Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 9.15.1
Interea mergebat (f. vergebat) in noctem horis labentibus dies, et consumptis cum sole tormentis, defecit atra (Boll. defatigata) tortorum rabies, et cum sui judicis crudelitate languebat.
PL 8, 713Bその間に、時の移ろいとともに昼は夜へと沈み(あるいは「傾き」)、太陽とともに拷問も尽き果て、拷問人たちの暗い(ボランドゥス版では「疲れ果てた」)狂暴さは衰え、彼らの裁判官の残忍さとともに弱まっていった。
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 9.15.2
Sed legiones dominicae, in quibus Christus, perpetuum lumen, annorum coelestium corusco splendore fulgebat, fortius atque constantius in certamina prosiliebant.
PL 8, 713Bしかし主の軍団は、その中で永遠の光であるキリストが、天上の武具〔底本は annorum。armorum と読む〕の輝く光をもって光り輝いていたが、いっそう力強く不動のままに闘いへと躍り出ていった。
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 9.15.3
Cum vero adversarius Domini tot martyrum praeliis gloriosissimis victus, tantisque ac talibus congressionibus superatus, desertus a die, comprehensus a nocte, deficiente jam carnificum rabie, profligatus cum singulis congredi ulterius non valeret, totius exercitus Domini animos percontatur, devotasque confessorum mentes tali interrogatione propulsat: Vidistis, inquit, eos qui perseveraverunt, quid sustinuerunt, vel quid in sua confessione perstantes adhuc habeant sustinere.
PL 8, 713B主の敵は、これほど多くの殉教者たちのいとも栄光ある戦いによって打ち負かされ、これほど多くこれほどの戦闘によって打ち勝たれ、昼に見放され、夜に捕らえられ、拷問人たちの狂暴さもすでに尽き果てて、打ち破られて、もはや一人ひとりと相対することができなくなると、主の全軍勢の心を問いただし、告白者たちの献身した心にこう尋問を突きつけた。「諸君は、耐え抜いた者たちが何に耐えたか、あるいは自らの告白に踏みとどまり続ける者たちがなお何に耐えねばならないかを見ただろう。」
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 9.15.4
Et ideo qui vult vestrum ad indulgentiam pervenire, ut salvus esse possit, profiteatur. Ad haec confessores Domini, gloriosi martyres Christi, laeti ac triumphantes simul, non ex proconsulis dictis, sed ex victoria passionis Spiritu sancto ferventes, fortius clariusque tamquam uno ex ore dixerunt: Christiani sumus.
PL 8, 713C「それゆえ、諸君のうち、赦しを得て助かりたいと望む者があれば、名乗り出るがよい。」これに対して主の告白者たち、キリストの栄光ある殉教者たちは、共に喜び勝ち誇りながら、総督の言葉によってではなく、受難の勝利によって聖なる霊に燃え立ち、いっそう力強く明瞭に、あたかも一つの口から出るように言った。「我々はキリスト教徒である。」
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 9.15.5
Qua voce prostratus est diabolus, et concussus (al. concidit) . Anulinus confususque, omnes in carcerem trudens, sanctos illos martyrio destinavit.
PL 8, 713Cこの言葉によって悪魔は打ち倒され、揺さぶられた(別本では「崩れ落ちた」)。狼狽したアヌリヌスは、全員を牢獄へ押し込み、その聖なる者たちを殉教のために留め置いた。