Epistolae 16.0.1
[0491] Cum usque ad hanc diem impia praesumptio et tyrannica violentia ministros Servatoris nostri sit persecuta, pro certo habeo planeque mihi ipse persuadeo omnium ecclesiarum aedificia, aut per incuriam corrupta, aut prae metu ingruentis temporum iniquitatis minus honorifice exculta esse, Eusebi, frater carissime.
PL 8, 492C不敬なる僭越と僭主の暴力とが、この日に至るまで、我々の救い主の奉仕者たちを迫害してきたことにより、私は確信し、また全く自分自身にこう信じ込んでいる。すなわち、あらゆる教会の建物が、あるいは怠慢によって朽ち果て、あるいは迫り来る時代の不正への恐れゆえに、あまり丁重に整えられずにいる、と。いと親愛なる兄弟エウセビオスよ。
Epistolae 16.0.2
Nunc vero cum libertas restituta sit, et draco ille providentia quidem Dei optimi maximi, ministerio autem nostro a reipublicae administratione submotus, equidem existimo divinam potentiam omnibus clarissime innotuisse; et eos qui seu metu seu incredulitate aliquid peccaverunt, agnito illo qui vere est, ad rectam ac veram vivendi rationem esse redituros.
PL 8, 492Dしかし今や、自由が回復され、かの龍が、いと善にしていと大いなる神の摂理によって、しかし我々の働きを通じて、国家の統治から追い払われたので、私は実に、神の力があらゆる者に最も明らかに知られるに至ったと考える。そして、恐れゆえであれ不信ゆえであれ、何らかの過ちを犯した者たちも、まことに存在する方を認めることによって、正しく真の生き方へと立ち返るであろう、と。
Epistolae 16.0.3
Quotquot igitur ecclesiis aut ipse praees, aut alios in singulis locis praesidentes episcopos et presbyteros ac diaconos nosti. cunctos admone, ut in opera ecclesiarum omni studio ac diligentia incumbant: quo aut reparentur quae adhuc manent, aut augeantur in majus: aut sicubi usus postulaverit, nova aedificentur.
PL 8, 493Aされば、汝自らが監督する教会であれ、あるいは各地でこれを監督する他の司教、司祭、助祭たちを汝が知るところの教会であれ、そのすべての者に、教会の建設事業にあらゆる熱意と入念さをもって取り組むよう勧告せよ。それによって、いまなお残っているものが修復され、あるいはさらに大きく拡張され、あるいは必要が求める所ではどこであれ、新たに建てられるようにするためである。
Epistolae 16.0.4
Quaecumque autem necessaria fuerint, et ipse, et reliqui alii tuo interventu, tum a praesidibus provinciarum petent, tum ab officio praefecturae praetorianae. His enim per litteras praeceptum est, ut omni diligentia iis quae tua sanctitas dixerit obsequantur.
PL 8, 493Aそして、必要とされるものはすべて、汝自身も、他の残りの者たちも、汝の仲介によって、属州総督たちに求め、また近衛長官府にも求めるがよい。彼らには、汝の聖性が述べることに、あらゆる入念さをもって従うようにと、書簡によってすでに命じてあるからである。
Epistolae 16.0.5
Divinitas te servet, frater carissime. Et hujusmodi quidem epistolae per singulas provincias ad ecclesiarum antistites sunt missae. Rectoribus quoque provinciarum mandatum est, ut his convenientia exsequerentur. Adeoque cum summa celeritate, legis praecepta opere ipso adimplebantur.
PL 8, 493Aいと親愛なる兄弟よ、神性が汝を守らんことを。そして、この種の書簡は、各属州にわたって教会の司教たちのもとへ送られた。属州の長官たちにも、これにふさわしいことを実行するよう命令が下された。かくして、この上ない速さをもって、法の命ずるところが実際の行いによって果たされていったのである。