Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 35.14.1
O vere divinum et longe diversum a sapientia humana, sicut ipse Dominus ait per prophetam: Non sunt, inquit, cogitationes meae sicut vestrae, neque vestrae sicut meae; sicut enim distat coelum a terra, ita distant viae meae a viis vestris, et cogitationes vestroe a sensu meo (Is. LV, 9) .
PL 8, 757Dおお、まことに神的であり、人間の知恵からはるかに異なることよ。主自身が預言者を通して言うとおりである。〔主は〕言う、「私の思いは汝らの思いのようではなく、汝らの思いも私の思いのようではない。天が地から隔たっているように、私の道は汝らの道から、汝らの思いは私の考えから隔たっている」(イザヤ55:9)と。
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 35.14.2
In acie denique nationum adversarium interfecisse victoria est: in nostro certamine occidi ab inimico triumphus est. Valde enim misere vincit, qui homicida post victoriam vivit.
PL 8, 758A諸国民の戦列においては、敵を殺すことが勝利である。しかし我々の戦いにおいては、敵によって殺されることこそが凱旋である。勝利の後になお人殺しとして生き続ける者は、まことに惨めに勝つのである。
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 35.14.3
Gaude et exulta pia mater Ecclesia, quae disciplinis erudita coelestibus, inaccusabili atque illibata conflictatione luctaris. Si enim resistendum est, mente non armis resistis, si non manu sed fide congrederis.
PL 8, 758A喜び喜び踊れ、敬虔な母なる教会よ。天の教えに鍛えられたお前は、責められることなく汚れなき戦いをもって戦っている。もし抗わねばならないのなら、お前は武具によってではなく心によって抗い、もし相対わねばならないのなら、手によってではなく信仰によって相対うのだから。
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 35.14.4
Haec te pugnarum diversitas probat in saeculo, coronat in coelo, commendat Domino Christo. Sic vincit qui post victoriam vinci nescit: sic triumphat cujus non finitur triumphus.
PL 8, 758Aこの戦い方の違いこそが、お前をこの世において試し、天において冠し、主キリストへと推挙する。かくして、勝利ののちに敗れることを知らぬ者が勝つのであり、かくして、その凱旋が終わることのない者が凱旋するのである。
Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 35.14.5
Tibi soli licet pie congredi, beneficium alieno maleficio consequi, pura et virgine conscientia coronari per Christum cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.
PL 8, 758Aお前にのみ、敬虔に相対うことが許されている――他者の悪しき行いから恩恵を得、清く汚れなき良心をもって、キリストによって冠せられることが。そのキリストにこそ、世々限りなく栄光と統治とがあらんことを。アーメン。