諸家303–349

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia

Monumentum XXXV, Caput VII 第XXXV項 第VII章

Various authors · Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia · PL 8, 755C · 3 sectiones

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 35.7.1

1

Quamquam Honoratum sanctissimi Scilibensis episcopi jugulum tribuni gladius etsi non penetravit, tamen compunxit, atque ita et illic tam ministros diaboli furor detexit, quam gloriosi antistitis patientia Christi Ecclesiam manifestavit: quia nec alius ostendebatur Christi Domini servus, quam ille qui haec eadem patiebatur, quae et ipse passus est Dominus: Non est, inquit, servus major domino suo; si me persecuti sunt, et vos persequentur (Joan. XV, 20) .

PL 8, 755C

スキリの至聖なる司教ホノラトゥスの喉に、千人隊長の剣は貫き通すことこそなかったが、しかし突き刺した。そしてそこでもまた、悪魔の手先どもの狂暴が暴かれ、同時に、あの栄えある司教の忍耐がキリストの教会を明らかにした。というのも、まさに主自身が受けたのと同じ苦しみを受けているその人以外に、主キリストの僕は示されなかったからである。〔主は〕言う、「僕はその主人にまさるものではない。もし彼らが私を迫害したなら、汝らをも迫害するであろう」(ヨハネ15:20)と。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 35.7.2

2

Quare caesi hi servi Dei sunt qui a saeculo diliguntur, ostendant ipsum Dominum a saeculo fuisse dilectum. Si autem saeculum nonnisi eos qui sui sunt diligit, necesse est eos odio habeat quos de saeculo Dominus Jesus elegit.

PL 8, 756A

それゆえ、討たれたこれらの者たちこそ神の僕である〔Quare … sunt の文意は取りにくい。ここで文が切れると取った〕。この世に愛されている者たちは、主自身がこの世に愛されていたことを示してみるがよい。だが、もしこの世が己に属する者のみを愛するのなら、この世は必然的に、主イエスがこの世から選び出した者たちを憎むはずである。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 35.7.3

3

Si de saeculo essetis, inquit, saeculum quod suum esset, amaret; sed quia de saeculo non estis, sed ego elegi vos de saeculo, propterea odit vos saeculum (Ibid. XV, 19) .

PL 8, 756A

〔主は〕言う、「もし汝らがこの世のものであったなら、世は自分のものを愛したであろう。しかし汝らはこの世のものではなく、私が汝らをこの世から選び出したのであるから、それゆえ世は汝らを憎むのである」(ヨハネ15:19)と。