namque illa sicarium variis et exquisitis, etiam praeter naturam eruditis feris dissipant, et quidem viventem, imo nec facile morientem, curata mora finis ad plenitudinem poenae: sed et si anima praefugerit ultimo gladio, ne corpus quoque evaserit ferrum, nihilominus jugulo ventreque confossis, costisque transfixis, compensatio proprii facinoris exigitur; inde in ignem datur, ut et sepultura puniatur: aliter denique non licet.

PL 2, 706A

それに対して、刺客は様々な、選りすぐりの、それどころか本性に反するまでに仕込まれた猛獣によって八つ裂きにされる。しかも生きたままであり、それどころか容易には死なせてもらえず、刑罰を全うするために最期を引き延ばす配慮までなされる。たとえ剣の最後の一撃を前に魂が先に逃げ去ったとしても、肉体までもが刃を逃れることのないように、喉と腹を突き刺され、肋骨を貫かれて、おのれの凶行への償いが取り立てられる。それから火に投じられ、埋葬によってすら罰せられる。結局のところ、それ以外の仕方は許されないのである。

De Anima 33.7

7

Nec tamen tanta est rogi cura, ut reliquias aliae bestiae inveniant. Certe nec ossibus parcitur, nec cineribus indulgetur, nuditate plectendis. Tanta est apud homines homicidii vindicta, quanta ipsa quae vindicatur natura.

PL 2, 706B

それでいて、火葬の薪に対する配慮もそれほど篤いわけではなく、その残骸は別の獣たちの餌食となる。骨も容赦されず、灰も大目に見られることはなく、丸裸のまま罰せられるべきものとされる。人間のもとでの殺人への報復は、まさしくその報復される本性そのものに等しいのである。

De Anima 33.8

8

Quis non praeferat saeculi justitiam, quam et Apostolus non frustra gladio armatam contestatur (Rom., XIII), quae pro homine saeviendo religiosa est?

PL 2, 706B

誰が、この世の正義を選ばずにいられようか。それは、使徒もまた徒に剣を帯びているのではないと証しする正義であり(ローマ13)、人間のために猛々しく振る舞うことによってこそ敬虔なのである。

De Anima 33.9

9

Si caeterorum quoque scelerum mercedem cogitemus, patibula, et vivicomburia, et culeos, et uncos, et scopulos, cui non expediat apud Pythagoram et Empedoclem sententiam pati?

PL 2, 706C

もし他の犯罪への報いについても考えるなら——磔柱、生きながらの焚刑、皮袋詰めの刑、鉤刑、断崖からの投げ落としを思うなら——ピュタゴラスやエンペドクレスのもとで判決を被る方が得だと思わぬ者があろうか。

De Anima 33.10

10

Nam et qui laboribus atque servitiis puniendi, in asinos utique et mulos recorporabuntur, quantum sibi de pistrinis et aquilegis rotis gratulabuntur, si metallorum, et ergastulorum, et operum publicorum, ipsorumque carcerum, licet otiosorum, recordentur.

PL 2, 706C

実に、労役や隷属によって罰せられるべき者たちも、ロバや騾馬へと肉体を得直すことになるのなら、鉱山や奴隷監獄や公共労役、そしてかの牢獄そのものを——たとえそれが暇な状態であったとしても——思い起こすなら、碾き臼や水汲み車で働くことをどれほど喜ぶことであろうか。

De Anima 33.11

11

Perinde qui integre morati commendaverint judici vitam, quaero praemia; sed potius invenio supplicia. Nimirum magna merces bonis in animalia quaecumque restitui? Pavum se meminit Homerus, Ennio somniante; sed poetis nec vigilantibus credam.

PL 2, 707A

同様に、清廉に身を処して審判者にその生を委ねた者たちについても、私は報いを求める。だが見出すのはむしろ刑罰である。善人への報酬が、何らかの動物へと戻されることだとは、まさに大した褒美ではないか。ホメロスは、エンニウスの夢のうちで、みずからを孔雀であったと記憶している。だが私は、目覚めている詩人たちですら信じはしない。

De Anima 33.12

12

Etsi pulcherrimus pavus, et quo velit colore cultissimus; sed tacent pinnae, sed displicet vox; et poetae nihil aliud quam cantare malunt. Damnatus est igitur Homerus in pavum, non honoratus.

PL 2, 707A

たとえ孔雀がこの上なく美しく、望みどおりの色に飾り立てられているとしても、その羽は物言わず、その声は耳障りである。そして詩人たちは歌うこと以外の何ものをも望みはしない。ゆえにホメロスは孔雀へと断罪されたのであって、栄誉を与えられたのではない。

De Anima 33.13

13

Plus de saeculi remuneratione gaudebit, pater habitus liberalium disciplinarum, ut malit famae suae ornamenta, quam caudae.

PL 2, 707A

彼はむしろこの世からの報いをこそ喜ぶことであろう——自由学芸の父と見なされて、おのれの尾羽の飾りよりも、おのれの名声の飾りを望むというかたちで。

De Anima 33.14

14

Age nunc, ut poetae in pavos vel in cycnos transeant, si vel cycnis decora vox est; quod animal indues viro justo Aeaco, quam bestiam integrae foeminae Didoni? quam volucrem patientia, quam pecudem sanctimonia, quem piscem innocentia sortientur?

PL 2, 707A

よろしい、では詩人たちが孔雀や、あるいは白鳥へと移り変わるとしよう——白鳥になら、まだしも美しい声があるにしても。それならば、正義の人アイアコスにはどのような動物を着せ、貞潔な女ディードーにはどのような獣を着せるというのか。忍耐はどのような鳥に、聖性はどのような家畜に、無垢はどのような魚に割り当てられるというのか。

De Anima 33.15

15

Omnia famula sunt hominis, omnia subjecta, omnia mancipata. Si quid horum futurus est, deminoratur. Illic ille, cui ob merita vitae imagines, statuae, et tituli, honores publici, privilegia rependuntur? cui curia, cui populus suffragiis immolat?

PL 2, 707B

あらゆる動物は人間の召使いであり、あらゆるものが服従させられ、あらゆるものが所有物とされている。もしこれらのうちの何かになるのだとすれば、それは価値を減じられることになる。生前の功績のゆえに像や彫像や銘、公の栄誉や特権が報いられたあの者が、そこに行き着くというのか。元老院が、民衆が票決をもって生贄を捧げるあの者が。

De Anima 33.16

16

O judicia divina post mortem humanis mendaciora, contemptibilia de poenis, fastidibilia de gratiis, quae nec pessimi metuant, nec optimi cupiant; ad quae magis scelesti, quam sancti quique properabunt: illi, ut justitiam saeculi citius evadant; isti, ut tardius eam capiant?

PL 2, 707B

ああ、死後の神の裁きよ、人間の裁きよりも偽りに満ちているとは。刑罰に関しては軽んじられ、恩恵に関しては疎まれ、最も悪しき者すら恐れず、最も善き者すら望まぬとは。そこへは、聖なる者たちよりもむしろ罪深い者たちの方が急ぐことになろう——罪深い者たちはこの世の正義をより早く逃れるために、聖なる者たちはより遅くそれを受け取るために、というわけか。

De Anima 33.17

17

Bene, philosophi, docetis, utiliter suadetis, leviora post mortem supplicia vel praemia; cum si quod judicium animas manet, gravius debeat credi in dispunctione vitae, quam in administratione: quia nihil plenius, quam quod extremius; nihil autem plenius, quam quod divinius.

PL 2, 707B

結構なことだ、哲学者諸君よ。よく教え、有益に説くものだ——死後の刑罰や報いは、より軽いものである、と。だが、もし何らかの裁きが魂を待ち受けているのであれば、それは生の営みの間よりも、生の決算においてこそ、より重いものと信じられねばならない。なぜなら、より終局的なものほど、より満たされたものはなく、より神的なものほど、より満たされたものはないからである。

De Anima 33.18

18

Deus itaque judicabit plenius, quia extremius, per sententiam aeternam tam supplicii quam refrigerii, nec in bestias, sed in sua corpora revertentibus animabus: et hoc semel, et in eum diem quem solus Pater novit, ut pendula expectatione sollicitudo fidei probetur; semper diem observans, dum semper ignorat; quotidie timens, quod quotidie sperat.

PL 2, 708A

かくして神は、より終局的であるがゆえに、より満たされたかたちで裁くであろう——刑罰であれ憩いであれ、永遠の判決を通して、魂が獣にではなく、おのれ自身の肉体へと立ち返るときに。しかもそれは一度きりのことであり、ただ父のみが知るその日に行われる。それは、揺れ動く期待のうちに信仰の張り詰めた思いが試されるためである——常にその日を見張りながら、常にそれを知らずにいる。日々望んでいるものを、日々恐れているのである。