De Anima 32.1
Sed enim Empedocles, quia se deum delirarat, idcirco, opinor, dedignatus aliquem se heroum recordari: Thamnus et piscis fui, inquit, cur non magis et pepo, tam insulsus, et chamaeleon, tam inflatus?
PL 2, 702Bだが、エンペドクレスは自らを神と称する妄言にとりつかれていたから、思うに、みずからが英雄の一人であったと思い起こすことさえ潔しとしなかったのだろう。彼は言う——「私はかつて灌木であり、また魚であった」と。それならばむしろ、あれほど間の抜けた瓜や、あれほど尊大に膨れ上がったカメレオンであったとも言わぬのはなぜか。
De Anima 32.2
Plane ut piscis, ne aliqua sepultura conditiore putesceret, assum se maluit, in Aethnam praecipitando. Atque exinde in illo finita sit metensomatosis, ut aestiva coena post assum.
PL 2, 702B彼は明らかに魚さながらに、より念入りに漬け込まれた葬りのうちに腐り果てることのないよう、エトナ山に身を投げて、みずから炙り焼きになることを選んだ。かくして彼にあっては、炙り焼きの後の夏の宴のように、そこでメテンソーマトーシス(肉体の転生)は終わりを迎えたのである。
De Anima 32.3
Perinde igitur et hic dimicemus necesse est adversus portentosiorem praesumptionem, bestias ex hominibus, et homines ex bestiis revolventem. Viderint thamni. Licebit et raptim, ne plus ridere quam docere cogamur.
PL 2, 702Bそれゆえ、ここでもまた我々は、獣を人間から、人間を獣から生じさせて巡らせる、いっそう怪異じみた思い込みに対して戦わねばならない。灌木のことは問うまい。急ぎ足で進めることも許されよう、教えるよりも笑うことを強いられずに済むように。
De Anima 32.4
Dicimus animam humanam nullo modo in bestias posse transferri, etiamsi secundum philosophos ex clementitiis substantiis censeretur.
PL 2, 702C我々は言う——人間の魂は、たとえ哲学者たちの説くように元素的な実体から成ると見なされるとしても、決して獣へと移されうるものではない、と。
De Anima 32.5
Sive enim ignis anima, sive aqua, sive sanguis, sive spiritus, sive aer, sive lumen, recogitare debemus contraria quaeque singulis speciebus animalia: igni quidem ea quae rigent, colubros, stelliones, salamandras; et jam quaecumque de aemulo producentur elemento, de aqua scilicet, perinde contraria, utique illa, quae arida et exsuccida: denique siccitatibus gaudent locustae, papiunculi, chamaeleontes.
PL 2, 703Aというのも、魂が火であれ、水であれ、血であれ、霊であれ、空気であれ、光であれ、それぞれの元素に対して相反する動物の種類を考え直さねばならないからである。すなわち火に対しては、冷え固まったもの——蛇や、ヤモリや、サラマンダーの類。またこれと張り合う元素、すなわち水から生じるものについても同様に、相反するもの、すなわち乾いて水気を欠くものが挙げられる。実に乾きを好むのは、バッタや、小さな虫や、カメレオンである。
De Anima 32.6
Item contraria sanguini, quae carent purpura ejus, cochleas, vermiculos et majorem piscium censum. Spiritui vero contraria, quae spirare non videntur, carentia pulmonibus et arteriis, culices, formicas, tineas, et hoc genus minutalia.
PL 2, 703A同様に血に対して相反するのは、その紫色を欠くもの——巻貝や、小さな虫、そして魚の大部分である。また霊に対して相反するのは、息をしているように見えないもの——肺や気管を持たない蚊や、蟻や、蛾、その類の微小な生き物である。
De Anima 32.7
Item aeri contraria, quae semper subterraneum et subaquaneum viventia, carent haustu ejus. Res magis, quam nomina noveris. Item contraria lumini, quae caeca in totum, vel solis tenebris habent oculos, talpas, vesperugines, noctuas.
PL 2, 703A同様に空気に対して相反するのは、常に地下や水中に棲み、その吸い込みを持たぬ生き物である。お前は名よりも実物のほうをよく知っていよう。同様に光に対して相反するのは、まったく盲目であるか、あるいは闇の中でのみ目を持つもの——モグラや、コウモリや、フクロウである。
De Anima 32.8
Haec, ut ex apparentibus et manifestis substantiis doceam. Caeterum, si et atomos Epicuri tenerem, et numeros Pythagorae viderem, et ideas Platonis offenderem, et entelechias Aristotelis occuparem, invenirem fors his quoque speciebus animalia, quae nomine contrarietatis opponerem.
PL 2, 703Bこれらは、明白かつ顕著な実体をもって教えるためにあげたものである。だがもし私が、エピクロスの原子を手に取り、ピュタゴラスの数を目にし、プラトンのイデアに行き当たり、アリストテレスのエンテレケイアを捉えたとするなら、おそらくこれらの種にも、相反の名によって対置しうる動物を見出したことであろう。
De Anima 32.9
Contendo enim, ex quacumque substantia supradicta constitisset humana anima, non potuisse eam in tam contraria unicuique substantiae animalia reformari, et censum eis de sua translatione conferre, a quibus excludi ac respui magis haberet, quam admitti et capi; nomine hujus primae contrarietatis, quae substantivi status diversitatem committit, tunc et reliquae per consequentem ordinem cujusque naturae.
PL 2, 703B私は主張する——人間の魂が、先に挙げたいずれの実体から成るとされたところで、それぞれの実体にとってかくも相反する動物へと造り変えられ、その転移によって彼らに一つの起源を分け与えることはできなかったであろう、と。それらの動物からは、受け入れられ捉えられるよりも、むしろ締め出され拒まれることの方が多かったはずである。この第一の相反——実体としての在りようそのものの違いを引き起こすもの——の名によって、それに続く一連の秩序に従い、それぞれの本性における他の相反もまた同様である。
De Anima 32.10
Nam et sedes alias humana anima sortita est, et victus, et instructus, et sensus, et affectus, et concubitus, et foetus; item ingenia; tum opera, gaudia, taedia, vitia, cupidines, voluptates, valetudines, medicinas; suos postremo, et vitae modos, et exitus mortis.
PL 2, 703Cというのも、人間の魂は他とは異なる住みかを、食物を、備えを、感覚を、情動を、交合を、懐妊を割り当てられているからである。同様に才知も。さらに営み、喜び、倦み、悪徳、欲望、快楽、健やかさや病、それを癒す術も。そして最後に、おのれに固有の生き方と、死の終え方とを持つ。
De Anima 32.11
Quomodo igitur illa anima quae terris inhaerebat, nullius sublimitatis, nullius profunditatis intrepida, ascensu etiam scalarum fatigabilis, submersu etiam piscinarum strangulabilis, aeri postea insultabit in aquila, aut mari postea desultabit in anguilla?
PL 2, 703Cそれゆえ、地に張り付いていたあの魂——いかなる高みにも、いかなる深みにも怖じ気づき、階段を上るだけで疲れ果て、水たまりに沈むだけで息が詰まる始末であった魂——が、その後どうして鷲となって空を凌ぎ、あるいはウナギとなって海に躍り込むことができようか。
De Anima 32.12
Quomodo item pabulis liberalibus et delicatis atque curatis educata, non dico paleas, sed spinas, et agrestes amaritudines frondium, et bestias sterquiliniorum, vermium etiam venena ruminabit, si in capram transierit, vel in coturnicem: imo et cadaverinam, imo et humanam, sui utique memor in urso et leone?
PL 2, 704A同様に、上等で、口に合う、丹精込めた食物によって養われてきた魂が、山羊やウズラに移り変われば、藁はおろか、棘や、野の葉の苦みや、糞土に湧く虫、さらには毒虫までも反芻することになろう。いや、それどころか、熊や獅子となれば、みずからを覚えていながら、死肉すら、人肉すら食らうことになろうではないか。
De Anima 32.13
Sic et caetera ad incongruentiam rediges, ne singulis perorandis immoremur. Ipsius animae humanae quisquis modus, quaecumque mensura, quid faciet in amplioribus longe vel minutioribus animalibus?
PL 2, 704Aこのようにして他の点についても、いちいち論じ尽くすことに立ち止まらぬよう、お前は不釣り合いへと帰することができよう。人間の魂そのものが持ついかなる様態、いかなる尺度であれ、それがはるかに大きい、あるいははるかに小さい動物のうちで何をなしうるというのか。
De Anima 32.14
Necesse est enim et corpus omne anima compleri, et animam omnem corpore obduci. Quomodo ergo anima hominis complebit elephantum? quomodo item obducetur in culice? Si tantum extendetur aut contrahetur, profecto periclitabitur.
PL 2, 704Aというのも、あらゆる肉体は魂によって満たされねばならず、あらゆる魂は肉体に覆われねばならないからである。それならば、人間の魂はいかにして象を満たすというのか。あるいは蚊のうちにいかにして覆われるというのか。もしそれほどまでに伸び縮みするのだとすれば、まさしく危うい目に遭うであろう。
De Anima 32.15
Et ideo adjicio, si nulla ratione capax est hujusmodi translationis in animalia, nec modulis corporum, nec caeteris naturae suae legibus adaequantia, numquid ergo demutabitur secundum quatitales generum, et vitam eorum contrariam humanae vitae, facta et ipsa contraria humanae per demutationem?
PL 2, 704Bそれゆえ私はさらに付け加えよう——もし魂がいかなる理によっても、肉体の型においても、おのれの本性のその他の法則においても釣り合わぬ動物へのこうした移転を受け入れる能力を持たぬのだとすれば、では魂は、それぞれの種の性質に応じて、また人間の生とは相反するそれらの生に応じて、この変化によっておのれもまた人間に相反するものへと造り変えられるとでもいうのか。
De Anima 32.16
Enimvero si demutationem capit amittens quod fuit, non erit quae fuit; et si quae fuit, non erit, soluta est metensomatosis, non adscribenda scilicet ei animae, quae si demutabitur, non erit.
PL 2, 704Bまことに、もし魂がかつてあったものを失って変化を受け入れるのなら、かつてあったものではなくなるであろう。そしてかつてあったものでなくなるのなら、メテンソーマトーシスは崩れ去ったのであり、変化すればもはや存在しなくなるようなその魂には、これを帰することはできない。
De Anima 32.17
Illius enim metensomatosis dicetur, quaecumque eam in suo statu permanendo pateretur. Igitur si nec mutari potest, ne non sit ipsa, nec permanere in statu, quia contraria non capit, quaero adhuc caussam aliquam fide dignam hujusmodi translationis.
PL 2, 704Bというのも、その状態にとどまったままこれを被るような魂についてのみ、メテンソーマトーシスと呼びうるからである。ゆえに、みずからでなくならぬためには変化することもできず、相反するものを受け入れられぬために状態にとどまることもできないとすれば、私はなお、このような移転にふさわしい、信ずるに足る理由をこそ問いたい。
De Anima 32.18
Nam etsi quidam homines bestiis adaequantur, pro qualitatibus morum, et ingeniorum, et adfectuum, quia et Deus: Assimilatus est, inquit, homo irrationabilibus jumentis ; non ideo milvi ex rapacibus fient, et canes ex spurcis, et pantherae ex acerbis, aut oves ex probis, et hirundines ex garrulis, et columbae ex pudicis; quasi eadem substantia animae ubique naturam suam in animalium proprietatibus repetat.
PL 2, 704Cなるほど、ある人間たちは、その気質や才知や情動の性質によって獣になぞらえられる。神もまた「人は理性なき家畜に似せられた」と言われているとおりである。だからといって、貪欲な者から鳶が、汚れた者から犬が、酷薄な者から豹が生まれ、あるいは廉直な者から羊が、口さがない者から燕が、貞淑な者から鳩が生まれるわけではない——あたかも魂の同じ実体が、いたるところで動物の特性のうちにおのれの本性を繰り返すかのように。
De Anima 32.19
Aliud est autem substantia, aliud natura substantiae. Siquidem substantia propria est rei cujusque, natura vero potest esse communis. Suscipe exemplum. Substantia est lapis, ferrum; duritia lapidis et ferri, natura substantiae est.
PL 2, 704Cしかし実体と、実体の本性とは別のものである。なぜなら実体はそれぞれの物に固有のものであるが、本性は共通のものでありうるからである。一つの例を受け取るがよい。石や鉄は実体である。石と鉄の硬さは、実体の本性である。
De Anima 32.20
Duritia communicat, substantia discordat. Mollitia lanae, mollitia plumae, pariant naturalia earum; substantiva non pariant. Sic et si saeva bestia vel proba vocetur homo, sed non eadem anima.
PL 2, 705A硬さは共有されるが、実体は相異なる。羊毛の柔らかさと羽毛の柔らかさは、それらの本性上の類似を生み出しはしても、実体上の類似を生み出しはしない。それと同じく、たとえ人間が獰猛な獣や、あるいは廉直な獣と呼ばれることがあっても、その魂まで同じものというわけではない。
De Anima 32.21
Nam et tunc naturae similitudo notatur, cum substantiae dissimilitudo conspicitur. Ipsum enim, quod hominem similem bestiae judicas, confiteris animam non eamdem; similem dicendo, non ipsam.
PL 2, 705Aというのも、実体の非類似性が見て取られるまさにそのときにこそ、本性の類似性が認められるからである。お前が人間を獣に似ていると判断すること自体が、魂が同一ではないと認めていることになる。似ていると言うことは、それそのものだと言うことではないのだから。
De Anima 32.22
Sic et divina pronuntiatio sapit, pecudibus adaequans hominem natura, non substantia. Caeterum, nec Deus hominem hoc modo notasset, si pecudem de substantia nosset.
PL 2, 705A神の宣言もまた、まさにこのように解される。すなわち人間を家畜になぞらえるのは本性においてであって、実体においてではない。そもそも神は、もし家畜が実体において人間と同じであると知っていたのであれば、このような仕方で人間を特徴づけることはなさらなかったであろう。