De Anima 24.1
Primo quidem oblivionis capacem animam non cedam, quia tantam illi concessit divinitatem, ut Deo adaequetur: innatam eam facit, quod et solum armare potuissem ad testimonium plenae divinitatis: adjicit immortalem, incorruptibilem, incorporalem, quia hoc et Deum credidit, invisibilem, ineffigiabilem, uniformem, principalem, rationalem, intellectualem.
PL 2, 687Bまず私は、魂が忘却をなしうるものであることを認めない。なぜなら彼は、それほど大きな神性を魂に許し、神と等しいものとしたからである。彼は魂を生まれざるものとするが、それこそ私が完全な神性の証しとして唯一用いえたであろう点である。彼はさらに、不死であること、朽ちざること、非物体的であること――これもまた彼が神について信じたことである――を付け加え、目に見えぬこと、姿を持たぬこと、一様であること、主導的であること、理性的であること、知性的であることを付け加える。
De Anima 24.2
Quid amplius proscriberet animam, si eam Deum nuncuparet? Nos autem qui nihil Deo appendimus, hoc ipso animam longe infra Deum expendimus, quod natam eam agnoscimus, ac per hoc dilutioris divinitatis, et exilioris felicitatis; ut flatum, non ut spiritum; et si immortalem, ut hoc sit divinitatis, tamen passibilem, ut hoc sit nativitatis: ideoque et a primordio exorbitationis capacem, et inde etiam oblivionis affinem.
PL 2, 687B魂を神と呼んだとしても、それ以上何を魂について書き立てえたであろうか。しかし、神に比肩するものを何一つ量り合わせぬ我々は、まさにこの点によって、魂を神よりはるかに劣るものと見積もる。すなわち、魂は生まれたものであると認めるがゆえに、より薄められた神性、より乏しい至福を持つとするのである。すなわち息吹としてであって、霊としてではなく、たとえ不死であるとしても、それは神性による限りでのことであり、なお受動的である点は、その出生によるものである。それゆえ魂は根源から逸脱の余地を持ち、そこからまた忘却とも縁を持つのである。
De Anima 24.3
Satis de isto cum Hermogene. Caeterum, quae, ut haberi merito possit ex peraequatione omnium proprietatum deus, nulli passioni subjacebit; ita nec oblivioni, cum tanta sit injuria oblivio, quanta est gloria ejus, cujus injuria est, memoria scilicet: quam et ipse Plato sensuum et intellectuum salutem, et Cicero thesaurum omnium studiorum praedicavit.
PL 2, 687Cヘルモゲネスとのこの件についてはこれで十分である。ところで、あらゆる特性の均等化によって当然にも神と見なされうるようなものは、いかなる受動をも被らないはずである。ゆえに忘却をも被らないはずである。なぜなら忘却は、それによって傷つけられるものの栄光の大きさに等しいだけの侵害だからである――すなわち記憶である。プラトン自身、これを感覚と知性の保全と称え、キケロはこれをあらゆる学びの宝庫と称えた。
De Anima 24.4
Nec hoc jam in dubium deducetur, an tam divina anima memoriam potuerit amittere; sed an quam amiserit, recuperare denuo possit. Quae enim non debuit oblivisci, si oblita sit, nescio an valeat recordari. Ita utrumque meae animae, non platonicae congruet.
PL 2, 688Aもはや、あれほど神的な魂が記憶を失いえたかどうかは疑いに付されまい。むしろ問題は、失ったものを再び取り戻しうるかどうかである。忘れてはならなかったはずのものが、もし忘れたのであれば、再び思い出しうるかどうか、私は知らない。かくして、そのいずれもが、プラトンの言う魂ではなく、私の言う魂にこそ適うのである。
De Anima 24.5
Secundo gradu opponam: natura compotem animam facis idearum illarum, annon? Imo natura, inquis. Nemo ergo concedet naturalem scientiam naturalium excidere artium.
PL 2, 688A第二の段として私は反論しよう。お前は、魂があのイデアどもを本性によって備えていると言うのか、それとも違うのか。「いや、本性によってだ」とお前は言う。ならば、自然な事物についての自然な知識が失われるとは、誰も認めはしないであろう――諸技術についての知識ならばともかく。
De Anima 24.6
Excidet studiorum, excidet doctrinarum, disciplinarum, excidet fortasse et ingeniorum, et affectuum: quae naturae videntur, non tamen sunt, quia, ut praemisimus et pro locis, et pro institutionibus, et pro corpulentiis, ac valetudinibus, et pro potestatibus dominatricibus, pro libertatibus arbitrii, ex accidentibus constant.
PL 2, 688A学びは失われよう、教説も失われよう、諸々の学科も失われよう、あるいは才知も、心の動きも失われようが、それらは本性のものと見えても実はそうではない。なぜなら、我々が先に述べたとおり、それらは場所によって、育てられ方によって、体格や健康状態によって、支配する権力によって、意志の自由によって――すなわち偶有性から成り立つものだからである。
De Anima 24.7
Naturalium vero scientia ne in bestiis quidem deficit. Plane obliviscetur feritatis leo, mansuetudinis eruditione praeventus, et cum toto suggestu jubarum, delicium fiet Berenices alicujus reginae, lingua genas ejus emaculans; mores bestiam relinquent: scientia naturalium permanebit.
PL 2, 688Bしかし自然な事物についての知識は、獣においてすら失われることがない。たとえば獅子は、飼い馴らしの調教に打ち勝たれれば、確かにその猛々しさを忘れるであろう。たてがみをすべて備えたまま、どこぞの女王ベレニケの愛玩の獣となり、舌でその頬を舐めることもあろう。習わしは獣から去っても、自然な事物についての知識は残るのである。
De Anima 24.8
Non obliviscetur idem naturalium pabulorum, naturalium remediorum, naturalium terrorum; etsi de piscibus, etsi de placentis regina ei obtulerit, carnem desiderabit; etsi languenti theriacam composuerit, simiam leo requiret: et si nullum illi venabulum obfirmabit, gallum tamen formidabit.
PL 2, 688B同じ獅子は、自然な食べ物、自然な薬、自然な恐怖の対象を忘れはしない。たとえ女王が魚を与えようと、菓子を与えようと、それでも肉を欲するであろう。たとえ病んだときに解毒薬を調合してやろうと、獅子は猿を求めるであろう。たとえいかなる猟槍も脅かさずとも、それでも雄鶏には怯えるであろう。
De Anima 24.9
Perinde et homini omnium forsitan obliviosissimo inobliterata perseverabit sola scientia naturalium, ut sola scilicet naturalis; memor semper manducandi in esurie, et bibendi in siti, et oculis videndum, et auribus audiendum, et naribus odorandum, et ore gustandum, et manu contrectandum.
PL 2, 688C同様に、おそらく人間のうちで最も忘れっぽい者においてすら、消し去られずに残るのは、自然な事物についての知識のみであり、それこそがまさしく唯一の本性的な知識である――すなわち、飢えれば食べるべきこと、渇けば飲むべきこと、目で見るべきこと、耳で聞くべきこと、鼻で嗅ぐべきこと、口で味わうべきこと、手で触れるべきことを、常に覚えているのである。
De Anima 24.10
Hi sunt certe sensus, quos philosophia depretiat intellectualium praelatione. Igitur si naturalis scientia sensualium permanet, quomodo intellectualium, quae potior habetur, intercidit? Unde nunc ipsa vis oblivionis antecedentis recordationem?
PL 2, 689Aこれらはまさしく感覚にほかならず、哲学は知性的なものを優先することで、これを低く見積もる。それゆえ、感覚的なものについての自然な知識が残るのであれば、より優れているとされる知性的なものについての知識は、どうして消え失せるのか。ならば、思い出しに先立つこの忘却の力そのものは、いったいどこから来るのか。
De Anima 24.11
Ex multitudine, ait, temporis. Satis improspecte. Quantitas enim temporis non pertinebit ad eam rem quae innata dicatur, ac per hoc potissimum aeterna credatur.
PL 2, 689A「時の多さからだ」と彼は言う。あまりに見通しが浅い。というのも、時の量は、生まれざるものと言われる事柄には関わりえないはずであり、まさにそれゆえにこそ、それは何よりも永遠であると信じられているのだから。
De Anima 24.12
Quod enim aeternum est, eo quia et innatum est, neque initium, neque finem temporis admittendo, nullum modum temporis patitur; cui temporis modus nullus est, nec ulla demutatione tempori subest, nec ea de multitudine tempori vis est.
PL 2, 689A永遠なるものは、それが生まれざるものでもあるがゆえに、時の始まりも終わりも許さず、いかなる時の尺度も受けないのである。時の尺度が全く無いものには、時によるいかなる変化も及ばず、時の多さから来る力も及ばない。
De Anima 24.13
Si tempus in caussa est oblivionis, cur, ex quo anima corpori inducitur, memoria delabitur, quasi exinde tempus anima sustineat, quae sine dubio prior corpore, non fuit utique sine tempore? Ingressa vero corpus, statimne obliviscitur, an aliquanto post?
PL 2, 689Bもし時が忘却の原因であるならば、なぜ魂が肉体に入れられたときから記憶が崩れ去るのか。あたかもそのときから初めて魂が時を担うかのようだが、魂は疑いなく肉体に先立つものでありながら、それでも時を欠いてはいなかったのではないか。肉体に入ったなら、直ちに忘れるのか、それともしばらく経ってからか。
De Anima 24.14
Si statim, et quae erit temporis nondum supputandi multitudo? infantia scilicet. Si aliquando post, ergo illo in spatio ante tempora oblivionis memor adhuc aget anima, et quale est, ut postea obliviscatur, et rursus postea recordetur?
PL 2, 689Bもし直ちにだとすれば、いまだ数えるにも足らぬその時の量とは何であろうか――すなわち幼少期である。もし後になってからだとすれば、その間、忘却の時が来るまでは魂はなお記憶しつつ働くはずである。それならば、なぜのちに忘れ、さらにのちに再び思い出すというようなことがありえようか。
De Anima 24.15
Quoquo autem tempore illam oblivio irruerit, quantus hic etiam habebitur modus temporis? tota opinor vitae decursio satis non erit ad evertendam memoriam tanti ante corpus aevi. Sed rursus Plato caussam demutat in corpus.
PL 2, 689Bいずれにせよ、忘却がいつ魂に襲いかかったとしても、ここでもまた時の尺度はどれほどのものとなろうか。肉体に入る前のかくも広大な時代の記憶を覆すには、思うに、生涯の全経過をもってしても足りぬであろう。しかしプラトンはまたしても、原因を肉体へと移し変える。
De Anima 24.16
Quasi et hoc fide dignum, ut nata substantia innatae vim exstinguat. Magnae autem et multae differentiae corporum, pro gentilitate, pro magnitudine, pro habitudine, pro aetate, pro valetudine. Num ergo et oblivionum differentiae aestimabuntur?
PL 2, 689Cあたかも、生まれた実体が生まれざるものの力を消し去るということまでもが、信ずるに値するかのようである。しかるに肉体には、種族によって、大きさによって、体質によって、年齢によって、健康状態によって、大きく多様な差異がある。ならば、忘却にもまた差異があると見積もられるべきであろうか。
De Anima 24.17
Sed uniformis oblivio est; ergo non erit corporalitas multiformis in caussa exitus uniformis. Multa item documenta, teste ipso Platone, divinationem animae probaverunt, quae proposuimus jam Hermogeni.
PL 2, 689Cしかし忘却は一様である。ゆえに、肉体の多様さが一様な結果の原因となることはありえない。同様に、プラトン自身を証人として、魂の予知の力を証する多くの証拠がある。それは我々がすでにヘルモゲネスに対して示したところである。
De Anima 24.18
Sed nec quisquam hominum, non et ipse aliquando praesagam animam suam sentit, aut ominis, aut periculi, aut gaudii augurem. Si divinationi non obstrepit corpus, nec memoriae, opinor, officiet. In eodem certe corpore, et obliviscuntur animae, et recordantur.
PL 2, 689Cしかし、自らの魂がある時には予兆の、ある時には危険の、ある時には喜びの前触れを告げるものであると感じたことのない人間は、一人としていない。もし肉体が予知を妨げないのであれば、思うに、記憶をも妨げはしないであろう。同じ肉体のうちにあってこそ、魂は忘れもすれば思い出しもするのである。
De Anima 24.19
Si qua corporis ratio incutit oblivionem, quomodo contrariam ejus admittet recordationem? quia et ipsa post oblivionem recordatio, memoria recidiva est. Quod primae memoriae adversatur, cur non et secundae refragatur?
PL 2, 690Aもし肉体の何らかの理が忘却を打ち込むのであれば、どうしてその反対である想起を許すのか。忘却ののちの想起もまた、蘇った記憶にほかならないからである。最初の記憶に逆らうものが、なぜ二度目の記憶には逆らわないのか。
De Anima 24.20
Postremo, qui magis reminiscerentur quam pueruli, ut recentiores animae, ut nondum immersae domesticis ac publicis curis, ut ipsis solis deditae studiis, quorum discentiae reminiscentiae fiunt?
PL 2, 690A最後に、幼子たちほどよく思い出す者があろうか。彼らの魂はより新しく、まだ家事や公事の煩いに沈んでおらず、ただ自分の学びにのみ打ち込んでいる。そして彼らにとっては、学ぶことがそのまま想起になるはずではないか。
De Anima 24.21
Imo cur non ex aequo omnes recordamur, cum ex aequo omnes obliviscamur, sed tantummodo Philosophi? Ne hi quidem omnes. Plato scilicet solus in tanta gentium sylva, in tanto sapientium prato, idearum et oblitus et recordatus est.
PL 2, 690Aそれどころか、なぜ我々は皆等しく忘れるのに、皆等しく思い出すことはなく、ただ哲学者たちだけがそうなのか。その哲学者たちのすべてがそうなのでもない。プラトンただ一人が、これほど多くの民族という広大な森の中で、これほど多くの賢者という広大な野の中で、イデアを忘れもし、思い出しもしたというのである。
De Anima 24.22
Igitur si nullo modo consistit argumentatio ista praecipua, totum illud pariter eversum est, cui accommodata est, ut animae et innatae, et in coelestibus conversatae, et consciae divinorum illic, et inde delatae, et hic recordatae crederentur, ad occasiones plane haereticis subministrandas.
PL 2, 690Bしたがって、もしこの主要な論証がいかなる点でも成り立たないのであれば、それに合わせて組み立てられていたあの全体もまた、等しく覆される。すなわち、魂は生まれざるものであり、天上にとどまり、そこで神的な事柄を意識し、そこから運び降ろされ、ここで思い出すものと信じられるという、まさしく異端者たちに口実を与えるためのその教説である。