Epistolae 18.2.1
Ubi cum de sanctissimo etiam paschae die quaesitum fuisset, communi omnium sententia decretum est, eam festivitatem uno eodemque die ab omnibus ubique celebrari oportere.
PL 8, 506Cそこで、いと聖なる過越の祭日についても問いが立てられたが、全員一致の判断によって、この祝祭はどこにおいても皆が同じ一つの日に祝うべきであると定められた。
Epistolae 18.2.2
Quid enim pulchrius, quid honestius nobis esse possit, quam ut haec festivitas, a qua spem immortalitatis accepimus, uno eodemque ordine et certa ratione ab omnibus inoffense observetur?
PL 8, 506C実に、我々が不死への希望を受け取ったこの祝祭が、一つの定められた秩序と確かな理法のもとに、すべての者によって支障なく守られること以上に、我々にとって美しく、また名誉あることが何かあろうか。
Epistolae 18.2.3
Ac primum quidem visa est omnibus res esse prorsus indigna, ut in sanctissimae hujus solemnitatis celebratione consuetudinem Judaeorum sequeremur; qui cum manus suas nefario scelere contaminarint, merito impuri homines caecitate mentis laborant.
PL 8, 506Cそしてまず何よりも、このいと聖なる祭儀の執行において、我々がユダヤ人の慣習に従うことは、まったくふさわしくないことであると全員に思われた。彼らは、その手を不敬な罪によって汚したのであるから、汚れた者たちが心の盲目に苦しむのも当然である。
Epistolae 18.2.4
Quippe rejecta illorum consuetudine, possumus rectiori ordine, quem a primo passionis die ad haec usque tempora servavimus, ad futura etiam saecula hujus observantiae ritum propagare. Nihil ergo nobis commune sit cum inimicissima Judaeorum turba.
PL 8, 506Cというのも、彼らの慣習を退けて、我々は、受難の最初の日から今日に至るまで守ってきたより正しい秩序によって、この遵守の儀礼を来るべき世々にまで伝えることができるからである。それゆえ、我々には、この上なく敵意深いユダヤ人の群れといかなる共通点もあってはならない。
Epistolae 18.2.5
Aliam enim viam a Servatore accepimus. Propositus est sacratissimae religioni nostrae cursus legitimus et honestus. Hunc unanimi consensu retinentes, ab illa turpissima societate et conscientia nos abstrahamus, fratres carissimi.
PL 8, 506Cというのも、我々は救い主から別の道を受け取ったからである。我々の至聖なる信仰には、正当かつ名誉ある進路が定められている。この道を心を一つにして保ち、あの恥ずべき交わりと共犯から我々自身を引き離そう、いと親愛なる兄弟たちよ。
Epistolae 18.2.6
Est enim profecto absurdissimum quod illi magnifice jactant, nos absque ipsorum magisterio haec commode observare non posse.
PL 8, 506C実に、彼らが誇らしげに言い立てていること――我々が彼らの教導なしにはこれらのことをふさわしく守ることができない、ということ――は、まったくもって不合理である。
Epistolae 18.2.7
Quidnam vero illi recte sentire possint, qui post necem Domini, post illud parricidium mente capti, non ratione, sed praecipiti impetu feruntur, quocumque innatus furor ipsos impulerit.
PL 8, 506Cそもそも、主を殺害した後、あの近親殺しの後に心を奪われ、理性によってではなく、生まれつきの狂乱がどこへ彼らを駆り立てようとも、性急な衝動によって運ばれている彼らが、いったい何を正しく感じることができようか。
Epistolae 18.2.8
Hinc est quod ne in hac quidem parte veritatem ipsam perspiciunt: adeo ut a convenienti emendatione longissime aberrantes, uno eodemque anno duo paschata celebrent. Quid ergo est cur istos sequamur, quos constat gravissimo erroris morbo laborare?
PL 8, 506Cそれゆえ、彼らはこの点においてすら真理そのものを見抜いていない。ふさわしい是正から遠く逸れ、同じ一年のうちに二度の過越を祝うほどにである。それゆえ、最も重い誤りの病に苦しんでいることが明らかなこの者たちに、我々が従うべき理由がどこにあろうか。
Epistolae 18.2.9
Nam uno eodemque anno geminum pascha facere nunquam profecto sustinebimus. Verum etiamsi quae dixi minime suppeterent, vestrae tamen solertiae est id curare omnibus modis atque optare, ne sanctitas animarum vestrarum, in ullius rei similitudine cum nequissimorum hominum moribus sociari et commisceri videatur.
PL 8, 506Cというのも、同じ一年のうちに二重の過越を行うことなど、我々は決して容認しないからである。しかし、たとえ私が述べたことが十分な根拠にならないとしても、諸君の魂の聖性が、いかなる点においてであれ、最も邪悪な者どもの習わしと結びつき混ざり合っていると見られることのないよう、あらゆる仕方で心を配り、そう望むことこそ、諸君の思慮の務めである。
Epistolae 18.2.10
Illud praeterea considerandum est, nefas esse ut in tanti momenti negotio et in hujusmodi religionis solemnitate dissensio reperiatur.
PL 8, 506Cさらに、これほど重大な事柄において、またこのような信仰の祭儀において不一致が見出されることは、不敬な事であると考えなければならない。
Epistolae 18.2.11
Unum enim liberatis nostrae festum diem, hoc est, diem sacratissimae passionis, Servator noster nobis reliquit, unamque esse voluit catholicam Ecclesiam. Cujus membra licet variis locis dispersa sint, uno tamen Spiritu, Dei scilicet voluntate, foventur.
PL 8, 506Cというのも、我々の救い主は、我々の解放の〔底本は liberatis。libertatis または liberationis と読む〕祝日を一つ、すなわち至聖なる受難の日を、我々に残したのであり、公同の教会もまた一つであることを望んだからである。その肢体は様々な場所に散らばっているとはいえ、しかし一つの霊、すなわち神の御旨によって育まれているのである。
Epistolae 18.2.12
Consideret, quaeso, vestrae Sanctitatis solertia, quam grave sit et indecorum, iisdem diebus alios quidem jejuniis intentos esse, alios vero convivia celebrare, et post dies paschae, alios quidem in festivitatibus et animorum remissione versari, alios vero definitis vacare jejuniis.
PL 8, 506C諸君の聖性の思慮をもって、どうか考えてほしい。同じ日々に、ある者たちは断食に専心し、他の者たちは饗宴を催し、また過越の日々の後に、ある者たちは祝祭と心の安らぎのうちに過ごし、他の者たちは定められた断食に専念しているというのが、いかに重大で見苦しいことであるかを。
Epistolae 18.2.13
Hoc itaque convenienti emendatione corrigi, et ad unam camdemque formam redigi divina vult providentia, quemadmodum omnes meo quidem judicio intelligitis. II. Hortatio ut maximam partem orbis terrarum sequi velint. [0503]
PL 8, 506Cそれゆえ、神の摂理は、これがふさわしい是正によって正され、一つの同じ形に整えられることを望んでいる。私の判断では、諸君すべてがこのことを理解しているとおりである。二。世界の大部分に従うようにとの勧め。