Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 12.0.1
Tunc Donastistae aliquantum praelocuti sunt, quod Mensurius qui fuerat ante Caecilianum Ecclesiae Carthaginensis episcopus, tempore persecutionis tradiderit persecutoribus sanctas scripturas.
PL 8, 742Cそのときドナトゥス派は、カエキリアヌス以前にカルタゴ教会の司教であったメンスリウスが、迫害の時代に聖書を迫害者たちに引き渡した、といくらか前置きして述べた。
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 12.0.2
Et hoc ut probarent, legerunt ejus epistolam ad Secundum Tigisitanum datam, qui tunc habebat primatum episcoporum Numidiae.
PL 8, 742Cそしてこれを証明するため、彼らは当時ヌミディアの司教たちの首位を保持していたティギシスのセクンドゥスに宛てて彼が送った書簡を読み上げた。
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 12.0.3
In qua epistola videbatur Mensurius velut de suo crimine confiteri: qui tamen non scripserat se sanctos codices tradidisse, sed potius ne a persecutoribus invenirentur abstulisse atque servasse; dimisisse autem in basilica novorum quaecumque reproba scripta haereticorum, quae cum invenissent persecutores et abstulissent, nihil ab illo amplius postulasse.
PL 8, 742Cその書簡の中でメンスリウスは、あたかも自分の犯した罪を告白しているかのように見えた。とはいえ彼は、聖なる書物を引き渡したとは書いておらず、むしろ迫害者たちに見つからぬよう、それらを持ち去って保管したのだと書いていた。そして「新しき者たちの聖堂」〔basilica novorum は特定の聖堂の名と見られるが、読み方は定まらない。語義どおりに訳した〕には異端者たちの退けられた書物を何であれ残しておいたのであり、迫害者たちはそれを見つけて持ち去ると、それ以上彼に何も要求しなかった、とも書いていた。
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 12.0.4
Verumtamen quosdam Carthaginensis ordinis viros postea suggessisse proconsuli, quod illusi fuerant qui missi erant ad Christianorum scripturas auferendas et incendendas, quia non invenerant nisi nescio quae ad eos non pertinentia; ipsas autem in domo episcopi custodiri, unde deberent proferri et incendi: proconsulem vero ad hoc eis consentire noluisse.
PL 8, 743Aしかしその後、カルタゴの市参事会に属するある人々が総督に対し、キリスト教徒の聖書を持ち去り焼却するために遣わされた者たちは欺かれたのだ、彼らが見つけたのはキリスト教徒に関わりのない何やら知れぬ物にすぎなかったのだから、と告げ口をしたという。そして聖書そのものは司教の家に保管されており、そこから取り出して焼却すべきである、とも言った。だが総督はこれに同意しようとしなかった。
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 12.0.5
In eisdem etiam litteris lectum est, eos qui se offerrent persecutionibus non comprehensi, et ultro dicerent se habere scripturas, quas non traderent, a quibus hoc nemo quaesierat, displicuisse Mensurio, et ab eis honorandis eum prohibuisse Christianos.
PL 8, 743A同じ書簡にはまた、捕らえられてもいないのに自ら進んで迫害に身をさらし、誰にも問われていないのに、自分は聖書を持っているが引き渡しはしないと言い立てる者たちがいたが、これがメンスリウスの意に染まず、彼はキリスト教徒たちに彼らを敬うことを禁じた、と読まれた。
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 12.0.6
Quidam etiam in eadem epistola facinorosi arguebantur et fisci debitores, qui occasione persecutionis vel carere vellent onerosa multis debitis vita, vel purgare se putarent, et quasi abluere facinora sua, vel certe acquirere pecuniam, et in custodia deliciis perfrui de obsequio Christianorum.
PL 8, 743A同じ書簡の中では、迫害を好機として、多くの負債に苦しむ生活から逃れようとし、あるいは自分の身を潔白にできる、いわば自分の凶行を洗い流せると考え、あるいは少なくとも金を得て、キリスト教徒たちの奉仕によって獄中で贅沢を享受しようとする、凶悪な者どもや国庫の債務者たちも非難されていた。
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 12.0.7
Crimen tamen Donatistae non ingerebant Mensurio, nisi de codicibus traditis: mentitum eum quippe dicebant, quod illi non fuerint codices sancti, et peccatum suum tegere voluisse, quamvis et ipsam fictionem criminarentur.
PL 8, 743Bとはいえドナトゥス派は、引き渡された書物についてのほかは、メンスリウスに罪を負わせようとはしなかった。すなわち彼らは、彼がそれらは聖なる書物ではなかったと偽りを言い、自分の罪を覆い隠そうとしたのだと言っていた。もっとも、その偽装そのものをも彼らは罪として責めてはいたのであるが。
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 12.0.8
Recitarunt etiam rescripta Secundi Tigisitani ad eumdem Mensurium pacifice data, ubi et ipse narravit, in Numidia persecutores quae egerint: et qui comprehensi et scripturas sanctas tradere nolentes, et multa mala passi et gravissimis suppliciis excruciati et occisi sunt: eosque honorandos pro martyrii sui merito commendavit, laudans eos non tradidisse scripturas sanctas, illius mulieris exemplo, quae duos exploratores in Jericho (Josue II) , in quibus figurarentur duo testamenta, vetus et novum, tradere persecutoribus noluit.
PL 8, 743B彼らはまた、ティギシスのセクンドゥスが同じメンスリウスに宛てて穏やかに送った返書も読み上げた。そこで彼自身、ヌミディアで迫害者たちが何を行ったかを語っていた。すなわち、捕らえられて聖書の引き渡しを拒んだ者たちが、多くの苦しみを受け、きわめて重い刑罰によって責めさいなまれて殺されたことである。彼はその殉教の功に応じて彼らを敬うべきであると勧め、彼らが聖書を引き渡さなかったことを、エリコで二人の斥候(ヨシュア記2章)――そこには旧約と新約という二つの契約が予表されている――を迫害者たちに引き渡すことを拒んだ、あの女の例に重ねて称えた。
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 12.0.9
Quod quidem exemplum si sub hac figura est intelligendum, Mensurium potius adjuvabat. In suis enim litteris Mensurius reprehendebat eos qui scripturas sanctas, quamvis eas non traderent, se tamen habere faterentur; quod mulier illa non fecit.
PL 8, 743Cもっとも、この例をこの予表のもとで理解すべきだとすれば、それはむしろメンスリウスを助けるものであった。というのも、メンスリウスは自分の書簡の中で、聖書を引き渡しはしないまでも、自分がそれを持っていると告白する者たちを非難していたのであり、あの女はそのようなことをしなかったからである。
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 12.0.10
Neque enim eos exploratores qui quaerebantur, apud se esse confessa est, sed negavit. Scripsit etiam Secundus, et ad se ipsum missos a curatore et ordine centurionem et beneficiarium, qui peterent divinos codices exurendos, eisque respondisse, Christianus sum et episcopus, non traditor.
PL 8, 743Cすなわち彼女は、探し求められていたその斥候たちが自分のもとにいるとは告白せず、かえって否定したのである。セクンドゥスはまた、監督官と市参事会から百人隊長と特務兵が自分のもとにも遣わされ、焼却のために神の書物を求めたが、自分は彼らに「私はキリスト教徒であり司教である。引き渡し者ではない」と答えた、とも書いていた。
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 12.0.11
Et cum ab eo vellent aliqua Ecbola, aut quodcumque accipere, neque hoc eis dedisse, exemplo Eleazari Macchabaei (II Mac. VI, 24) , qui nec fingere voluit suillam carnem se manducare, ne aliis praeberet praevaricationis exemplum.
PL 8, 743Cそして彼らが彼から何らかの反古の書、あるいは何であれ受け取ろうとしたときにも、彼はこれを彼らに与えなかった。豚肉を食べる真似すらしようとしなかったマカバイのエレアザル(マカバイ二6:24)に倣ってのことであり、それは他の者に違反の実例を示さぬためであった。
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 12.0.12
Hae litterae Mensurii et Secundi donec legendo terminarentur, Catholici patienter audierunt; quamvis testati fuerint eas esse familiares, nec ad causam Ecclesiae pertinere. Et n. 27.
PL 8, 743Dメンスリウスとセクンドゥスのこれらの書簡が読み終えられるまで、公同の教会側の者たちは辛抱強く聞いていた。もっとも彼らは、それらが私信にすぎず、教会の訴訟には関わらないものであると証言してはいた。また、第27節〔編者のつなぎで、以下が同じ著作の第27項からの抜粋であることを示す〕。
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 12.0.13
Hoc autem quod ei objecit Purpurius, detentum eum fuisse a curatore et ordine ut scripturas daret, idem Secundus in litteris quas Mensurio rescripserat, pene confessus est, ubi ait missum ad se fuisse a curatore et ordine centurionem et beneficiarium, et a se scripturas petitas, vel quaelibet ecbola; quae quidem se non tradidisse dixit: sed cum ipse illic commemoraverit tot martyres, qui cum tradere noluissent, excruciati et occisi sunt; quomodo ipse detentus et convictus et nolens aliquid tradere, nihil pati et dimitti potuerit, nec Mensurio scripsit, nec Purpurio respondit.
PL 8, 744Aしかし、プルプリウスが彼に対して、聖書を差し出すよう監督官と市参事会に拘束されたのだと非難したその件について、同じセクンドゥスは、メンスリウスに宛てて書いた返書の中でほとんど認めてしまっていた。そこで彼は、監督官と市参事会から百人隊長と特務兵が自分のもとに遣わされ、自分に聖書か何らかの反古の書が求められたが、自分はそれを引き渡さなかったと述べている。しかし彼自身そこで、引き渡すことを拒んで責め苦にかけられ殺された多くの殉教者たちを語りながら、いかにして自分は拘束され、有罪を証されながらも何一つ引き渡すことを拒みつつ、何の苦しみも受けずに釈放され得たのか、その点については、メンスリウスにも書かず、プルプリウスにも答えなかった。
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 12.0.14
Non enim centurioni et beneficiario dixit se scripturas non habere, sed respondit se omnino non tradere.
PL 8, 744Aすなわち彼は百人隊長と特務兵に、聖書を持っていないとは言わず、断じて引き渡さないと答えたのである。
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 12.0.15
Quod illi auditum quomodo illo dimisso renuntiare potuerint sine suo exitio, non apparet; praesertim quia idem Secundus non quoslibet infimos, sed etiam patresfamilias, cum hoc idem persecutoribus respondissent, crudelissimis mortibus dixit occisos.
PL 8, 744A彼らがその言葉を聞きながら、彼を釈放したまま自分たちの破滅を招かずにどう報告し得たのかは明らかでない。とりわけ、同じセクンドゥスが、迫害者たちに同じ答えをした者たちについて、どこにでもいる下賤の者たちだけでなく一家の主人たちまでもが、この上なく残酷な死をもって殺されたと述べているだけになおさらである。