諸家303–349

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia

Monumentum IV 第IV項

Various authors · Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia · PL 8, 678A · 8 sectiones

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 4.0.1

1

Haec omnia nostris temporibus completa sunt, tunc cum aedes sacras solo aequari ac funditus subverti; sacros divinarum Scripturarum libros in medio foro concremari, oculis nostris vidimus: Et ecclesiarum pastores, alios quidem turpiter modo hic modo illic sese occultantes: alios vero ignominiose comprehensos, et inimicorum ludibrio expositos conspeximus.

PL 8, 678A

これらすべてのことは、我々の時代に成就した。すなわち、聖なる建物が地に均され、根底から覆されたとき、神の聖書の書物が広場の真ん中で焼かれるのを、我々は自らの目で見た。そして教会の牧者たちのうち、ある者たちは恥ずべきことに、あちこちで身を隠し、また、ある者たちは不名誉にも捕らえられ、敵の嘲弄にさらされるのを、我々は目にした。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 4.0.2

2

Tunc cum prout alius sermo propheticus praenotaverat, effusus est contemptus super principes eorum: et errare fecit eos in invio, non autem in via (Psal. CVI) .

PL 8, 678A

そのとき、他の預言の言葉があらかじめ記していたとおり、「彼らの指導者たちの上に侮蔑が注がれ、彼は彼らを道においてではなく、道なき所で迷わせた」(詩篇106篇)。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 4.0.3

3

Verum nefas mihi esse duco, tristes calamitates quae ad extremum illis acciderunt, oratione explicare: quippe cum nec dissensiones et injurias quibus ante persecutionem mutuo inter se certarunt commemorare nobis decorum sit.

PL 8, 678A

だが、彼らに最後に降りかかった悲惨な災いを言葉によって述べ立てることは、私にとって不敬なことだと考える。というのも、迫害以前に彼らが互いに争い合った不和と不正について語ることすら、我々にはふさわしくないからである。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 4.0.4

4

Quamobrem ea dumtaxat de illis tradere nobis propositum est, ex quibus aequitatem divini judicii perspicere possimus.

PL 8, 678A

それゆえ、我々は、彼らについて、神の裁きの公正さを見て取ることのできる事柄だけを伝えることを目的とする。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 4.0.5

5

Proinde neque eorum qui in persecutione concussi sunt, nec eorum qui salutis suae prorsus naufragium fecerunt, et sua sponte in profundum aquarum gurgitem demersi sunt, mentionem facere constitui: sed ea sola in hanc universalem historiam deinceps conjiciam, quae primum quidem mihi ipsi, deinde vero et posteris usui esse possint.

PL 8, 678A

したがって、迫害によって動揺させられた者たちについても、自らの救いにおいて完全に難破し、自ら進んで水の深淵に沈んでいった者たちについても、言及しないことに私は決めた。ただ、まず私自身に、次いで後の世の人々に役立ちうる事柄だけを、以後この全体の歴史のうちに書き加えることにする。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 4.0.6

6

Abhinc ergo eorum qui divinae religionis testes extiterunt, sacra certamina describere ordiamur.

PL 8, 678A

それゆえ今より、神の宗教の証人となった者たちの聖なる戦いを描くことに取りかかろう。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 4.0.7

7

Nonusdecimus agebatur annus imperii Diocletiani, cum mense dystro quem Romani martium vocant, appetente die festo Dominicae passionis, proposita sunt ubique imperialia edicta, quibus ecclesiae quidem ad solum usque dirui; sacri vero codices flammis absumi jubebantur: utque honorati quidem infamia notarentur: plebeii vero libertate spoliarentur, si in christianae fidei proposito permansissent.

PL 8, 678A

ディオクレティアヌスの治世第十九年目であった。ローマ人が三月と呼ぶディストロス月に、主の受難の祝日が近づく頃、至るところに皇帝の勅令が公示された。それによって、教会堂は地に至るまで取り壊され、聖なる典籍は火に焼き尽くされるよう命じられた。また、もしキリスト教の信仰の決意にとどまり続けるならば、位ある者たちは不名誉の烙印を押され、平民たちは自由を剥奪されることとなった。

Monumenta vetera ad Donatistarum historiam pertinentia 4.0.8

8

Et primum quidem contra nos edictum hujusmodi fuit. Sed non multo post aliae rursus litterae supervenerunt, quibus mandabatur ut omnes ubicumque ecclesiarum antistites, primum quidem conjicerentur in vincula; deinde vero diis sacrificare, omnibus modis cogerentur.

PL 8, 678A

そして、我々に対する最初の勅令はこのようなものであった。だが、それからさほど経たぬうちに、再び別の書簡が届き、それによって、至るところの教会の司教たちすべてが、まず鎖につながれ、次いであらゆる仕方で神々に生贄を捧げるよう強制されるべし、と命じられた。