Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 9.10.1
At vero presbyter Saturninus recenti martyrum sanguine delibutus (al. delibuto) , cum penderet in equuleo, admonebatur in eorum fide persistere in quorum cruore perstabat.
PL 8, 710Aさて司祭サトゥルニヌスは、殉教者たちの生々しい血にまみれながら(別本では「まみれた〔拷問台〕で」)、拷問台に吊るされたとき、自分がその血のうちに立ち続けている者たちの信仰に、なお踏みとどまるよう促されていた。
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 9.10.2
Hic cum interrogaretur utrum auctor ipse esset et omnes ipse adunasset, et diceret, Etiam, ego praesens in collecta fui, Emeritus lector ad certamen exiliens, congrediente presbytero, Ego sum auctor, inquit, in cujus domo collectae factae sunt.
PL 8, 710A自分が主導者であったのか、自分がすべての者を集めたのかと尋問され、「その通りだ、私は集会に居合わせた」と言ったとき、朗読者エメリトゥスが闘いへと躍り出て、司祭が相対しているところへ進み出て言った。「集会は私の家で行われた。この私こそが主導者だ。」
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 9.10.3
At proconsul qui jam toties victus fuerat, impetus Emeriti perhorrebat; et tamen in presbyterum versus, Quare contra praeceptum faciebas, inquit, Saturnine? Cui Saturninus, Intermitti dominicum non potest, ait. Lex sic jubet.
PL 8, 710Aすでに幾度となく打ち負かされていた総督は、エメリトゥスの勢いに慄いた。それでも司祭のほうへ向き直り、「サトゥルニヌスよ、なぜ命令に反することをしていたのか」と言った。サトゥルニヌスは彼に言った。「主の集いは絶やすことができない。律法がそう命じている。」
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 9.10.4
Tunc proconsul: Non tamen debuisti prohibita contemnere, sed observare potius, et non rem facere contra praeceptum imperatorum. Et meditata jamdiu in martyribus voce, tortorem saevire commonuit; cui non pigro paretur obsequio.
PL 8, 710Aそのとき総督は言った。「それでもお前は禁じられたことを軽んじるべきではなく、むしろそれを守り、皇帝の命令に反することを行うべきではなかった。」そして殉教者たちに対して久しく用いてきた声で、拷問人に猛り狂うよう促した。それに対しては怠りなき服従がなされた。
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 9.10.5
Nam carnifices in senile corpus presbyteri ruunt, et grassante rabie, rupta nervorum connexione, discerpunt illud in gemiscenda supplicia et novi generis in sacerdotem Dei exquisita tormenta.
PL 8, 710C処刑人たちは司祭の老いた体に襲いかかり、狂暴さを募らせながら、腱の結合を断ち切り、これを嘆かわしい刑罰へと、神の司祭に対する新たな種類の、念入りに考え出された拷問へと引き裂いた。
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 9.10.6
Videres quasi in pabulum vulnerum fame rabida saevire carnifices, apertisque visceribus, ad horrorem videntium inter ruborem sanguinis, ossa nudata pallere, et ne inter moras torquentium, exclusa anima corpus supplicio pendente desereret, tali voce Dominum presbyter precabatur: Rogo, Christe, exaudi me.
PL 8, 710C処刑人たちが、まるで傷という餌食に狂った飢えをぶつけるかのように猛り狂うのを、そこに見ることができただろう。内臓が開かれて、見る者を戦慄させる血の赤さの中に、剥き出しの骨が青白く見えていた。そして、拷問する者たちの手が休む間に、締め出された魂が、刑罰に吊るされたままの体を見捨てることのないようにと、司祭はこのような声で主に祈っていた。「キリストよ、願う、私の祈りを聞き入れよ。」
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 9.10.7
Gratias tibi ago, Deus: Jube me decollari. Rogo, Christe, miserere. Dei Fili subveni. Cui proconsul: Quare contra praeceptum faciebas? Et presbyter, Lex sic jubet, lex sic docet, inquit. O admiranda satis ac praedicandi presbyteri doctoris divina responsio!
PL 8, 710C「汝に感謝する、神よ。私を斬首するよう命じよ。キリストよ、願う、憐れめ。神の子よ、助けよ。」総督は彼に言った。「なぜ命令に反することをしていたのか。」司祭は言った。「律法がそう命じ、律法がそう教えているのだ。」おお、教師たる司祭のこの神々しい答えは、まことに驚嘆に値し、語り伝えるにふさわしい。
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 9.10.8
Legem sanctissimam etiam in tormentis presbyter praedicat, pro qua libenter supplicia sustinebat. Legis denique voce deterritus Anulinus, Parce, inquit; eumque in custodiam carceris redigens, exoptato supplicio destinavit.
PL 8, 710D司祭は拷問の最中にあってもなお、いと聖なる律法を宣べ伝えている。そのために彼は喜んで刑罰に耐えていたのである。ついに律法の言葉に怯んだアヌリヌスは、「やめよ」と言い、彼を牢獄の監禁に戻し、待ち望まれた刑罰へと留め置いた。