De Anima 37.1
Omnem autem hominis in utero serendi, struendi, fingendi paraturam aliqua utique potestas divinae voluntatis ministra modulatur, quacumque illa rationem agitare sortita.
PL 2, 713A人間が子宮の中で蒔かれ、組み立てられ、形づくられる、その営み全体を、何らかの力が——神の御旨に仕える力が——取り仕切っている。その力がいかなる理法を働かせる務めを受けているにせよ。
De Anima 37.2
Haec aestimando, etiam superstitio romana deam finxit Alemonam, alendi in utero foetus; Et Nonam et Decimam, a sollicitioribus mensibus; et Partulam, quae partum gubernet; et Lucinam, quae producat in lucem. Nos officia divina angelos credimus.
PL 2, 713Aこれを推し量って、ローマの迷信もまた、子宮の中で胎児を育てる女神アレモナを作り上げた。また、気遣わしい月々にちなんでノナとデキマを、出産を司るパルトゥラを、光へと産み出すルキナを、である。我々は、こうした神的な務めを天使たちのものと信じる。
De Anima 37.3
Ex eo igitur foetus in utero homo, a quo forma completa est. Nam et Moysis lex (Exod. XXI, 22) tunc aborsus reum talionibus judicat, cum jam hominis est caussa, cum jam illi vitae et mortis status deputatur, cum et fato jam inscribitur, etsi adhuc in matre vivendo, cum matre plurimum communicat sortem.
PL 2, 713Aそれゆえ、子宮の中の胎児は、その形が完成した時から人間である。実にモーセの律法(出エジプト21:22)もまた、堕胎を同害報復の罪に問うのは、それがすでに人間の事案となっている時、すなわち、生と死の状態がすでにそれに帰せられ、すでに運命に書き込まれている時である——なおも母の中で生きることによって、母と最も多くの運命を共にしているとしても。
De Anima 37.4
Dicam aliquid et de temporibus animae nascentis, ut ordinem decurram. Legitima nativitas ferme decimi mensis ingressus est. Qui numeros ratiocinantur, et decurialem numerum ut exinde reliquorum parentem colunt, denique perfectorem nativitatis humanae.
PL 2, 714A順序を辿るため、魂が生まれる時期についても何か述べよう。正規の出産は、おおよそ第十月に入ってからのことである。数を計算する者たちは、十の数を、そこから他のすべての数が生じる親として、ついには人間の出産を完成させるものとして崇めている。
De Anima 37.5
Ego ad Deum potius argumentabor hunc modum temporis, ut decem menses Decalogo magis inaugurent hominem, ut tanto temporis numero nascamur, quanto disciplinae numero renascimur.
PL 2, 714A私はむしろ、この時の長さを神に即して論じよう。十の月は、十戒に合わせて人間を予祝するのであり、我々が生まれ変わる教えの数と同じ数の月をもって、我々は生まれるのだ、と。
De Anima 37.6
Sed et cum septimo mense nativitas plena est, facilius quam octavo, honorem sabbati agnoscam, ut quo die dedicata est Dei conditio, eo mense interdum producatur Dei imago.
PL 2, 714Aだが、第七月において出産が全き月数となる場合には——第八月の場合より容易く——私は安息日の栄誉をそこに認めよう。神の創造の業が捧げられたその日と同じ数の月に、時として神の像が産み出されるのである、と。
De Anima 37.7
Concessum est properare nativitati, et tam idonee occurrere in hebdomadem, in auspicia resurrectionis, et requietis et regni. Ideo ogdoas nos non creat: tunc enim nuptiae non erunt.
PL 2, 715A出産が急ぐことは許されており、まことにふさわしく七日という数に行き当たる——復活と、憩いと、王国との前兆に、である。それゆえ、八という数(オグドアス)は我々を生み出さない。その時には、もはや婚姻はないからである。
De Anima 37.8
Societatem carnis atque animae jamdudum commendavimus a concretione seminum ipsorum usque ad figmenti perfectionem.
PL 2, 715A肉と魂との結びつきについては、それら自身の種の凝結から、形づくりの完成に至るまで、我々はすでにかなり前に論じておいた。
De Anima 37.9
Perinde nunc, et a nativitate defendimus, imprimis quod simul crescunt, sed diversa ratione pro generum conditione; caro modulo, anima ingenio, caro habitu, anima sensu.
PL 2, 715A同様に今、出産以後についても、我々はこれを擁護する。まず、両者は共に成長するが、それぞれの類の在り方に応じて、異なる仕方による。すなわち、肉は寸法によって、魂は才知によって、肉は有りようによって、魂は感覚によって〔成長する〕。
De Anima 37.10
Caeterum, animam substantia crescere negandum est, ne etiam decrescere substantia dicatur, atque ita et defectura credatur.
PL 2, 715Aしかし、魂が実体において成長するとは否定されねばならない。さもなければ、実体において減少するとも言われることになり、そうして、ついには尽き果てるとも信じられてしまうからである。
De Anima 37.11
Sed vis ejus, in qua naturalia peculia consita retinentur, salvo substantiae modulo quo a primordio inflata est, paulatim cum carne producitur.
PL 2, 715Aだが、その力——そこに生まれつきの固有の性質が植え込まれ保たれている力——は、初めに吹き込まれたその実体の寸法を保ったまま、肉とともに少しずつ育て広げられていく。
De Anima 37.12
Constitue certum pondus auri vel argenti, rudem adhuc massam; collectus habitus est illi, et futuro interim minor, tamen continens intra lineam moduli totum quod natura est auri vel argenti; dehinc, cum in laminam massa laxatur, major efficitur initio suo, per dilatationem ponderis certi, non per adjectionem; dum extenditur, non dum augetur.
PL 2, 715B金あるいは銀の、ある一定の重さを想定してみよ、なお粗いままの塊として。それには凝集した有りようがあり、やがて来るものと比べればさしあたり小さいが、それでも金あるいは銀の本性であるものすべてを、その寸法の輪郭のうちに含んでいる。それから、その塊が薄板へと広げられると、その最初の大きさよりも大きくなるが、それは一定の重さが引き延ばされることによるのであって、何かが付け加えられることによるのではない。すなわち、引き延ばされている間、それは増大してはいないのである。
De Anima 37.13
Etsi sic quoque augetur, dum extenditur; licet enim habitu augeri, cum statu non licet. Tunc et splendor ipse provehitur auri vel argenti, qui fuerat quidem et in massa, sed obscurior, non tamen nullus, tunc et alii atque alii habitus accedunt pro facilitate materiae qua duxerit eam qui agit, nihil conferens modulo nisi effigiem. Ita et animae crementa reputanda, non substantiva, sed provectiva.
PL 2, 715Bとはいえ、この仕方でもまた、それは引き延ばされる間に増大していると言ってよい。なぜなら、有りようにおいて増すことは許されるが、状態において増すことは許されないからである。その時、金あるいは銀そのものの輝きも増し進む。それは塊の中にも確かにあったが、より鈍いものであり、しかし無かったわけではない。その時、また次々と別の有りようが加わってゆくのは、それを扱う者が導く材料の従いやすさに応じてであり、寸法には姿かたち以外の何も加えていない。かくして、魂の増大もまた、実体的なものとしてではなく、成長的なものとして理解されねばならない。