Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 8.19.1
Igitur cum haec ita sint, quisnam est divini juris peritia pollens, fide praeditus, devotione praeclarus, religione sanctus, qui judicis Dei memor veritatem ab errore discernat, a fide perfidiam disjungat, simulationemque fictam a certa et integra sanctitate recludat, separet a stante lapsum, ab integro vulneratum, a justo reum, ab innocente damnatum, a custode legis proditorem, a confessore Christi nominis negatorem, a martyre Domini persecutorem, et unum atque idem esse existimet et Ecclesiam martyrum et conventicula traditorum?
PL 8, 701Cさて、事柄がこのようであるとすれば、いったい誰が、神の律法に通じ、信仰を備え、献身において卓越し、信仰において聖なる者でありながら、審判者なる神を心に留め、真理を誤りから見分け、信仰を不実から切り離し、偽りの見せかけを確かで完全な聖性から締め出し、立つ者から転落した者を、無傷の者から傷ついた者を、義なる者から罪に問われた者を、無実の者から断罪された者を、律法の守り手から裏切り者を、キリストの名を告白する者から否認する者を、主の殉教者から迫害者を区別しつつ、しかも殉教者たちの教会と引き渡し者たちの集まりとを一つの同じものと見なすことができるだろうか。
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 8.19.2
Nemo scilicet, quoniam haec inter se ita repugnant contrariaque sibi sunt ut lux tenebris, vita morti, sanctus angelus diabolo, Christus antichristo, Paulo Apostolo dicente: Quasi filiis dico, dilatamini et vos, et nolite conjungi cum infidelibus.
PL 8, 701D誰一人いない。なぜなら、これらは互いに、光が闇に、命が死に、聖なる天使が悪魔に、キリストが反キリストに対するのと同じように相反し、対立しているからである。使徒パウロは言う。「私は子らに語るように言う。汝らも広く心を開き、不信の者たちと結びついてはならない。」
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 8.19.3
Quae est enim participatio justitiae ad iniquitatem, aut quae communicatio luminis ad tenebras, quae particula est fideli cum infideli, quae est autem conventio templi Dei cum simulacris? Vos autem templum Dei vivi estis.
PL 8, 701D「義と不義との間にいかなる分かち合いがあろうか。光と闇との間にいかなる交わりがあろうか。信ずる者と信じない者との間にいかなる分があろうか。神の宮と神像との間にいかなる一致があろうか。汝らは生ける神の宮である。」
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 8.19.4
Dicit enim: Quia inhabitabo in eis et inambulabo, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus.
PL 8, 702Aなぜなら、こう言われているからである。「私は彼らのうちに住み、その中を歩み、私は彼らの神となり、彼らは私の民となるであろう。」
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 8.19.5
Propter quod discedite de medio eorum et separamini, dicit Deus omnipotens, et immundum ne tetigeritis, et ego recipiam vos, et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens (II Cor. VI) .
PL 8, 702A「それゆえ、彼らの中から出て、離れよ、全能の神は言う。汚れたものに触れてはならない。そうすれば私は汝らを受け入れ、汝らの父となり、汝らは私の息子、娘となるであろう、全能の主は言う。」(二コリント6章)
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 8.19.6
Quamobrem fugienda bonis et vitanda est semper religiosis conspiratio traditorum, hypocritarum domus, Pharisaeorumque sententia.
PL 8, 702Aそれゆえ、引き渡し者たちの謀議は、善き者たちによって避けられ、敬虔な者たちによって常に忌避されるべきである。それは偽善者の家、ファリサイ派の判断にほかならない。
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 8.19.7
Utinam adoptiones filiorum filiarumque Dei in sancta Ecclesia spiritaliter nati digne succedant, et non alienis facinoribus immersi, pro luce tenebras et pro vita mortem, interitum sibi pro salute acquirant.
PL 8, 702A願わくは、聖なる教会において霊的に生まれた神の息子・娘たる養子とされた者たちが、ふさわしく後に続き、他者の凶行に沈むことなく、光の代わりに闇を、命の代わりに死を、救いの代わりに滅びを自らに得ることのないように。
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 8.19.8
Talis est enim Ecclesia Domini, quae una semper singularisque contra sese et in partes duas dividi non potest, sed post teterrimam persecutionis noctem turbinesque pestiferos tyrannorum, ad deceptionem innocentium praedamque populorum diabolus versutia callidissimae fraudis adinvenit; ut quos aperta persecutionis clade transvorare non valuit, nec in sacrilego saeculo idolorum servitio mancipandos delictorum nexibus in perpetuam perniciem potuit retinere, eos pollutis traditionibus jungens sibi, sub praetextu sanctissimae religionis exstinguat.
PL 8, 702Bなぜなら主の教会とは、つねに一つにして唯一のものであり、それ自体に逆らって二つの部分に分裂することはできないものだからである。しかし、迫害のいとも忌まわしい夜と僭主たちの害毒に満ちた嵐との後、無垢な者たちを欺き民たちを餌食とするために、悪魔はいとも狡猾な欺きの技巧を考え出した。すなわち、あからさまな迫害の惨禍によって呑み込むことができなかった者たち、また瀆聖的な世にあって偶像への隷従に引き渡されるべく罪の絆によって永遠の破滅へと留め置くことができなかった者たちを、汚れた引き渡しによって自らに結びつけ、いと聖なる信仰を隠れ蓑として滅ぼそうとするのである。
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 8.19.9
Denique illi falsi sacrorum ritus fictaque mysteria non tam in salutem quam in perniciem miserorum celebrantur, cum erigit altare sacrilegus, celebrat sacramenta profanus, baptizat reus, curat vulneratus, veneratur martyres persecutor, legit Evangelia traditor, haereditatem coeli promittit divinorum testamentorum exustor: quos Dominus increpat et objurgat in Evangelio dicens: Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui circuitis mare et aridam facere unum proselytum, et cum factus fuerit, facitis eum filium gehennae dupliciter plus quam estis vos. (Matth. XXV.) Et propheta polluta eorum sacrificia respuens ait: Sacrificia eorum tamquam pannus illotus.
PL 8, 702B実に、それらの偽りの聖なる儀式と作り事の秘儀とは、哀れな者たちの救いのためというよりは、むしろその滅びのために行われる。冒瀆者が祭壇を築き、瀆聖の者が秘跡を執り行い、罪に問われた者が洗礼を授け、傷ついた者が癒やしを行い、迫害者が殉教者たちを崇め、引き渡し者が福音書を読み、神の聖約の書を焼いた者が天の相続を約束する。彼らを主は福音書の中で叱り咎めて言う。「災いあれ、偽善の律法学者とファリサイ派の人々よ、汝らは海と陸とを巡り歩き、一人の改宗者を作ろうとするが、それができると、汝ら自身よりも二倍もゲヘナの子にしてしまう。」(マタイ25章)〔底本の出典表示は Matth. XXV だが、引用はマタイ23章15節に当たる〕また預言者は彼らの汚れた犠牲を退けて言う。「彼らの犠牲は洗われていない布切れのようだ。」
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 8.19.10
Omnis qui tetigerit illum, inquinabitur (Ose. IX) . Sed et per Aggaeum clarissimum Prophetarum: Interroga, inquit Dominus, sacerdotes legem.
PL 8, 702C「彼に触れる者は皆、汚れるであろう」(ホセア9章)。そして預言者たちのうちでいとも輝かしいハガイを通しても、主は言う。「祭司たちに律法について尋ねよ。」
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 8.19.11
Si acceperit homo carnem sanctam in summo vestimenti sui, et tetigerit summitas vestimenti ejus aliquam partem panis, vini, aut olei, si sanctificabitur? et dixerunt sacerdotes: Non. Et dixit Aggaeus: Si tetigerit inquinatus in anima horum aliquid, si inquinabitur?
PL 8, 702C「もし人が自分の衣の裾に聖なる肉を持ち、その衣の裾が、パン、ぶどう酒、あるいは油のいずれかの一部に触れたならば、それは聖なるものとなるだろうか。」祭司たちは言った。「否。」ハガイは言った。「もし魂において汚れた者がこれらの何かに触れたならば、それは汚れるだろうか。」
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 8.19.12
Et dixerunt sacerdotes: Inquinabitur. Et dixit Aggaeus: Sic et populus hic: et gens haec coram me, dicit Dominus, et omnis quicumque accesserit illic, inquinabitur (Agg. II) .
PL 8, 702D祭司たちは言った。「汚れるであろう。」ハガイは言った。「この民もまた同じであり、この国民も私の前に同じである、と主は言う。そしてそこに近づく者は誰であれ、汚れるであろう。」(ハガイ2章)