コンスタンティヌスr. 306–337

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Epistolae

Epistola IV 第IV通

Constantine the Great · Epistolae · PL 8, 480D · 2 sectiones

Epistolae 4.0.1

1

[0479] Scripta coelestia Majestatis vestrae accepta atque adorata, Caeciliano, et his qui sub eodem agunt, quique clerici appellantur, devotio parvitatis meae insinuare curavit, eosdemque hortata est, ut unitate consensu omnium facta, cum omni omnino munere indulgentiae Majestatis vestrae liberati esse videantur catholici, custodita sanctitate legis, debita reverentia divinis rebus inserviant.

PL 8, 480D

あなたの威厳の天上の書簡を受け取り、これを拝したのち、私の卑小さの献身は、これをカエキリアヌス、および彼のもとで働く者たち、すなわち聖職者と呼ばれる者たちに伝え、彼らに勧告した。すなわち、あなたの威厳の寛大さによって、公同の教会の者たちはあらゆる公務の負担からことごとく解放されたものと見なされるのであるから、全員の合意によって一致をなし、律法の聖性を守りつつ、しかるべき崇敬をもって神の事柄に仕えるように、と。

Epistolae 4.0.2

2

Verum post paucos dies extiterunt quidam, adunata secum populi multitudine, qui Caeciliano contradicendum putarent, quique fasciculum in aluta signatum, et libellum sine signo obtulerunt dicationi meae; atque impendio postularunt, ut ad sacrum et venerabilem comitatum nominis vestri dirigerem: quae manente Caeciliano in statu suo, subjectis eorumdem actis, quo cuncta Majestas vestra possit dignoscere, parvitas mea dirigere curavit.

PL 8, 481A

しかし数日ののち、ある者たちが民衆の群れを自分たちのもとに集め、カエキリアヌスに異を唱えるべきだと考え、皮袋に封をした書類束と、封印のない上申書とを、私の献身に差し出した。そして、これをあなたの名のいと聖にしていと尊き宮廷へ送るようにと、切に求めた。それゆえ私の卑小さは、カエキリアヌスがその地位にとどまったまま、彼らの記録を添えて、あなたの威厳がすべてを見分けられるように、これを送付する手はずを整えた。