Epistolae 9.0.1
[0485] Constantinus Augustus Chresto Syracusanorum episcopo. Jam quidem antea cum nonnulli pravo ac perverso animo a sancta religione coelestique virtute et ab Ecclesiae catholicae sententia dissidere coepissent, hujusmodi eorum contentionem praecidere cupiens ita constitueram, ut missis e Gallia quibusdam episcopis; accitis etiam ex Africa iis qui duas in partes divisi, pertinaciter inter se atque obstinate contendunt; praesente quoque Romanae urbis episcopo, id quod commotum fuisse videbatur, sub horum praesentia posset diligentissima examinatione componi.
PL 8, 486Aアウグストゥス、コンスタンティヌスより、シュラクサイ人の司教クレストゥスへ。すでに以前、幾人かの者たちが邪で邪悪な心から、聖なる宗教と天なる力、そして公同の教会の見解から仲違いし始めたとき、彼らのこの種の争いを断ち切りたいと願い、私は次のように定めた。すなわち、ガリアから幾人かの司教を遣わし、また二派に分かれて互いに強情かつ頑固に争っているアフリカの者たちをも召喚し、さらにローマ市の司教をも列席させて、動揺していたと見られることを、彼らの立ち会いのもと、最も入念な審理によって解決できるようにする、と。
Epistolae 9.0.2
Sed quoniam nonnulli, ut fere sit, et propriae salutis et venerationis quae sanctissimae fidei debetur obliti, privatas adhuc simultates prorogare non cessant: prolatae jam sententiae acquiescere nolentes, asserentesque paucos admodum episcopos sententiam tulisse, qui nec omnibus quae prius inquiri oportebat diligenter excussis, ad depromendum judicium properanter accessissent.
PL 8, 487Aしかし、しばしばあることだが、幾人かの者たちは、自らの救いと、いと聖なる信仰に対して払うべき崇敬とを忘れ、いまなお私的な確執を長引かせることをやめず、すでに下された判決に承服しようとせず、その判決を下したのはごく僅かな司教たちにすぎず、しかも彼らは、あらかじめ調べておくべきすべての事柄を入念に検討しないまま、性急に判決を下すに至ったのだと言い立てている。
Epistolae 9.0.3
Unde fit ut et ipsi quos concordi ac fraterno inter se animo esse decuerat, turpi seu potius detestanda secessione dissideant; et iis hominibus qui a sanctissima religione alieno sunt animo, subsannandi occasio praebeatur.
PL 8, 487Aそれゆえ、本来互いに一致した兄弟としての心を持つべきであった彼ら自身が、恥ずべき、いやむしろ忌むべき離反によって仲違いし、いと聖なる宗教に対して疎遠な心を持つ者たちに、嘲笑の機会が与えられることになっている。
Epistolae 9.0.4
Idcirco mihi sedulo providendum fuit, ut haec quae post depromptum judicium voluntaria assensione jam finita esse debuerant, nunc tandem multorum interventu finem possint accipere.
PL 8, 487Bそれゆえ私は、判決が下されたのちには自発的な同意によってすでに終わっているべきであったこれらの事柄が、せめて今こそ、多くの者たちの介入によって決着を得られるよう、入念に配慮せねばならなかった。
Epistolae 9.0.5
Quoniam igitur plurimos ex diversis ac prope infinitis locis episcopos in urbem Arelatensem intra Kalendas Augusti jussimus convenire: tibi quoque scribendum esse censuimus, ut accepto publico vehiculo a viro clarissimo Latroniano correctore Siciliae, adjunctis tibi duobus secundi ordinis quos tu eligendos putaveris, tribus item servulis qui in itinere vobis ministrare possint, intra eumdem diem ad praedictum locum occurras; quod tum per tuam Gravitatem, tum per caeterorum in unum coeuntium unanimem concordemque solertiam controversia haec quae per foedissimam altercationem ad hoc usque temporis perduravit, auditis omnibus eorum qui nunc inter se dissident, quos etiam adesse jussimus, allegationibus, ad congruam religionis et fidei observantiam fraternamque concordiam tandem aliquando possit revocari. Incolumem te Deus omnipotens diutissime servet.
PL 8, 488Aそこで、多くの、ほとんど数えきれぬほど様々な場所から、多くの司教たちが八月朔日までにアレラテの都へ集うよう我々は命じたので、汝にも書き送るべきだと考えた。すなわち、クラリッシムスなる人物、シキリアの司政官ラトロニアヌスから公の駅馬車を受け取り、汝が選ぶべきと考える二人の次席の者、および道中諸君に仕えうる三人の下僕を伴って、同じ日までに前述の場所へ出頭すべきである、と。それは、汝の重厚さと、集うことになる他の者たちの一致し調和した才知によって、この上なく醜い争いを通じてこれまで続いてきたこの争いが、今互いに仲違いしている者たち――我々が同様に出頭するよう命じた者たち――のすべての申し立てを聴取したのち、ついにはしかるべき宗教と信仰の遵守、そして兄弟の一致へと立ち返らせられるようにするためである。全能の神が、汝を末永く恙なく守らんことを。