Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 7.2.1
Postera autem die Felix episcopus venit Carthagine Tibiuram. Tunc Magnilianus curator jussit Felicem episcopum ad se perduci per officialem. Cui Magnilianus curator dixit: Felix episcope, da libros vel membranas quascumque habes.
PL 8, 687Aところが翌日、フェリクス司教はカルタゴからティビウラへやって来た。そのとき監督官マグニリアヌスは、官吏を通してフェリクス司教を自分のもとへ連れて来させるよう命じた。監督官マグニリアヌスは彼に言った。「フェリクス司教よ、お前が持っている書物であれ羊皮紙であれ、何であれ渡すがよい。」
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 7.2.2
Felix episcopus dixit: Habeo, sed non do. Magnilianus curator dixit: Prius est quod imperatores jusserunt, quam quod tu loqueris. Da libros, ut possint igni aduri.
PL 8, 687Aフェリクス司教は言った。「持ってはいる。だが渡しはしない。」監督官マグニリアヌスは言った。「皇帝たちが命じたことの方が、お前が語ることよりも先である。書物を渡せ。それらが火に焼かれうるように。」
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 7.2.3
Felix episcopus dixit: Melius est me igne aduri, quam Scripturas deificas: quia bonum est, obedire Deo magis quam hominibus. Magnilianus curator dixit: Prius est quod imperatores jusserunt, quam id quod tu loqueris.
PL 8, 687Aフェリクス司教は言った。「私が火によって焼かれる方が、聖書が焼かれるよりもよい。人に従うよりも、神に従う方が善いことだからである。」監督官マグニリアヌスは言った。「皇帝たちが命じたことの方が、お前が語ることよりも先である。」
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 7.2.4
Felix episcopus dixit: Prius est praeceptum Domini quam hominum. Magnilianus dixit: Recogita tecum.
PL 8, 687Bフェリクス司教は言った。「人の命令よりも、主の命令の方が先である。」マグニリアヌスは言った。「お前自身でよく考えよ。」