諸家303–349

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia

Monumentum XXXVII 第XXXVII項

Various authors · Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia · PL 8, 767A · 86 sectiones

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.1

1

Incipit Passio SS. Martyrum Isaac et Maximiani, quae est 7 kal. septembris. Opportunus me, fratres, et laetus scribendi ad vos gloriosae exhortationis ardor accendit, et illustris occasio, quoniam testium Christi testis indignus has litteras feci, ut qui minus idoneus sum Domino perhibere martyrium, vel martyribus ejus admitterer dicere testimonium.

PL 8, 767A

聖なる殉教者イサアクとマクシミアヌスの受難、ここに始まる。その日は九月のカレンダエの七日前である。兄弟たちよ、時宜を得た喜ばしい熱情、すなわち栄えある勧めへの情熱が私を燃え立たせて諸君に書かせ、また輝かしい機会がそうさせた。それは、私がキリストの証人たちの証人としてふさわしからぬ者でありながら、この書簡をしたためたからである。主に対して殉教を証しするにふさわしくない私ではあるが、せめて主の殉教者たちについて証言することを述べる者として迎え入れられるように、と。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.2

2

Et hoc quoque prorsus ad tales extremum scripto proferre de talibus non auderem, nisi per alium vobis talia nuntiarem, aemulatione inculpabili devoti pectoris inviderem. Scio enim quicquam plenius aliquem referre non posse, nisi qui potuit pati et ipse vel facere.

PL 8, 767A

そしてまた、このように優れた人々について、かくも劣った者が書き記して差し出すことなど、到底なしえないはずであった。もし私が、他人の手によってこの出来事を諸君に告げるとすれば、献身する心の咎めなき競望のゆえに、それを妬ましく思ったであろう〔nisi 以下は構文が取りにくく、大意で訳した〕。というのも、みずから苦しみを受け、あるいは行うことのできた者でなければ、誰であれ十全に語ることなどできないと、私は知っているからである。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.3

3

Is vero qui neutrum meruit, solam culpam non congrue referendo commisit: sed aliam et non saepius revelat causam, nisi quod impune gerunt quicquid ad laudes Christi audacter gesserint gaudia.

PL 8, 767B

しかし、そのいずれをも得なかった者は、ふさわしくない仕方で語ることによって、ただその咎のみを犯す。それ以外の理由は明らかにされない。ただ、喜びというものは、キリストの誉れのために大胆になしたことを何であれ、咎めを受けずになすものだ、ということを除いては〔sed 以下は文意が取りにくく、大意で訳した〕。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.4

4

Congruit igitur, fratres, credo vobis procuratum repentinae virtutis exemplum, ut geminos martyres Ecclesiae Carthagine Isaac et Maximianum, seu Maximinianum pariter et Isaac Dominus rapuisset ad coelum, quorum triumphos exsequi quemquam per ordinem posse tam credo difficile, quam quicquid fecerit Christus, non modo terrena praeconia, verum etiam coelestia non valent numerare.

PL 8, 767B

それゆえ兄弟たちよ、思うに、突然現れた徳の模範が諸君のために備えられたことはふさわしいことである。すなわち、主はカルタゴの教会の双子の殉教者、イサアクとマクシミアヌス(あるいはマクシミニアヌスとイサアク)とを等しく天へと奪い去ったのである。彼らの勝利を順序立てて語り尽くすことは、誰にとっても至難であると私は信じる。それはあたかも、キリストがなしたことのすべてを、地上の讃美の声のみか、天上の声さえも数え尽くすことができないのと同じである。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.5

5

Quippe cum sic raptum subito totius agonis percurrerint gesta, ut nesciam quae sint prima vel secunda, seu tertia, et sic immensam semel omnes glorias praepropera celeritate confuderint, ut ante compleverint pene quam coeperint, aut, ut verius dixerim, semel utrumque in illis innati sint.

PL 8, 767C

というのも、彼らは戦いの全体の出来事を、かくも突然かつ急速に駆け抜けたので、何が第一で何が第二か、あるいは第三かを、私はわきまえることができないほどであり、また、あまりに性急な速さで、あらゆる栄光をひとたびに混然とさせたので、始めるより先に、ほとんど成し遂げてしまったかのようであった。いや、より正しく言うならば、彼らのうちでは、始めと終わりがひとたびに、同時に生まれたのである。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.6

6

Unde igitur incipiam, unde limen tantae laudis ingrediar, unde rursum ejusdem liminis exitum claudam. Aperire conturbor, et claudere fatigor.

PL 8, 767C

それゆえ、私はどこから始めればよいのか。どこからこれほど大いなる称賛の敷居をまたげばよいのか。そして再び、同じ敷居の出口をどこで閉じればよいのか。私は始めることに困惑し、閉じることに疲れ果てる。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.7

7

Si vitae totius memorare mores incipiam, revertenti martyrio facere videbor injuriam; si ad praedicationem martyrii dirigam gressus, tantae vitae contemptor tenebor adstrictus. Premor cuncta percurrere, et scio me cuncta nequire.

PL 8, 767C

もし彼らの生涯全体の徳行を語り始めれば、立ち返るべき殉教〔revertenti martyrio の意は取りにくい〕に対して不正をなすと見られるであろう。もし殉教を語ることへと歩みを向ければ、かくも大いなる生涯を蔑ろにする者として縛られるであろう。私はすべてを語り尽くすことに迫られながら、そのすべてをなしえないことを知っている。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.8

8

Undique mihi onus devoti laboris accedit, sed contra unum levamen sententia Evangelii recordata succurrit, ut martyrii securus jam monumento conetur exponere quando Dominum Jesum Christum finem vitae cernerit laudasse.

PL 8, 767C

至るところから、献身の労苦という重荷が私にのしかかる。しかし、これに抗して、思い起こされた福音書の言葉がただ一つの慰めとして私を助けに来る。すなわち、主イエス・キリストが生涯の終わりを称えたのを見て取る以上、〔筆者は〕殉教についてもはや安んじて、記念の文としてそれを語り出そうと努めてよい、ということである。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.9

9

Siluerat hic apud Carthaginem persecutionis immanitas, ut longioris temporis cessatione nutriret pejores insidias, et ubique hoste grassante, hic solum tacebant formidines atque terrores, ut nihil jam moturas ipsas saeculi diceres potestates.

PL 8, 767D

ここカルタゴにおいて、迫害の凶暴さは沈黙していた。それは、より長い時の中断によって、いっそう悪しき陰謀を育てるためであった。そして敵はいたるところで猛威をふるっていたのに、ここでだけ恐怖と戦慄は鳴りを潜めていたので、この世の権力そのものが、もはや何も動かすまいとしているかのように見えたのである。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.10

10

Nulli jam prima terribiles aures et pectora quatiebat, sola de vobis martyribus infinitis Numidiae opinionis consolatio fratrum animos exigebat, frequentabatur apud omnes gloriarum vestrarum velut propria gratulatio, sicut et vos hodie collaetamini quasi de vestro martyrio, cum repente diabolus iterum fremens sopitas furoris flammas in poenis accendit, et insana, suae grassationis arma commovit.

PL 8, 768A

もはや誰の耳と胸をも、初めのような恐ろしさで揺さぶることはなく、ただ諸君、すなわちヌミディアの数えきれぬ殉教者たちについての評判の慰めだけが、兄弟たちの心を駆り立てていた。諸君の栄光についての、いわば自分自身のことのような祝いの言葉が、すべての者の間で繰り返し語られていた。ちょうど今日、諸君が自分自身の殉教についてであるかのように共に喜び合っているように。そこへ突然、悪魔が再びうなりを上げ、鎮まっていた怒りの炎を刑罰のうちに燃え立たせ、その乱暴の狂った武具を動かし始めたのである。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.11

11

Quibus idcirco reor diutius illum cessasse, quia cunctos exercitus Christi putaverat sibi mancipasse.

PL 8, 768A

それゆえ私は思う、彼〔悪魔〕が長らく手を止めていたのは、キリストの全軍勢をすでに自分のものにしたと思い込んでいたからである、と。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.12

12

At ubi cognovit Ecclesiam Domini fortioribus cunctis quotidiana exercitatione valere, sensit protinus spei suae se fraudibus irridere, et atrocioribus stimulis concitatus requirebat cujus aptum sibi diligeret judicis pectus, sed nec segnior et Proconsule desideriis ejus parem se ipse subjecit, et feralis edictis proposito sacrilegae unitatis iterum foedus celebrari constitutis cruciatibus imperavit, legem scilicet addens insuper traditorum, ut perenni quos Christus pro se mandat recipi ab omnibus pellerentur, nec quasi contra unitatis foedera molirentur, nec moras proinde triumphorum suorum sustinens Christus, segnes dividere hoste provocante proprios non permisit exercitus.

PL 8, 768A

しかし彼〔悪魔〕は、主の教会が日々の鍛錬によって、あらゆる者にまさって強くなっているのを知るや、たちまち自分の希望が欺きによって自分を嘲っていたことを悟った。そしていっそう凶暴な刺激に駆り立てられて、自分にふさわしい裁判官の心を誰のうちに選び取ればよいかを探し求めた。総督もまた怠ることなく、自ら進んで彼の望みにかなう者として身を委ねた。そして残忍な彼は、掲げられた勅令によって、瀆聖の一致の盟約を定められた責め苦をもって再び執り行うよう命じ、さらにそれに加えて、引き渡し者たちの法を付け加えた。すなわち、キリストが自分のために迎え入れよと命じている者たちが、すべての人から永久に追い払われるようにし、あたかも一致の盟約に背いて謀ることのないようにさせるものであった。しかしキリストは、自らの勝利が遅れることに耐えず、敵が挑発する中で、自らの軍勢が怠惰のうちに分断されるのを許さなかった。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.13

13

Sed elegit statim robustum de viris fortibus militem Maximianum, quem de tali certamine faceret gloriosum.

PL 8, 768B

しかし主はただちに、力強き男たちのうちから屈強な兵士マクシミアヌスを選び出し、この戦いによって彼を栄光ある者としようとした。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.14

14

Non quod caeteri impares essent; sed ut de uno totum bellum singulari dimicatione prosterneretur, quem jam bene sciens de prima confessione magnanimum, cumulata virtute produxit armatum, ut non esset illud vacuum vel inane, quod illi dignatus est Dominus ante diem passionis ostendere.

PL 8, 768B

それは他の者たちが劣っていたからではなく、ただ一人によって、単独の戦いによって、戦いの全体が打ち倒されるようにするためであった。主はすでに、彼が最初の告白において雄々しい者であることをよく知っていたので、積み重ねられた徳をもって、武装した者として彼を送り出した。それは、殉教の日に先立って主が彼に示すことをよしとしたあの出来事が、空しいものとも、意味のないものともならないためであった。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.15

15

Nam fuerat ei pridie cum quibusdam fratribus in domo laudabilis viri de sobrietate Christiana convivium, qui cum calicem potaturus acciperet, necnon subinde miscuisset, ecce protinus se corona descendens intra calicis oras infudit, et intus inclusa cohaerens utrobique lateribus mixta et ipsum conclusit, sic splendido sanguineoque colore diffulgens, ut instar passionis in sanguine et splendore pariter futurae in coelo proderet dignitatis.

PL 8, 768C

というのも、その前日、彼は数人の兄弟たちとともに、称賛すべき人の家で、キリスト教徒らしい節制の会食にあずかっていた。彼が飲もうとして杯を受け取り、続いてそれに水を混ぜたとき、見よ、たちまち一つの冠が降り来たって杯の縁の内側に流れ込み、内側に閉じ込められて両側にぴったりと付着し、混ざり合って杯そのものを閉ざした。それは輝かしく血のような色に光り輝き、血においては受難の似姿を、輝きにおいてはやがて天において得るであろう栄誉の似姿を、等しく示すものであった。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.16

16

Hoc illi miraculum gaudebundus cunctis praesentibus demonstrabat, et omnes ut secum exinde computassent dilectionis animo conrogabat, et volebat esse commune quodcumque contigerat.

PL 8, 768C

彼はこの奇跡を喜びに満ちて、その場にいたすべての人に示し、愛の心をもって、それ以来皆が自分とともにこれを分かち合うようにと請い願い、起こったことは何であれ皆で共有されることを望んだ。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.17

17

At postquam et ipse coepit ebibere, nullo modo coronae ambitus rumpebatur, sed commixti modo semetipsa sensim subtrahendo debrevians, immo vel colligens, cum potus quantitate subducte bibi nitebatur, ut interius ad quem venerat animum faceret coronatum.

PL 8, 768D

しかし彼自身が飲み始めた後も、冠の輪はどのようにも壊れることなく、むしろ混ざり合ったまま、少しずつ自らを引き退けて縮まりながら、いや、むしろ凝集しながら、飲まれる量に応じて、ひそかに飲み干されようとするかのようであった。それは内なるところで、この冠がそこに来たっていた心を、冠を戴く者にしようとするためであった〔この一文は本文の崩れが多く、大意で訳した〕。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.18

18

Denique ille continuo de tali securitate jam fretus in posterum diem ebrietatem pridiani calicis eructabat, et intra medullas inclusa magnanimitate foecundi pectoris, videbatur sperare victoriam.

PL 8, 769A

こうして彼は、そのような確信にすでに支えられて、翌日になっても前日の杯の酔いを吐き出すかのようであり、豊かな胸の内に閉じ込められた雄々しさによって、勝利を望んでいるように見えた。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.19

19

Sed quid pluribus callidae mentis celeritate nec pedum protinus fore certamen ultro provocaturus ascendit, et funestos apices tamquam diaboli ibi membra discerperet, manu rapida dissipavit.

PL 8, 769A

何を多く語ろうか。機敏な心の速さと、たちどころに足を運ぶ勢いとをもって〔この辺りの本文は構文が取れず、大意で訳した〕、彼は自ら進んで戦いを挑もうとして〔掲示の場に〕登り、あたかもそこで悪魔の肢体を引き裂くかのように、あの死をもたらす文字〔勅令〕を、素早い手で引き裂き散らした。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.20

20

Inde confestim raptus ad tribunal, in fundum sine ulla dilatatione Proconsulis jussu vallatus est et fera caterva tortorum.

PL 8, 769A

それからただちに法廷へと引き立てられ、いかなる猶予もなく、総督の命により、獄の奥に〔in fundum は「底」とも「地所」とも取れる。獄の奥と解した〕、獰猛な拷問人の群れに取り囲まれた。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.21

21

Ex hinc igitur referre quis possit Christi virtutem, aut laniantium feritatem, carnificum poenas, aut Christi victorias; diuturnam furoris insaniam, aut Christianae tolerantiae pertinaciam?

PL 8, 769A

さてここから先、キリストの力を、あるいは引き裂く者たちの獰猛さを、処刑人たちの与える苦痛を、あるいはキリストの勝利を、長く続いた狂乱の錯乱を、あるいはキリスト教徒の忍耐の不屈さを、いったい誰が語り尽くせようか。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.22

22

Surgebant in ictus expressos plumbatorum vim suis conatibus geminantes tortores horrendi, et iram judicis gestantes in manibus decertabant saeviendo, quis possit fortior inveniri?

PL 8, 769A

恐ろしい拷問人たちは、力を込めた打撃に立ち上がり、鉛を仕込んだ鞭の力を己が力で倍加させ、裁判官の怒りを手に帯びて、猛り狂いながら、誰がいっそう強い者と見出されるかを競い合った。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.23

23

Sed contra aderat Christus, qui militis sui membris indutus retundebat deintus quidquid impendebat foris carnifex furiosus.

PL 8, 769B

しかしそれに対して、キリストが立ち会っていた。キリストは自らの兵士の肢体をまとい、狂乱する処刑人が外から加えるものを、内側から鈍らせていたのである。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.24

24

Agebant illi acriori pene tormenta, indignantes frustra se tantam irrogasse saevitiam, necnon reparatam fortius augebat et Dominus sua fortitudine sustinentiam.

PL 8, 769B

彼らはほとんどいっそう激しい責め苦を加えながら、これほどの残忍さを加えても効なきことに憤っていた。そして主もまた、自らの力強さによって、立て直された忍耐をいっそう強く増し加えていた。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.25

25

Mutabant illi recentiores insaniae crudeliores se carnifices, et ad unum de innocente homicidium faciendum tot demutatae parum fuerunt classes immites, nec ex alia parte Dominus desinebat perseverantiae suae in melius demutare constantiam.

PL 8, 769B

彼らは新手のいっそう残忍な処刑人たちへと入れ替わり、この無垢な一人を殺害するために、これほど多くの容赦なき部隊が交代してもなお足りなかった。しかし他方で主も、その忍耐の不屈さを、いっそう良きものへと変えることをやめなかった。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.26

26

Non deficeret vis ponderosi supplicii, nisi virgarum jeberetur et postmodum laniatione disrumpi, ut quod vehemens illa contusio miserat in tumorem, posteriores plagae discissis artubus aperirent: quae sic totum corpus fecerant laniatum, ut unum vulnus fecissent tota laniamenta membrorum.

PL 8, 769B

重い刑罰の力は衰えることがなかった。むしろ鞭が命じられ、その後さらに引き裂かれて砕かれることになった。それは、激しい打撲が腫れとして残したものを、後の打撃が肢体を切り裂いて開かせるためであった。こうして全身は引き裂かれ、肢体のすべての裂傷が、あたかも一つの傷であるかのようになった。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.27

27

Nec his tamen cessit, qui velut alienus sui corporis de omnibus triumphavit. Sic illic bellum gestum est inter corpus et poenas, inter sacrilegos et devotum, inter animi vires et laniantes, inter militem Christi et milites diaboli, inter patientem et judicem, et unus sufficit afflictus contra tantam dimicare suppliciorum hostiumque gloriosius multitudinem, ut in uno certamine non unam victoriam reportasset.

PL 8, 769C

しかし彼は、あたかも自分の身体には無縁であるかのように、これらすべてに打ち勝ち、屈することがなかった。こうしてそこでは、身体と刑罰との間、瀆聖の者たちと献身の者との間、心の力と引き裂く者たちとの間、キリストの兵士と悪魔の兵士たちとの間、忍耐する者と裁判官との間で、戦いが交わされた。そして苦しめられた一人だけで、これほど多くの刑罰と敵の群れに対して、いっそう栄えある仕方で戦うのに十分であった。ただ一つの戦いにおいて、一つの勝利にとどまらなかったのである。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.28

28

Posset illic adipisci supremi cruciatus examen (in Corb. examine) qui cum triumpho mittit (in Corb. mitteretur) ad mortem, sed oportebat ut interim retardasset ad eum quem Christus illi delegarat comitem.

PL 8, 769C

彼はそこで、極みの責め苦という試練(コルビー写本では語形が異なる)を得ることもできたであろう。それは勝利とともに死へと送り出す(コルビー写本では「送り出されたであろう」の意)ものであった。しかし、キリストが彼に伴侶として定めた者のところまで、しばらくの間、遅らせることが必要であった。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.29

29

Nam tunc illic illustris Isaac de luctamine sui socii non retinens gaudium, inter fraternos populos publica exultatione sancti Spiritus ferebatur, qui plenus coelesti constantia liberius proclamabat: Traditores (in Corb. traditoribus) , venite, salvate vestrae unitatis insaniam (in Corb. satiate vestrae crudelitatis insaniam) .

PL 8, 769D

というのは、そのときそこで、輝かしいイサアクは、自らの同志の闘いを見て喜びを抑えることができず、兄弟である民たちの間で、聖なる霊による公然たる歓喜のうちに運ばれていた。彼は天の不屈さに満たされて、より自由に声高らかに叫んだ。「引き渡し者たちよ(コルビー写本では『引き渡し者たちに』)、来たれ、諸君の一致の狂気を救え(コルビー写本では『諸君の残忍の狂気を満たせ』)。」

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.30

30

Cujus ad vocem Proconsul furibundus auctorem clamoris instanter officium conturbabat inquirere.

PL 8, 769D

その声に対して、狂乱した総督は、叫びの主を探し出すよう役人に厳しく詰め寄って命じた。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.31

31

Sed non deerant traditores qui milites praecessissent: ex quibus statim ministri ipsi sacrilegi de uno minime satiati, et alterum tradiderunt propriis manibus similiter victimari; ut patrum illorum mensura super (in Corb. per) illos manifestius posset (in Corb. possit) impleri.

PL 8, 769D

しかし、兵士たちに先んじていた引き渡し者たちが不在ではなかった。彼らのうちから、瀆聖の従僕たち自身が、一人だけでは満足せず、ただちに自らの手で、もう一人をも同様に犠牲として引き渡した。それは、彼らの先祖たちの量り〔罪の量〕が、彼らの上に(コルビー写本では「彼らを通して」)、いっそう明らかに満たされうる(コルビー写本では語形が異なる)ようにするためであった。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.32

32

Continuo judex vehementer incensus, remoto illo, quem paulo ante torquebat, in hunc contorsit acrius quod furebat: quasi qui unam necdum digesserat, et alteram conciperet iracundiam.

PL 8, 770A

裁判官はただちに激しく怒りに燃え、少し前まで拷問にかけていた者を退け、自らの猛りをこの者へといっそう激しく向け直した。あたかも一つの怒りをまだ消化しきらぬうちに、もう一つの怒りを新たに抱いたかのようであった。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.33

33

Repetebant iterum furiariam defatigati tortores, quorum lassa jam brachia faciebat sola crudelitas fortiora.

PL 8, 770A

疲れ果てた拷問人たちは、再び狂気の業を繰り返した。すでに疲れきったその腕を、ただ残忍さだけが再び強めていた。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.34

34

Liciebat idemtidem classis illa carnivorum violentiam plumbatorum, et totas vires imponderans egestis nisibus gementi rabie grassabatur, quasi ipsa quod irrogaverat pateretur. Qualis fuerat sustinentia patientis, ubi gemebat grassatio saevientis!

PL 8, 770A

肉を食らう者どもの部隊は、鉛入りの鞭の暴力を繰り返し放ち、力の限りを尽くしながら、あえぎ苦しみつつ、荒れ狂う怒りをもって猛威をふるった。あたかも、自らが加えていたその苦痛そのものを、自ら受けているかのようであった。忍耐する者の耐え忍びがいかばかりであったか、猛る者の猛威そのものがうめき苦しんでいたところに見て取れよう。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.35

35

Sed nec in secundo permissus est diabolus superare, quia victoriam Christi quae fervebat fas non erat in aliquo posse succumbere.

PL 8, 770A

しかし悪魔は、この第二の戦いにおいても、勝利することを許されなかった。燃えたぎるキリストの勝利が、何ものかに屈することなど、許されていなかったからである。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.36

36

Denique sic rursus postquam plumbatis nihil valuere tormenta, similiter virgas admovit immanitas furiosa, ut in nullo dispari genere tolerantiae discreparent coelestes armigeri, et in nullo videretur hostis leniori supplicio mitigari.

PL 8, 770A

こうして、鉛入りの鞭による責め苦が何の効もなさなかった後、狂った残忍さは同様に笞を加えた。それは、天の武人たちが忍耐の種類においていささかも異ならぬようにするため、また敵がいささかもより緩やかな刑罰で和らげられたと見られぬようにするためであった。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.37

37

Laniabatur Isaac, nomen scilicet victimae, virgis rumpentibus, patientiam sui nominis imitatus, et caesoribus iterum atque iterum repetitis, inconcussa permanebat devotio confitentis.

PL 8, 770B

イサアク――すなわち犠牲の名――は、笞に引き裂かれながら、自らの名〔を負う族長イサアク〕の忍耐に倣った。打つ者たちが幾度も幾度も繰り返し打ち続けても、告白する者の献身は揺るぐことなく保たれた。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.38

38

Patuerant omnes compagines ruptis conjunctionibus madidatae; et quasi per tot vulnera exitum reperiret, vox illa videbatur confessionis praeconia resonare.

PL 8, 770B

すべての関節は、結合を破られて開かれ、血にまみれていた。そして、あたかもこれほど多くの傷を通して出口を見出すかのように、その声は告白の宣言を響かせているように見えた。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.39

39

Nemo enim putet pro levi castigatione plagas tunc fuisse virgarum, quae pro certo lanienam vicerant ungularum: adeo ab ipso judice ungulae fastiditae sunt.

PL 8, 770B

誰も、そのとき笞による打撃を軽い懲らしめであったなどと思ってはならない。それは確かに鉤爪による責め苦を凌ぐものであったからである。それほどまでに、裁判官自身によって鉤爪は退けられたのである。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.40

40

Jam non erant vulnera, sed secreta corporis denudata; nec ab ullo dici poterat caesus, qui madentibus frustis fuerat enervatus. Jam virgarum cesserant fasces, obtunderentur pene si tantos comminuerent bipennes aut falces.

PL 8, 770B

もはやそれは傷ではなく、身体の内奥があらわにされたものであった。そして、ぬれた肉塊となるまで力を失った者を、もはや打たれたとは誰も言うことができなかった。笞の束はすでに尽き果て、もし斧や鎌でこれほどのものを切り刻んだとしても、ほとんど刃こぼれしていたであろう。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.41

41

Jam truces ministri aegris ictibus victae feritatis hiatus languidos anhelabant, et adhuc esurientia membra mandendis ac devorandis poenis omnibus inhiabant.

PL 8, 770C

残忍な従僕たちはすでに、弱まった打撃とともに、力尽きた獰猛さの疲れた息を吐き出していたが、それでもなお飢えたる肢体は、あらゆる責め苦をもって噛み砕き貪り食らうことを求め続けていた。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.42

42

Tunc illic insultavit cruciatibus corpus, mens laeta saevientibus tot torquentibus unus et tortus ac judici judicatus nulla protinus mora sententiam retardavit, sed ambos judex pari sorte conjungens ad exilium religavit: quibus in carcerem trusis, Isaac statim martyrii consummavit effectum; et, quod plus est, semel omnes carceres et corpus dimisit et mundum, ne in aliquo visionis ejus revelatio falleretur.

PL 8, 770C

そのときそこで身体は責め苦を嘲り笑い、心は、これほど多くの猛る者たちが責め苛む間も喜びに満ちていた。ただ一人、責め苛まれ、裁判官によって裁かれた者は、判決をいささかも遅らせることなく受けた〔unus et tortus ac judici judicatus 以下の係りは定かでない。大意で訳した〕。裁判官は二人をひとしい運命に結び合わせ、追放の刑に処した。二人は獄に投じられ、イサアクはただちに殉教の成就を遂げた。さらにそれ以上に、彼は一挙に、あらゆる獄をも、身体をも、世をも去った。それは、彼の幻視の啓示が、いかなる点においても偽りとならないためであった。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.43

43

Sic enim cuncta per ordinem percurrit (in Corb. praecucurrit) , ut et in ipsa revelatione propemodum quod passus ejus (in Corb. passurus) fuerat ante jam passus sit.

PL 8, 770C

というのも、彼はこのようにすべてを順序どおりに駆け抜けた(コルビー写本では「先んじて駆け抜けた」)ので、その幻視そのものにおいてさえ、彼がのちに受けることになる苦しみ(コルビー写本では「受けようとしていた苦しみ」)を、ほとんどすでに、あらかじめ受けていたかのようであった。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.44

44

Nam cum quietis sopore paululum teneretur, videbatur sibimet cum ministris imperatoris habere certamen, non aliunde scilicet, quam unde sustinuit passionem.

PL 8, 770D

というのも、しばらくのあいだ安らかな眠りに包まれていたとき、彼は皇帝の従者たちと戦いを交えている自分自身の姿を見ていたのであり、それは他でもなく、彼が実際に殉教を耐え忍んだのと同じ源からのものであった。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.45

45

Et hoc plane non fuerat aliud nisi devotionis indicium, ut quod vigilans desiderio retractabat etiam dormiens pateretur: ut quod Propheta de se professus est in eodem compleretur. Ego, inquit, dormio, et cor meum vigilat.

PL 8, 770D

そしてこれは、まさに献身のしるし以外の何ものでもなかった。すなわち、目覚めているときに願いをもって思い巡らしていたことを、眠っているときにも同じく受けたのである。それは、預言者が自らについて言い表したことが、彼において成就するためであった。〔預言者は〕言う。「私は眠っているが、私の心は目覚めている」と。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.46

46

Vigilabat ergo devotio illa jam conamina virtutis exercens, et ministros (in Corb. conamine virtutes exercens, et ministris, etc.) nequitiae cum jussionibus regis constantius repellebat audacius repugnantes.

PL 8, 770D

それゆえ、その献身はすでに徳の努力を働かせながら目覚めており(コルビー写本では「力の努力を働かせながら、そして従僕たちに」など)、王の命とともにいっそう大胆に抵抗する悪の従僕たちを、いっそう毅然として退けていた。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.47

47

Quos cum diuturno certamine superaret, ipsum quoque imperatorem respexit subito venientem: qui cum ad complendam jussionem ab eodem cogeretur, fortior refutabat sacrilegae jussionis imperium, et minantis (in Corb. minanti) saeva supplicia.

PL 8, 771A

長きにわたる戦いの末に彼らを打ち破ると、彼は突然やって来た皇帝その人に目を向けた。皇帝が命令の実行を彼に強いようとしたとき、彼はいっそう強く、瀆聖の命令の権威と、脅す者の(コルビー写本では「脅す者に対する」)残忍な刑罰とを、はねつけた。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.48

48

Ipse quoque oculum se illi pariter eruturum frequenti comminatione terribilis promittebat.

PL 8, 771A

彼もまた、恐るべき者となって、繰り返し脅しながら、皇帝の目を同じようにえぐり取ってやると約束していた。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.49

49

Cum his diu certationibus inter semetipsos ferocius dimicarent, non passus est tantum se differri victorem: sed injecta fortiter manu moram suae comminationis irrupit, et oculum violenter eliciens, viduata facie (in Corb. facies) sedem luminis evacuavit.

PL 8, 771A

このような争いのうちに、二人が長く激しく戦い合っていたとき、彼〔イサアク〕は、勝利者としての自分がこれ以上引き延ばされることに耐えず、力強く手を伸ばして自らの脅しの猶予を打ち破り、目を乱暴にえぐり出して、顔からそれを奪い(コルビー写本では語形が異なる)、光の座を空にした。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.50

50

De cujus victoria protinus juvenis mirae claritudinis visus est triumphare, et coronam subinde radiatam capiti ejus imponere: quibus radiis multae fratrum atque sororum facies ejus videbantur infixae, quam cum illi pro praemio traderet (in Corb. tradere) gaudens, adversarium quoque magnis exprobrationibus ludificabat irridens.

PL 8, 771A

その勝利について、たちどころに、驚くべき輝きをもった若者が凱旋するのが見え、光を放つ冠を彼の頭に載せた。その光の中には、多くの兄弟姉妹たちの顔が刻み込まれているように見えた。彼は喜びながら、その冠を報いとして彼〔イサアク〕に手渡す(コルビー写本では「手渡そうとする」)とともに、敵をも大いなる非難の言葉で嘲り笑った。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.51

51

Tunc hostis vehementi dolore compulsus jussit eum poenis saevientibus laniari, ut quasi poenam suam posset ulcisci.

PL 8, 771B

そのとき敵は激しい苦痛に駆られ、あたかも自らの受けた痛みに報いようとするかのように、猛る刑罰によって彼を引き裂くよう命じた。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.52

52

Sed ille jam victor cernebat se gestantium manibus ad superiora subduci, et volantem celerius ad coelorum sublimia sublevari: quo cum laetus ascenderet, senis cujusdam vociferantis audiebat vocem desuper dicentem: Vae tibi saeculum quia peristi.

PL 8, 771B

しかし彼はすでに勝利者として、自分が担い手たちの手によって上へと引き上げられ、飛び翔けるように速やかに天の高みへと運び上げられるのを見た。喜びながらそこへと上っていくとき、彼は上方から、ある老人が声高く叫ぶのを聞いた。「世よ、汝に災いあれ、汝は滅びたのだから」と。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.53

53

Hoc clamore ter iterato, visionis pervenit ad metam, et iteravit postmodum faciendo quod viderat. Quid igitur hac visione manifestius? quid agi per diem posset expressius, quando in actibus digestus est visus?

PL 8, 771B

この叫びが三度繰り返されたのち、幻視はその目的地に達した。そして彼はのちに、自らが見たことを実行することによって、それを繰り返したのである。それゆえ、この幻視よりも明白なものが他にあろうか。昼になしたことが、これほどはっきりと示されうるであろうか、幻視がすでに行為として展開されていたのであれば。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.54

54

Nunc oppugnasse se contra ministros regis sic in nocte sibi soli conspexit, sicut per diem nobis postmodum demonstravit: sic lumen imperatori eruisse, sic eum habebat vincendo caecasse, sic praemia coronae sortitus est, sic et publice coronatus est; sic coronae radiis plurimos inhaerere viderat vultus, sicut passioni ejus universus populus fuerat excubaturus: sic volavit ad coelum, sicut propere meruit adipisci martyrium.

PL 8, 771B

すなわち、夜のうちに自分ひとりで、王の従者たちに対して戦いを挑んだと見たとおりに、彼は後に昼において我々にそれを示した。すなわち、彼が皇帝の光をえぐり取ったのと同じように、彼は勝利によって皇帝を盲目にした。彼が冠の報いを得たのと同じように、彼は公然と冠を戴いた。冠の光に多くの顔が付着しているのを彼が見たのと同じように、彼の殉教には全民衆が徹夜で付き添うことになった。彼が天へと飛び翔けたのと同じように、彼は速やかに殉教を得るにふさわしい者となった。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.55

55

Hoc solum plane de dictis ejus adhuc usque restitisse cognoscitur, quod mundo prophetavit interitum, quod cum, omnes siquidem scimus non fuisse mentitum, aliquis fortasse de fratribus expavescat, et Maximianum imparem dicat, quia prior confessus, superstes est modico tempore reservatus.

PL 8, 771C

彼の言葉のうち、今に至るまでなお〔成就せずに〕残っていると知られているのは、ただこれだけである。すなわち、彼が世に滅びを予言したということである。そして、それが偽りではなかったことを我々は皆知っているのであるから、あるいは兄弟たちのうちの誰かが恐れをなし、マクシミアヌスを彼と対等でないと言うかもしれない。というのも、マクシミアヌスは先に告白しながらも、なお短い間、生き残された者だからである。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.56

56

Absit fratres ut dividantur, quia aequali praelio pugnaverunt; nam si per diversas horas venientes ad vineam Dominus de pacto mercedis aequavit, quomodo dispares judicat quos uno tempore laborantes invenit?

PL 8, 771C

兄弟たちよ、彼らが分け隔てられることなどあってはならない。彼らは等しい戦いを戦い抜いたからである。というのも、もし主が、異なる時刻にぶどう畑にやって来た者たちを、賃金の約束において等しくしたのであれば、同じ時に働いているのを見出した者たちを、どうして異なる者と判断するであろうか。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.57

57

Sed quod Isaac prior videtur excedere, inde magis eos dico Dominum comparasse: ut sicut ille huic confessionis incitamentum suggesserat, sic eum et hic provocaret pariter ad coronam.

PL 8, 771D

しかし、イサアクが先んじていたように見えるのは、むしろ主がこの二人を等しくしたことの理由であると、私は言いたい。すなわち、イサアクがマクシミアヌスに告白への刺激を与えたように、マクシミアヌスもまた、イサアクを等しく冠へと促したのである。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.58

58

Ambos voluit Dominus sibimetipsos esse doctores, ut de vicissitudine documenti fecisset aequales; ne unus in omnibus antecederet, et unus in omnibus videretur se ipse sequentem. Nunc vero ambo se invicem praecesserunt, et ambo se invicem consecuti sunt.

PL 8, 771D

主は二人を、互いに互いの教師とすることを望んだ。それは、教えの交替によって二人を等しい者とするためであった。一人がすべてにおいて先んじ、もう一人がすべてにおいてただそれに従う者と見られることのないように。実際には、二人は互いに互いを追い越し、互いに互いに従ったのである。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.59

59

Sed reclusis interim custodia carceris, navis scilicet ad exilium praeparatur. quod non humano consilio credo fuisse dispositum, quia claruit superna dignatione provisum.

PL 8, 771D

しかし、その間、二人が獄の監禁のうちに閉じ込められているあいだに、追放のための船が準備されていた。これは人間の計らいによって整えられたものではなく、天上の恩寵によって備えられたことが明らかであると、私は信じる。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.60

60

Ad hoc enim sic voluit eos Dominus sibimet unius diei dilatione concludi, ut secundum visum martyris sui faceret populorum excubationibus honorari, nam consummato Isaac perfecti martyrii notius cunctorum aures impleverat.

PL 8, 772A

というのも、主はこのために、彼らが一日の遅れをもって閉じ込められることを望んだのである。それは、この殉教者の幻視のとおりに、民の徹夜の付き添いによって彼が敬われるようにするためであった。すなわち、イサアクが完全な殉教を成し遂げたことは、すでにすべての人の耳に、いっそう広く知れ渡っていたからである。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.61

61

Ad cujus corpus universa continuo fraternitas laetis cursibus properaverat, quibus cum sepultura corporis a carnificibus negaretur, excubias omnes, ne inhumatum corpus abjiceretur, cum magna exultatione tenuerunt, illic tota die cum nocte populi triumphantes, psalmis, hymnis, canticis in testimonium cunctis gloriose decantabant: et omnis aetas ac sexus interesse tantis gratulationibus ardenti cupiditate gaudebat.

PL 8, 772A

その亡骸のもとへ、兄弟団の全体がただちに喜びに満ちて駆けつけた。処刑人たちによって亡骸の埋葬が拒まれると、彼らは、亡骸が埋葬されぬまま打ち捨てられることのないよう、大いなる歓喜のうちに、皆で徹夜の見張りを続けた。そこでは民が、昼も夜も通して勝ち誇りながら、詩篇と讃歌と頌歌とを、すべての人への証しとして栄えある声で歌っていた。あらゆる年齢と性の人々が、燃える思いをもって、これほど大いなる祝いにあずかることを喜んだ。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.62

62

Quale fuit illud, fratres, quod Dominus suis martyribus ad honorem dignatus est procurare, ut XVIII kal. Sept. die sabbato ad instar Paschae permitteretur populus vigilias celebrare. Sic ergo peractus est dies, et nox ita consumpta est.

PL 8, 772A

兄弟たちよ、主が自らの殉教者たちの誉れのために備えることをよしとしたことが、いかばかりであったか。すなわち、九月のカレンダエの十八日前、安息日に、まさに過越の祭りさながらに、民が徹夜祭を執り行うことが許されたのである。こうして一日は終わり、夜もまたこのようにして過ぎた。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.63

63

Mox ubi dies alter exortus est, et exspectabatur proconsul qui de corporis humatione jussisset, quid forsitan concederet miser, quod negasse nec homicidis nec adulteris ullus judicum solet, nisi e contra traditorum saeva pernicies ad crudelitatis capienda consilia vigilaret! quorum suggestione proconsul tunc coactus populos a carcere jussit expelli, et vivum pariter cum defuncto, marinis fluctibus mergi, ne quasi permitteret eos dignitatem martyrum venerari.

PL 8, 772B

まもなく次の日が明けると、亡骸の埋葬について命令を下すであろう総督が待たれていた。この哀れな男も、あるいは許したであろう――いかなる裁判官も殺人者にも姦通者にも拒まぬのが常であることを――もし引き渡し者たちの残忍な破滅が、その反対に残忍な計略をめぐらそうと目を光らせていなかったならば。彼らの入れ知恵によって、総督はそのとき強いられ、民衆を獄から追い払うよう命じ、生きている者を死んだ者ともども、海の波に沈めるよう命じた。それは、彼らが殉教者たちの誉れを崇めることを、いわば許すことのないようにするためであった。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.64

64

Quam stulta crudelitas, quae corpora voluit nostris manibus abnegare, quasi venerationem nobis de mente posset auferre: aut si illi non sepelirentur in terra, non possent aliter regna intrare coelestia?

PL 8, 772B

なんと愚かな残忍さであろうか。亡骸を我々の手から奪おうとしたのは、あたかも崇敬の思いを我々の心から奪い去ることができるかのようであった。あるいは、もし彼らが地に葬られなければ、天の国に入ることができないとでもいうのか。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.65

65

Sed accessit illis ad felicitatis argumentum, ut et defuncti post terrena supplicia pro Christo marinis quoque vexationibus quaterentur, ne ullus locus remaneret in mundo, ubi non irriserant inimicum.

PL 8, 772C

しかし彼らにとっては、それがかえって幸いのしるしとなった。というのも、地上の責め苦の後、死者となってなお、キリストのために海の苦しみによっても揺さぶられることによって、世のうちに、彼らが敵を嘲り笑わなかった場所は、もはやどこにも残らなかったからである。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.66

66

Hoc illis ad cumulos triumphorum providerat Dominus, ut et in majori odio saeculi laborassent, et in defunctis corporibus posset sicut et in vivis exhibere virtutem.

PL 8, 772C

主はこのことを、彼らの勝利をいっそう積み重ねるために備えていた。それは、彼らがこの世のいっそう大きな憎しみのうちに労苦するためであり、また、死せる亡骸のうちにも、生ける者たちのうちにと同じように、力を示すことができるようにするためであった。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.67

67

Veniunt ergo ad carcerem milites et triarii fustibus onerati, et via caedis populos repellentes, cunctos pene fecerant vulneratos. Tantum enim debuit martyrum dignitati concedi, ut pro sepultura eorum mererentur et alteri confiteri.

PL 8, 772C

こうして兵士たちと、こん棒を携えた古参兵たちが獄へとやって来て、殴打の道をもって民衆を追い払い、ほとんどすべての者を負傷させた。というのも、殉教者たちの誉れには、これほどのものが認められねばならなかったからである。すなわち、彼らの埋葬のために、他の者たちもまた〔殉教を〕告白するに値する者とされたのである。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.68

68

Postea quam vix valuerunt universos excludere defunctum pariter et superstitem, ex utroque latere non par militum numerus deducebat. Delusit se nesciens immanitas vana, ut ipsa illis praebuisset obsequia, quibus negavit aliena.

PL 8, 772C

彼らがようやく、死者と生き残った者とをともに、すべての民から引き離すことができたのち、両側から等しからぬ数の兵士たちがこれを護送した。むなしい残忍さは、自らが何をしているかを知らぬまま、自らを欺いた。すなわち、他の者による奉仕を拒みながら、自ら彼らに奉仕を捧げることになったのである。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.69

69

Jam littus accesserant maris, jam navis acceptos martyres vehebat ut mergeret. Ast ubi profundi aequoris altitudinem perniciter introivit, non segnius satellites Satanae celerabant jussa complere, devinctos scilicet funibus, et binas orcas arena confertas singulorum cervicibus pedibusque nectentes, intervallo non modico ab invicem separatos demergente pondere dimiserunt (in Corb. demerserunt) .

PL 8, 772D

すでに彼らは海辺に着き、すでに船は殉教者たちを乗せて沈めるために運んでいた。そして深い海の底へと速やかに入っていくと、サタンの従者たちは劣らぬ速さで命令を果たそうと急いだ。すなわち縄で縛り、砂を詰めた二つの壺を、それぞれの首と足に結びつけ、互いに少なからぬ間隔で引き離し、沈む重みとともに投げ捨てた(コルビー写本では「沈めた」)。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.70

70

Quos sinu (in Corb. ut in se) pelagus projectos ut agnovit, continuo quasi flammis totum coelestibus ureretur, sacrosanctos artus tenere non potuit: sed convolutis deorsum desuper fluctibus, ad ejicienda corpora detrusas arenas funditus abradebat, et ab imo fundo ad superiora terga subvertens undis resilientibus removebat.

PL 8, 772D

海は、彼らが自らの懐に(コルビー写本では「自らのうちに」)投げ込まれたのを知ると、たちまち、あたかも天の火によって全身を焼かれるかのようになり、この聖なる肢体を留めておくことができなかった。むしろ、上から下へと波を巻き返し、亡骸を投げ出そうとして、沈められた砂を底から根こそぎに掻き上げ、深い底から上の面へと反転させ、跳ね返る波によって取り除いた。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.71

71

Mergebantur scrutantes fluctus de summis cumulis ad inferiora rapienda vasto impetu descendentes ad fundum, et tempestivum mare de inferioribus repulsum egesto potiori iterum citabatur parturiens membra sanctorum, donec impulsibus rapidis undarum turbo depressos artus excussit, et immensum pondus eliciens, corporibus raptis victor tandem fluctus evasit.

PL 8, 773A

探るような波が、高い波頭から低みへと引きずり下ろそうとして、巨大な勢いで底へと沈んでいった。そして、時を得た海は、下方から押し返され、より強い力が吐き出されて、再び沸き立ち、聖なる者たちの肢体を産み出そうとするかのようであった。ついに、波の激しい衝撃の渦が、沈められた肢体を揺さぶり出し、途方もない重みを引き上げ、亡骸を奪い取って、ついに波は勝利のうちにそこを脱した。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.72

72

Erigebantur proinde violentius cumuli solidatis aquarum montibus elevati, ut congeries conglobata securius onerosa membra subveheret, ne victa iterum laborassent, et sub adunatis undique molibus pelagi facta testudine pugnabat unda cum pondere, ne oneri violento valida maris terram contingeret aperire.

PL 8, 773A

それゆえ、いっそう激しく波の山が固められ、高く盛り上がった。それは、寄り集まった塊が、より確かにその重い肢体を運び上げるためであり、いま一度打ち負かされて苦しむことのないようにするためであった。そして四方から積み重ねられた海の量塊のもと、海面が甲羅のようになった中で、波はその重みと戦った。それは、力強い海が、この激しい重みのために、地を開いて触れることのないようにするためであった。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.73

73

Sed adhuc restabat alterius laboris opus scilicet et conamen, ut intervallo infinito discretos, in unum celeri congregatione colligeret, ne alienum sacrilegium ejus negligentiae remaneret.

PL 8, 773B

しかしなお、もう一つの労苦の業、すなわち試みが残っていた。それは、果てしない間隔によって隔てられた二人を、一つに、速やかな集結によって集めることであった。それは、他者の瀆聖の罪が、この海の怠りとして残ることのないようにするためであった。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.74

74

Ducebant hinc aquae, hinc geminis cornibus volumina sinuantia, et pari sibimet coitione (in Corb. cohibitione) , subvecta corpora cominus inhiabat (in Corb. communis inibat) .

PL 8, 773B

こちらからも、あちらからも、水は二つの角のようにうねる流れを引き連れて動き、互いに等しい合流をもって(コルビー写本では「抑制をもって」)、運ばれる亡骸に間近から迫った(コルビー写本では「共なる〔海〕が入り込んだ」)〔この一文は構文・語形とも崩れているらしく、大意で訳した〕。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.75

75

Jam venientis occursus ex utraque cornuum breviare coeperat medium, et utraque per partes propinquante, conventu de intervalli longitudo decrescens venerat in angustum: cum semel utrique plenis spatiis exemptis tota intercapedo consumpta est, et redactis omnibus simul et undarum corporumque celebrata concordia est.

PL 8, 773B

すでに両方の角から来る流れの出会いが、その中間を狭め始めていた。そして両者が部分ごとに近づき合うにつれ、隔たりの長さは、その合流によって次第に狭まり、ついに狭まりきった。やがて両者の間の空間がすべて満たされ尽くすと、隔たりの全体が消え去った。そしてすべてが一つに集められると、波と亡骸との調和が祝われた。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.76

76

Obsidebantur haec igitur a fratribus littora, quasi jam certius adventantes martyres ulla praecederet fama, et diebus noctihusque sollicite per momenta, defixis obtutibus sperabatur quod credebant quandoque de Dei solita virtute venturum.

PL 8, 773C

こうしてこの海辺は、兄弟たちによって取り囲まれていた。あたかも、近づきつつある殉教者たちについて、すでに確かな噂がそれに先立っていたかのようであった。そして昼も夜も、刻々と気を配りながら、じっと目を凝らして、彼らはいつか神の常なる力によってそれが来たるべきことを、信じながら待ち望んでいた。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.77

77

Cum subito post bis ternos dies templa Christi venire gandebant, et occurrentes cuncti, quomodo poterant, oculis exsultante alacritate pendebant (in Corb. pandebant) : quorum extensis manibus optata membra eum tropaeis suis unda festinans velut in gaudium resonans tradidit, et compoti desiderio devota fraternitas cum amplexibus laetis accepit.

PL 8, 773C

そこへ突然、六日ののち、人々はキリストの神殿〔殉教者の遺体〕が来るのを喜んだ。皆が出会おうとして、できる限りの喜び勇む心をもって、目を凝らしていた(コルビー写本では「目を見開いていた」)。彼らが手を差し伸べると、待ち望まれた肢体を、急ぎ寄せる波が、その勝利の証とともに、あたかも喜びに響き合うかのように手渡し、望みを遂げた献身の兄弟団は、喜びの抱擁をもってそれを受け取った。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.78

78

Sic beati martyres sepulturam debitam receperunt, et optatum reddiderunt fratribus obsequium, et frustrata Christus exhibuit consilia traditorum, ne aut insepulta tantorum corpora remanere permitteret, aut devotionem populi ex parte ulla fraudasset, aut nefandos vota crudelitatis implere (in Corb. nefandorum crudelitatem impleri) cum blasphemia sui nominis immotus aspiceret.

PL 8, 773C

こうして幸いなる殉教者たちは、当然受けるべき埋葬を受け、兄弟たちに望まれた奉仕を返した。そしてキリストは、引き渡し者たちの企てを空しいものとして示した。すなわち、これほど偉大な者たちの亡骸が埋葬されぬまま残ることを許さず、民の献身をいささかも欺かせず、また、忌まわしき者たちが残忍の願いを満たす(コルビー写本では「忌まわしき者たちの残忍が満たされる」)のを、自らの名への冒瀆とともに、動じることなく眺めることもしなかった。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.79

79

Lugeat nunc demensa saevitia perfidorum, quae dominicarum noluit recordari virtutum: non timuit eum posse de mari corpora liberare, quem novit ab inferis etiam animas posse eruere: aut si nihil aliud vel nec cetus qui evomisset acciperet, perdidit misera crudelitas quo credebat magnum se comperisse consilium, cui nec mare voluit ferre consensum.

PL 8, 773D

今こそ、不信者たちの狂った残忍さは嘆くがよい。それは、主の力を思い起こそうとしなかった。すなわち、冥界からさえも魂を救い出す力を知っていながら、海から亡骸を解き放つことができるとは恐れなかったのである。あるいは、たとえ他に何もなかったとしても、〔ヨナを〕吐き出した鯨さえも彼を受け入れなかったであろうに〔aut si nihil aliud … acciperet は構文が取りにくく、大意で訳した〕、この哀れな残忍さは、自らが大いなる計略を得たと信じていたものを、失ってしまった。海でさえも、それに同意を与えることを望まなかったのである。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.80

80

Male commendavit desideria sua, quae contra creatorem suum pelagus negare non potuit. Quid agit humana (in Corb. humiliando) jam rabies, ubi mare non persequitur martyres? quid agit sceleratorum feritas, saeva ubi maria revocant ad sepulturam? aut quales a persecutoribus judicantur, quos et ipsa elementa violare timuerunt?

PL 8, 774A

〔残忍さは〕自らの望みをよからぬ仕方で託した。海でさえも、自らの創造主に逆らってそれを拒むことはできなかったのである。海が殉教者たちを追い立てないとき、人間の(コルビー写本では「卑しめる」)狂乱はいったい何をなしうるであろうか。荒れ狂う海々が埋葬へと呼び戻すとき、罪人たちの獰猛さはいったい何をなしうるであろうか。あるいは、諸要素そのものさえも害することを恐れた者たちを、迫害者たちはいかなる者と裁くというのか。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.81

81

O beatae passionis memorabilis gloria, in qua dignatus est Christus tot exhibere magnalia!

PL 8, 774A

おお、幸いなる殉教の記念すべき栄光よ。その中で、キリストはこれほど多くの偉大な業を示すことをよしとしたのである。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.82

82

O felix exitus, qui talibus contigit, quem pro illorum meritis tantis virtutibus decoravit! in devotione constantia, in passione tolerantia, in morte victoria, miraculum in sepultura. Ad vos nunc, fratres, cuncta jam redeunt, quae vos ad regna coelestia deduxerunt.

PL 8, 774A

おお、幸いなる最期よ。このような者たちに与えられ、彼らの功にふさわしく、これほど大いなる力によって飾られたものよ。献身においては不屈さ、殉教においては忍耐、死においては勝利、埋葬においては奇跡があった。兄弟たちよ、今やそのすべては、諸君を天の国へと導いた、諸君のもとへと立ち返る。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.83

83

Vos exempla ista compellunt, quae illos primo per vos ad has glorias compulerunt. Magistros vos illis confessionum frequentia crebris opinionibus fecerat, et ipsi nunc vobis de martyrio suggerunt.

PL 8, 774B

この模範は諸君を駆り立てる。それはまず、諸君を通して彼らをこれらの栄光へと駆り立てたものであった。度重なる告白の評判が、諸君を彼らにとっての教師とした。そして今、彼ら自身が、殉教について諸君に語りかけているのである。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.84

84

Similiter documenta vestra vos adhortantur quae alios adhortata sunt. Tendunt ad vos e coelo jam brachia, opperientes tempus quo vobis occurrant. Properate graviter, concurrite pertinaciter, exspectant vobiscum simul capere dignitatem.

PL 8, 774B

同じように、諸君の教えは諸君自身を励ます。それはすでに他の者たちをも励ましたものだからである。天からはすでに、諸君に向かって腕が差し伸べられ、諸君に出会うべき時を待っている。厳粛に急げ、粘り強く駆け寄れ。彼らは、諸君とともにこの誉れを受け取ることを待ち望んでいる。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.85

85

Eia agite, fratres, accelerate quantocius, ut et de vobis non aliter gaudeamus. Inveniat apud vos reditus noster unde glorietur, sicut et de his secessio nostra sortita est gaudia gloriarum.

PL 8, 774B

さあ、兄弟たちよ、行え、できる限り急げ。我々が諸君についても、これと変わらず喜べるように。我々の帰還が、諸君のもとで誇るべきものを見出すように。ちょうど彼らについての我々の離別が、栄光の喜びを得たのと同じように。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 37.0.86

86

Sed euntes ad tropaea vestra veniamus: ut sicut vobis horum victorias nuntiavimus, sic postmodum vestras huc ad Carthaginem secuturis caeteris nuntiemus. Explicit epistola beatissimi martyris Macrobi ad plebem Karthaginis de passione martyrum Isaac et Maximiani. Deo gratias, amen.

PL 8, 774B

しかし、我々は赴いて、諸君の勝利の記念のもとへと来るようにしよう。ちょうど我々が彼らの勝利を諸君に告げたように、その後は、諸君の勝利を、ここカルタゴへと続く他の人々に告げるために。至福なる殉教者マクロビウスから、カルタゴの民への、殉教者イサアクとマクシミアヌスの受難についての書簡、終わる。神に感謝、アーメン。