諸家303–349

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia

Monumentum IX, Caput VI 第IX項 第VI章

Various authors · Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia · PL 8, 707B · 11 sectiones

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 9.6.1

1

Talia precanti proconsul, Quis est, inquit, auctor tecum congregationis vestrae? Qui crudelius saeviente carnifice clara voce respondit: Saturninus presbyter et omnes. O martyrem primatum omnibus dantem!

PL 8, 707B

このように祈る彼に総督は言った。「諸君の集会の、お前と共にいた主導者は誰か。」彼は、処刑人がいっそう残忍に猛り狂う中、はっきりした声で答えた。「司祭サトゥルニヌスと、すべての者たちだ。」おお、すべての者に首位を分け与える殉教者よ。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 9.6.2

2

Non enim presbyterum fratribus praetulit, sed presbytero fratres confessionis consortio copulavit.

PL 8, 707C

なぜなら彼は司祭を兄弟たちより上に置いたのではなく、司祭に兄弟たちを告白の仲間として結びつけたからである。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 9.6.3

3

Quaerente igitur proconsule Saturninum, ostendit, non quod illum prodiderit, quem secum adversus diabolum pariter dimicare cernebat, sed ut illi panderet integre se celebrasse collectam, quando cum ipsis etiam presbyter fuerat.

PL 8, 707C

そこで総督がサトゥルニヌスについて尋ねたとき、彼がサトゥルニヌスを名指したのは、悪魔に対して自分と共に等しく戦っていると見なしていたその人を裏切ったからではなく、司祭も彼らと共にいたのだから、自分が集会を欠けるところなく正しく執り行ったことを総督に明らかにするためであった。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 9.6.4

4

Manabat igitur cum voce sanguis Dominum deprecantis, et praeceptorum Evangelii memor, inimicis suis veniam martyr inter ipsa corporis sui laniamenta poscebat.

PL 8, 707C

こうして主に祈るその声とともに血が流れ出ていた。そして福音の教えを心に留め、殉教者は自らの体が引き裂かれるまさにそのさなかに、自分の敵たちのために赦しを求めていた。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 9.6.5

5

Inter ipsos namque vulnerum gravissimos cruciatus, tortores pariter et proconsulem his vocibus exprobrabat. Injuste facitis, infelices, contra Deum facitis. Deus altissime, noli illis consentire ad haec peccata. Peccatis infelices, adversus Deum facitis.

PL 8, 707C

そして、まさにその傷のいとも激しい苦痛の最中に、拷問人たちと総督とを等しく次のような言葉で責め立てた。「不当なことをしている、哀れな者たちよ、諸君は神に逆らって行っている。いと高き神よ、彼らがこの罪を犯すことに同意するな。罪を犯している、哀れな者たちよ、諸君は神に逆らって行っている。」

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 9.6.6

6

Custodite praecepta Dei altissimi. Injuste agitis, infelices, innocentes laniatis. Non sumus homicidae, non fraudem fecimus. Deus, miserere. Gratias tibi ago. Pro nomine tuo, Domine, da sufferentiam. Libera servos tuos de (al. in) captivitate hujus saeculi.

PL 8, 707D

「いと高き神の戒めを守れ。不当な行いをしている、哀れな者たちよ。諸君は無実の者たちを引き裂いている。我々は殺人者ではない、欺きを働いてもいない。神よ、憐れめ。汝に感謝する。汝の名のゆえに、主よ、忍耐を与えよ。汝の僕たちをこの世の虜囚から(別本では「虜囚のうちにあって」)解き放て。」

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 9.6.7

7

Gratias tibi ago, nec sufficio tibi gratias agere. Et cum ictibus ungularum concussa fortius latera sulcarentur, profluensque sanguinis unda violentis tractibus emanaret, proconsulem sibi dicentem audivit: Incipies sentire quae vos pati oporteat.

PL 8, 708A

「汝に感謝する、汝に感謝しても感謝しきれぬ。」そして鉤爪の打撃によって脇腹が激しく揺さぶられ溝を刻まれ、血の波が激しい引き裂きとともに流れ出るとき、彼は総督が自分に言うのを聞いた。「諸君が受けねばならぬことを、お前は感じ始めるだろう。」

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 9.6.8

8

Et adjecit: Ad gloriam. Gratias ago Deo regnorum. Apparet regnum aeternum, regnum incorruptum. Domine Jesu Christe, christiani sumus, tibi servimus; tu es spes nostra, tu es spes christianorum.

PL 8, 708A

彼はこう付け加えた。「栄光のために。もろもろの王国の神に感謝する。永遠の王国が現れる、朽ちることなき王国が。主イエス・キリストよ、我々はキリスト教徒であり、汝に仕える。汝は我々の希望、汝はキリスト教徒たちの希望である。」

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 9.6.9

9

Deus sanctissime, Deus altissime, Deus omnipotens, tibi laudes pro nomine tuo reddimus, Domine Deus omnipotens.

PL 8, 708A

「いと聖なる神よ、いと高き神よ、全能の神よ、汝の名のゆえに、汝に賛美を捧げる、全能なる主なる神よ。」

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 9.6.10

10

Cui talia oranti cum a diabolo per judicem diceretur, custodire te oportuit jussionem imperatorum et Caesarum, defatigato jam corpore, forti atque constanti sermone victor animo proclamavit. Non curo nisi legem Dei, quam didici.

PL 8, 708B

このように祈る彼に、悪魔が裁判官を通して、「お前は皇帝と副帝の命令を守るべきであった」と言うと、すでに疲れ果てた体でありながら、彼は力強く不動の言葉で、勝利の心をもって宣言した。「私は自分が学んだ神の律法のほかは意に介さない。」

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 9.6.11

11

Ipsam custodio, pro ipsa moriar, in ipsa consummor, praeter quam non est alia. Talibus itaque dictis gloriosissimi martyris in suis tormentis magis ipse Anulinus torquebatur: cujus tandem rabies ferocitate saginata, Parce, inquit, reclusumque in carcerem passioni condignae martyrem destinavit.

PL 8, 708B

「私はこの律法を守る、この律法のために死ぬ、この律法のうちに費え尽きる。これをおいてほかに律法はない。」こうしていとも栄光ある殉教者がこのように語ると、アヌリヌス自身のほうが、殉教者の拷問のうちにいっそう苛まれた。ついにその狂暴は残忍さに飽き足りると、「やめよ」と言い、彼を牢獄に閉じ込め、ふさわしい受難のために殉教者を留め置いた。