Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 1.0.1
Primo loco audi qui fuerint traditores, et plenius auctores schismatis disce. In Africa duo mala et pessima admissa esse constat: unum in traditione, alterum in schismate; sed utraque mala et uno tempore, et iisdem auctoribus videntur esse commissa.
PL 8, 673Aまず第一に、引き渡し者が誰であったかを聞け。そして分裂の創始者たちについては、いっそう詳しく学べ。アフリカにおいては、二つの、しかも最悪の悪事がなされたことは明らかである。一つは引き渡しにおいて、もう一つは分裂においてである。だが両方の悪事は、同じ時に、同じ創始者たちによってなされたと見える。
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 1.0.2
Debes ergo, frater Parmeniane, discere, quod intelligeris ignorare. Nam ferme ante annos sexaginta et quod excurrit, per totam Africam persecutionis est divagata tempestas; quae alios fecerit martyres, alios confessores; nonnullos funesta prostravit in morte, latentes dimisit illaesos.
PL 8, 673Aそれゆえ、兄弟パルメニアヌスよ、お前が知らないと見受けられることを、お前は学ばねばならない。というのも、およそ六十年余り前、迫害の嵐がアフリカ全土に吹き荒れ、ある者たちを殉教者とし、ある者たちを告白者とした。ある者たちを非業の死をもって打ち倒し、身を隠した者たちは無傷のまま見逃した。
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 1.0.3
Quid commemorem laicos, qui tunc in Ecclesia nulla fuerant dignitate suffulti? quid ministros plurimos? quid diaconos in tertio? quid presbyteros in secundo sacerdotio constitutos?
PL 8, 673A当時、教会内で何の地位も帯びていなかった信徒たちについて、私が何を述べよう。数多くの奉仕者たちについて何を述べよう。第三の位にある助祭たちについて何を述べよう。第二の聖職位に置かれた司祭たちについて何を述べよう。
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 1.0.4
Ipsi apices et principes omnium, aliqui episcopi illius temporis, ut damno aeternae vitae, istius incertae lucis moras brevissimas compararent, instrumenta divinae legis impie tradiderunt.
PL 8, 673Bすべての者の頂点であり長である者たち自身、すなわち当時の司教たちの幾人かが、永遠の生命という損失と引き換えに、この不確かな光のごく短い猶予を得ようとして、神の法の証書を不敬虔にも引き渡した。
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 1.0.5
Ex quibus erant Donatus Masculitanus, Victor Rusiccadensis, Marinus ab Aquis Tibilitanis, Donatus Calamensis, et homicida Purpurius Limatensis qui interrogatus de filiis sororis suae, quod eos in carcere Milei necasse diceretur, confessus est, dicens: Et occidi, et occido, non eos solos, sed et quicumque contra me fecerit.
PL 8, 673B彼らの中には、マスクラのドナトゥス、ルシッカデのウィクトル、アクアエ・ティビリタナエのマリヌス、カラマのドナトゥス、そして殺人者、リマタのプルプリウスがいた。彼は、ミレウムの牢獄で自分の姉妹の息子たちを殺したと言われたことについて尋問されると、自白して言った。「私は殺したし、これからも殺す。彼らだけではない、誰であれ私に逆らうことをする者もまた。」
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 1.0.6
Et Menalus, qui ne thurificasse a suis civibus probaretur, oculorum dolorem fingens ad consessum suorum procedere trepidavit.
PL 8, 673Bまた、メナルスは、自分が香を焚いたことを同郷人たちに証拠立てられまいとして、目の痛みを装い、自分の仲間たちの集会に進み出ることを恐れた。
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 1.0.7
Hi et caeteri, quos principes tuos fuisse paulo post docebimus, post persecutionem apud Cirtam civitatem (quia basilicae necdum fuerant restitutae), in domum Urbani Carisi consederunt die 3 iduum maiarum, sicut scripta Nundinarii tunc diaconi testantur, et vetustas membranarum testimonium perhibet, quas dubitantibus proferre poterimus.
PL 8, 673Bこの者たちと、お前の指導者たちであったことを我々が間もなく示す他の者たちは、迫害の後、キルタの町で(教会堂がまだ再建されていなかったため)、五月のイドゥスの三日前、ウルバヌス・カリシウスの家に集まった。これは当時助祭であったヌンディナリウスの記した文書が証しており、また羊皮紙の古さそのものが証言を与えている。それは、疑う者たちに対して我々が差し出すことのできるものである。
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 1.0.8
Harum namque plenitudinem in novissima parte istorum libellorum, ad implendam fidem adjunximus. Hi episcopi interrogante Secundo Tigisitano, tradidisse se confessi sunt.
PL 8, 673Cなぜなら、これらの全文を、信頼を裏づけるため、この書物群の末尾に加えておいたからである。これらの司教たちは、ティギシスのセクンドゥスの尋問に対して、自分が引き渡したことを告白した。
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 1.0.9
Et cum ipse Secundus a Purpurio increparetur, quod et ipse diu apud stationarios fuerit, et non fugerit, sed dimissus sit, non sine causa dimissum fuisse, nisi quia tradiderat: jam omnes erecti coeperant murmurare; quorum spiritum Secundus metuens, consilium accepit a filio fratris sui Secundo minore, ut talem causam Deo servaret.
PL 8, 674Aそしてセクンドゥス自身が、プルプリウスから咎められた。すなわち、彼自身も長らく衛兵のもとに留め置かれながら逃げず、しかも釈放されたのは、引き渡しをしたからでなければ理由なく釈放されるはずがない、というのである。すでに一同は色めき立ってざわめき始めていた。彼らの気勢を恐れたセクンドゥスは、自分の兄弟の子である小セクンドゥスから助言を受け、この件は神に委ねておくことにした。
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 1.0.10
Consulti sunt qui remanserant, id est Victor Garbiensis, Felix a Rotario, et Nabor a Centurion. Hi dixerunt talem causam Deo debere servari. Et dixit Secundus, Sedete omnes: tunc dictum est ab omnibus, Deo gratias. Et sederunt.
PL 8, 674A居残っていた者たちに諮問がなされた。すなわちガルバのウィクトル、ロタリウムのフェリクス、ケントゥリオのナボルである。彼らは、この件は神に委ねられるべきだと言った。するとセクンドゥスは言った。「皆、座られよ。」すると一同は言った。「神に感謝。」そして彼らは座った。
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 1.0.11
Habes ergo, frater Parmeniane, qui manifesto fuerint traditores. Deinde non post longum tempus iidem ipsi, tot et tales ad Carthaginem profecti traditores thurificati, homicidae, Majorinum, cujus tu cathedram sedes, post ordinationem Caeciliani ordinaverunt, schisma facientes.
PL 8, 674Aそれゆえ、兄弟パルメニアヌスよ、お前は、誰が明白に引き渡し者であったかを知った。それからさほど時を経ぬうちに、これと同じ者たち、これほど多く、これほどの者たちが、カルタゴに赴いた。引き渡し者にして、香を焚いた者たち、殺人者たちであるこれらの者は、カエキリアヌスの叙階の後に、お前がその座に着いているマヨリヌスを叙階し、分裂を引き起こした。
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 1.0.12
Et quoniam traditionis reos principes vestros fuisse monstratum est, consequens erit ostendere eosdem fuisse et auctores schismatis.
PL 8, 674Bそして、諸君の指導者たちが引き渡しの罪を負う者であったことは既に示されたので、続いて、彼らが分裂の創始者たちでもあったことを示すことになろう。
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 1.0.13
Quae res ut clara et manifesta esse omnibus possit, ostendendum est ex qua radice sese usque in hodiernum erroris protenderint rami, et ex quo fonte rivulus iste maligni liquoris occulte serpens usque in tempora nostra manaverit.
PL 8, 674Bこの事柄が万人にとって明白かつ判然たるものとなりうるように、誤りの枝が今日に至るまでどの根から伸び広がってきたか、また、この邪悪な液の小流れが、密かに這いながら我々の時代に至るまでどの源から流れ出てきたかを、示さねばならない。
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 1.0.14
Dicendum est, unde, et ubi, et a quibus ortum constet hoc alterum malum; quae convenerint causae, quae fuerint operatae personae, qui auctores hujus mali, qui nutritores; a quibus sint inter partes de imperatore postulata judicia, qui sederint judices, ubi sit actum concilium, quae sint prolatae sententiae.
PL 8, 674Bこの第二の悪がどこから、どこで、誰々によって生じたと知られるかを述べねばならない。いかなる事情が重なったか、いかなる人物たちが働いたか、誰がこの悪の創始者であり、誰が養い育てた者であるか、双方の間で皇帝に対しいかなる裁判が求められたか、誰が裁判官として座に着いたか、どこで会議が行われたか、いかなる判決が下されたかを。
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 1.0.15
De divisione agitur: et in Africa, sicut et in caeteris provinciis, una erat Ecclesia, antequam divideretur ab ordinatoribus Majorini, cujus tu haereditariam cathedram sedes.
PL 8, 674C分裂こそが問題である。アフリカにおいても、他の属州と同じく、マヨリヌスを叙階した者たちによって分割される以前は、教会はただ一つであった。お前は、その座を世襲の座として着いている。
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 1.0.16
Videndum est quis in radice cum toto orbe manserit, quis foras exierit, quis cathedram sederit alteram, quae ante non fuerat; quis altare contra altare erexerit, quis ordinationem fecerit salvo altero ordinato; quis jaceat sub sententia Joannis apostoli, qui dixit multos antichristos foras exituros: Quia non erant, inquit, nostri; nam si essent nostri, mansissent nobiscum (I Joan., II, 18, 19) .
PL 8, 674C誰が根にとどまり全世界と共にあったか、誰が外へ出て行ったか、誰が以前には存在しなかった別の座に着いたか、誰が祭壇に対して祭壇を打ち立てたか、誰が既に叙階された者がありながら別の叙階を行ったか、誰が使徒ヨハネの言葉のもとに置かれるかを見なければならない。ヨハネは、多くの反キリストが外へ出て行くであろうと言い、「彼らは我々のものではなかった。なぜなら、もし我々のものであったなら、我々と共にとどまっていたであろうから」と言っている(一ヨハネ2:18-19)。
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 1.0.17
Ergo qui in una manere cum fratribus noluit, haereticos secutus, quasi antichristus foras exivit.
PL 8, 675Aそれゆえ、兄弟たちと一致のうちにとどまることを望まず、異端者たちに従った者は、反キリストさながらに外へ出て行ったのである。
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 1.0.18
Hoc apud Carthaginem post ordinationem Caeciliani factum esse, nemo est qui nesciat: per Lucillam scilicet nescio quam, feminam factiosam, quae ante concussam persecutionis turbinibus pacem, dum adhuc in tranquillo esset Ecclesia, cum correptionem archidiaconi Caeciliani ferre non posset, quae ante spiritualem cibum et potum, os, nescio cujus martyris, si tamen martyris, libare dicebatur: et cum praeponeret calici salutari os nescio cujus hominis mortui, etsi martyris, sed necdum vindicati, correpta, cum confusione discessit irata.
PL 8, 675Aこのことが、カエキリアヌスの叙階の後、カルタゴにおいて起こったことを知らぬ者はいない。すなわち、党派的な女、名も知らぬあのルキッラを通じてである。彼女は、迫害の旋風によって平和が揺るがされる以前、教会がまだ平穏であった間に、大助祭カエキリアヌスの叱責に耐えられなかった。彼女は、霊的な糧と飲み物を受ける前に、誰とも知れぬ殉教者の——もし本当に殉教者であればの話だが——骨に口づけしていたと言われていた。そして彼女が、救いの杯よりも、誰とも知れぬ死者の——たとえ殉教者であったとしても、まだその名誉を認められてはいない者の——骨を優先させていたために、叱責され、恥辱のうちに怒って立ち去った。
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 1.0.19
Irascenti et dolenti, ne disciplinae succumberet, succurrit subito persecutionis innata tempestas.
PL 8, 675A怒り嘆く彼女が、教会規律に屈することのないようにと、突如として迫害の生まれ出た嵐が助けとなった。
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 1.0.20
Iisdem temporibus Felix quidam diaconus, qui propter famosam nescio quam de tyranno imperatore tunc factam epistolam, appellatus est, periculum timens apud Mensurium episcopum delituisse dicitur. Quem cum postulatum Mensurius publice denegaret, relatio missa est.
PL 8, 675B同じ頃、フェリクスというある助祭が、当時の僭主たる皇帝についてしたためられた、何やら誹謗の書簡のゆえに召喚された。彼は危険を恐れ、司教メンスリウスのもとに身を隠していたと言われる。彼の引き渡しが求められた際、メンスリウスが公然とそれを拒んだので、報告書が送られた。
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 1.0.21
Rescriptum venit, ut si Mensurius Felicem diaconum non reddidisset, ad palatium dirigeretur. Conventus non leves patiebatur angustias. Erant enim Ecclesiae ex auro et argento plurima ornamenta, quae nec defodere terrae, nec secum portare poterat.
PL 8, 675B勅答が届いた。もしメンスリウスが助祭フェリクスを引き渡さないならば、彼は宮廷へ召致されるべし、というものである。召喚された彼は、軽からぬ苦境に立たされた。というのも、教会には金銀の装飾品が数多くあり、それを地に埋めることも、身に携えて行くこともできなかったからである。
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 1.0.22
Quae quasi fidelibus senioribus commendavit, commemoratorio facto, quod cuidam aniculae dedisse dicitur: ita ut ipse non rediret, reddita pace christianis, anicula illa illi redderet, quem in episcopali cathedra sedentem inveniret.
PL 8, 675B彼はそれを、信頼できる者と見なした長老たちに託し、目録を作って、それをある老婆に渡したと言われる。もし彼自身が戻らなければ、キリスト教徒たちに平和が回復されたのち、その老婆が、司教座に着いているのを見出した者にそれを返す、という取り決めであった。
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 1.0.23
Profectus causam dixit, jussus est reverti, ad Carthaginem pervenire non potuit. Tempestas persecutionis peracta et definita est: jubente Deo, indulgentiam mittente Maxentio libertas christianis est restituta.
PL 8, 675C彼は出発して弁明を行ったが、戻るよう命じられ、カルタゴに戻り着くことはできなかった。迫害の嵐は過ぎ去り終わった。神の命により、マクセンティウスが恩赦を発したことで、キリスト教徒たちに自由が回復された。
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 1.0.24
Botrus et Celesius, ut dicitur, apud Carthaginem ordinari cupientes, operam dederunt, ut absentibus Numidis soli vicini episcopi peterentur, qui ordinationem apud Carthaginem celebrarent.
PL 8, 675Cボトルスとケレシウスは、言われるところによれば、カルタゴにおいて叙階されることを望み、ヌミディアの司教たちが不在のまま、近隣の司教たちだけが招かれてカルタゴで叙階を執り行うよう画策した。
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 1.0.25
Tunc suffragio totius populi Caecilianus eligitur, et manus ei imponente Felice Autumnitano episcopus ordinatur. Botrus et Celesius de spe sua dejecti sunt.
PL 8, 675Cそのとき、民全体の票決によりカエキリアヌスが選ばれ、アウトゥムニ〔アプトゥンガ〕のフェリクスが彼の上に按手して、司教として叙階された。ボトルスとケレシウスはその望みを打ち砕かれた。
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 1.0.26
Tunc brevis auri et argenti sedenti Caeciliano, sicuti delegatum a Mensurio fuerat, traditur, adhibitis testibus. Convocantur supra memorati seniores, qui faucibus avaritiae commendatam ebiberant praedam: cum reddere cogerentur, subduxerunt communioni pedem.
PL 8, 675Cそのとき、金銀の目録が、メンスリウスによって託されていたとおり、証人立ち会いのもとで、司教座に着いたカエキリアヌスに引き渡された。先に述べた長老たちが召集された。彼らは、託された獲物を貪欲の喉で飲み干してしまっていた者たちであった。返還を強いられると、彼らは教会の交わりから身を引いた。
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 1.0.27
Non minus et ambitores, quibus ordinari non contigit: necnon et Lucilla, quae jam dudum ferre non potuit disciplinam, cum omnibus suis, potens et factiosa femina, communioni misceri noluit.
PL 8, 675Dそれに劣らず、叙階にあずかれなかった野心家たちも、そしてまた、かねてより教会規律に耐えられずにいたルキッラも、その一党すべてと共に——この有力で党派的な女は——交わりに加わることを望まなかった。
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 1.0.28
Sic tribus convenientibus causis et personis factum est ut malignitas haberet effectum. Schisma igitur illo tempore confusae mulieris iracundia peperit, ambitio nutrivit, avaritia roboravit.
PL 8, 675Dこのように、三つの原因と人物とが重なり合って、悪意が実を結ぶこととなった。かくして、あの時、分裂を生んだのは恥をかかされた女の怒りであり、それを養ったのは野心であり、それを強めたのは貪欲であった。
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 1.0.29
Ab his tribus personis contra Caecilianum causae confictae sunt, ut vitiosa ejus ordinatio diceretur. Ad Secundum Tigisitanum missum est, ut Carthaginem veniretur.
PL 8, 676Aこの三種の人物たちによって、カエキリアヌスに対する訴えがでっち上げられ、彼の叙階が不正であると言われた。ティギシスのセクンドゥスのもとに使いが送られ、カルタゴへ来るようにと求められた。
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 1.0.30
Proficiscuntur omnes supra memorati traditores: suscepti hospitio ab avaris, ab ambitoribus, ab iratis, non a catholicis, quorum petitione Caecilianus fuerat ordinatus.
PL 8, 676A先に述べた引き渡し者たちは皆、出発した。彼らを客としてもてなしたのは、貪欲な者たち、野心家たち、怒れる者たちであって、その請願によってカエキリアヌスが叙階された公同の教会の者たちではなかった。
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 1.0.31
Interea ad basilicam, ubi cum Caeciliano tota civica frequentia fuerat, nullus de supra dictis accessit. Tunc a Caeciliano mandatum est: Si est quod in me probetur, exeat accusator et probet.
PL 8, 676Aその間、カエキリアヌスと共に町の全会衆がいた教会堂には、先に述べた者たちのうち誰一人として近づかなかった。そこでカエキリアヌスから、こう伝えられた。「もし私について立証できることがあるならば、告発者が出て来て、それを立証するがよい。」
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 1.0.32
Illo tempore a tot inimicis nihil in illum potuit confingi: sed de ordinatore suo, quod ab iis falso traditor diceretur, meruit infamari.
PL 8, 676Aその時、あれほど多くの敵によっても、彼に対して何一つでっち上げることができなかった。だが、自分を叙階した者について、彼らから偽って引き渡し者であると言われたことによって、悪評を被ることとなった。
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 1.0.33
Iterum a Caeciliano mandatum est, ut si Felix in se, sicut illi arbitrabantur, nihil contulisset, ipsi tamquam adhuc diaconum ordinarent Caecilianum.
PL 8, 676B再びカエキリアヌスから、次のように伝えられた。もし彼らの考えるとおり、フェリクスが自分に何ももたらしていないのであれば、彼らは、なおも助祭であるかのようにカエキリアヌスを叙階すればよい、と。
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 1.0.34
Tunc Purpurius solita malitia fretus, quasi et Caecilianus filius sororis ejus esset, sic ait: Exeat huc quasi ut imponatur illi manus in episcopatu, et quassetur illi caput de paenitentia.
PL 8, 676Bそのとき、プルプリウスは、いつもの悪意に任せて、まるでカエキリアヌスも自分の姉妹の息子であるかのように、こう言った。「彼をここへ出て来させよ、司教職において按手を受けるかのようにして、悔い改めのために頭を打ち砕かせよ。」
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 1.0.35
His rebus compertis tota Ecclesia Caecilianum tenuit, ne se latronibus tradidisset. Illo tempore aut reus debuit expelli, aut communicari debuit innocenti.
PL 8, 676Bこれらのことが知られると、教会全体はカエキリアヌスを引き留め、彼が盗賊どもに身を引き渡すことのないようにした。あの時、被告は追放されるべきであったか、あるいは、無実の者には交わりが与えられるべきであった。
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 1.0.36
Conferta erat Ecclesia populis: plena erat cathedra episcopalis: erat altare loco suo, in quo pacifici episcopi retro temporibus obtulerunt, Cyprianus, Carpophorus, Lucianus et caeteri.
PL 8, 676B教会は人々で満ち溢れ、司教座は満たされ、祭壇はその場所にあった。そこでは、平和を保った司教たち、キュプリアヌス、カルポフォルス、ルキアヌス、その他の者たちが、かつて捧げ物を捧げたのであった。
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 1.0.37
Sic exitum est foras, et altare contra altare erectum est: et ordinatio illicita celebrata est; et Majorinus, qui lector in diaconio Caeciliani fuerat, domesticus Lucillae, ipsa suffragante episcopus ordinatus est a traditoribus, qui in concilio Numidiae, ut superius diximus, crimina sua sibi confessi sunt, et indulgentiam sibi invicem tribuerunt.
PL 8, 676Bかくして、外へ出て行くことがなされ、祭壇に対して祭壇が打ち立てられた。そして不法な叙階が執り行われた。マヨリヌスは、カエキリアヌスが助祭であったとき朗読者であった者で、ルキッラの家人であったが、彼女の後押しによって、引き渡し者たちの手によって司教に叙階された。彼らは、先に述べたとおり、ヌミディアの会議において、互いに自分の罪を告白し合い、互いに互いを赦免しあったのであった。
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 1.0.38
Manifestum est ergo exisse de Ecclesia et ordinatores qui tradiderunt, et Majorinum qui ordinatus est.
PL 8, 676Cそれゆえ、引き渡しを行った叙階者たちも、叙階されたマヨリヌスも、教会から出て行ったことは明白である。
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 1.0.39
Interea de suorum criminum fonte, qui apud eos e multorum flagitiorum venis exuberaverat, unum traditionis convicium in ordinatorem Caeciliani derivandum esse putaverunt: providentes quod fama duas res similes uno tempore loqui non posset, ut crimina in silentium mitterent sua, vitam infamare conati sunt alienam: et cum possent ipsi ab innocentibus argui, innocentes arguere studuerunt, mittentes ubique litteras, livore dictante conscriptas, quas inter caeteros actus habemus in posterum.
PL 8, 676Cその間、彼らのうちで数々の不品行の血脈から溢れ出た彼ら自身の罪の源から、引き渡しという一つの非難を、カエキリアヌスの叙階者に転嫁すべきだと彼らは考えた。風評というものは、同じ時に似通った二つの事柄を語ることはできないと見越して、自分たちの罪を沈黙のうちに葬り去るために、他人の生き方を貶めようと努めたのである。そして自分たちこそが罪なき者たちから咎められうる立場にありながら、罪なき者たちを咎めることに励み、至るところへ、悪意が口述するままに書かれた書簡を送った。それらは、我々が他の記録と共に後の部分に収めている。
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 1.0.40
Adhuc Carthagine positi praecesserunt se epistolis suis, ut rumoribus falsis cunctorum auribus insererent mendacium, sparsa fama per populos. Et dum de uno celebrata sunt falsa, supra dictorum verissima crimina sub silentio latuerunt.
PL 8, 676D彼らはなおカルタゴに留まりながら、自分たちの書簡によって先手を打ち、虚偽の噂によって万人の耳に偽りを植えつけ、風評を民衆の間に広めた。そして、一人についての偽りが喧伝されている間、先に述べた者たちのまさに真実の罪は、沈黙のうちに隠れたままであった。
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 1.0.41
Frequenter solet erubesci de crimine, sed illo tempore non fuit cui erubesceretur: quia praeter paucos catholicos peccaverant universi; et quasi imago fuerat innocentiae, inter multos nefas admissum.
PL 8, 676D罪については恥じ入るのが常であるが、あの時には恥じ入るべき相手がいなかった。なぜなら、少数の公同の教会の者たちを除いて、すべての者が罪を犯していたからである。多くの者の間でなされた不義は、あたかも無垢の似姿であるかのようであった〔quasi imago fuerat innocentiae の含みは定かでない。皆が罪を犯していたためかえって無垢に見えた、の意に取った〕。
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 1.0.42
Parum erat traditionis facinus, quod per Donatum Masculitanum et caeteros supra dictos constabat admissum: etiam ingens flagitium schismatis traditioni junxerunt.
PL 8, 677Aマスクラのドナトゥスや、先に述べたその他の者たちによってなされたと知られる引き渡しの凶行だけでは、なお足りなかった。彼らは、分裂という途方もない不品行までも、引き渡しに付け加えたのである。
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 1.0.43
Vides ergo, Parmeniane, haec duo crimina, tam mala, tam gravia, traditionis et schismatis, ad tuos principes pertinere.
PL 8, 677Aそれゆえ、パルメニアヌスよ、お前は、引き渡しと分裂という、これほど悪しく、これほど重い二つの罪が、お前の指導者たちに帰せられることを見て取るのである。