コンスタンティヌスr. 306–337

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Epistolae

Epistola II 第II通

Constantine the Great · Epistolae · PL 8, 480A · 4 sectiones

Epistolae 2.0.1

1

[0479] Constantinus Augustus Miltiadi episcopo Romae et Marco. Quoniam hujusmodi plures libelli a viro clarissimo Anulino Africae proconsule ad me sunt missi, in quibus continetur Caecilianum Carthaginensium urbis episcopum a quibusdam collegis suis per Africam constitutis multis de causis insimulari; quod quidem permolestum mihi videtur, in istis provinciis quas divina providentia meae devotioni spontanea deditione tradidit, et in quibus maxima est populi multitudo, plebem quasi in duas partes divisam ad deteriora deflectere, et episcopos inter se dissentire, placuit mihi ut idem Caecilianus una cum decem episcopis qui accusare ipsum videntur, et cum decem aliis quos ipse ad suam causam necessarios esse judicaverit, Romam naviget; ut ibi coram vobis et coram Reticio, Materno ac Marino collegis vestris, quos ea causa Romam properare jussi, possit audiri, quemadmodum sanctissimae legi convenire optime nostis.

PL 8, 480A

アウグストゥス、コンスタンティヌスより、ローマの司教ミルティアデスおよびマルクスへ。〔この書簡はエウセビオス『教会史』第10巻第5章に伝わる。ミーニュは PL 6 欄32D–33B の教皇ミルティアデスの伝記(編者の文章)にも、ラテン語訳とギリシア語の対照でこれを引いている。そちらのラテン語訳は文言が一部異なる(例:ここの spontanea deditione tradidit を mera liberalitate tradidit とする)。〕クラリッシムスなる人物、アフリカ総督アヌリヌスから、これに類する上申書が数多く私のもとに送られてきており、そこには、カルタゴ市の司教カエキリアヌスが、アフリカ各地に置かれた同僚たちのうちの幾人かによって、多くの理由から告発されていることが含まれている。これは私にとって実に煩わしいことと思われる。すなわち、神の摂理が自発的な帰順によって我が献身に委ねたこれらの属州、しかも民衆の数が最も多いこれらの地において、民が二派に分かれたかのように悪しき方向へ逸れ、司教たちが互いに反目していることである。それゆえ私には、この同じカエキリアヌスが、彼を告発すると思われる十人の司教、および自身の訴訟に必要と判断する他の十人とともにローマへ航海し、かの地で諸君の面前、またそのために私がローマへ急ぎ来るよう命じた諸君の同僚レティキウス、マテルヌス、マリヌスの面前でも審理を受けられるようにすることが適当だと思われた。これがいと聖なる律法にかなうことは、諸君もよく承知のところである。

Epistolae 2.0.2

2

Porro ut totius negotii plenissimam valeatis haurire notitiam, exempla libellorum ab Anulino ad me missorum, litteris subjecta ad collegas vestros supradictos transmisi.

PL 8, 480B

さらに、諸君がこの一件の全容について最も完全な知識を汲み取ることができるように、アヌリヌスから私のもとに送られてきた上申書の写しに、私の書簡を添えて、前述の諸君の同僚たちのもとへ送付した。

Epistolae 2.0.3

3

Quibus lectis perpendet gravitas vestra, quonam modo supra memorata controversia accuratissime dijudicanda sit, et ex praescripto justitiae terminanda.

PL 8, 480B

これを読み終えたなら、諸君の重厚なる分別は、上述の争いをいかなる仕方で最も正確に裁定し、正義の定めに従って決着させるべきかを、よく検討することであろう。

Epistolae 2.0.4

4

Siquidem nec tuam sedulitatem latet, tantam a me reverentiam sanctissimae Ecclesiae catholicae exhiberi, ut generaliter nullum schisma aut dissidium ullibi a vobis relinqui velim. Divinitas summi Dei multis vos annis servet, charissime.

PL 8, 480B

実に、私がいと聖なる公同の教会に対してこれほどの敬意を示しているゆえに、諸君がいかなる場所にもおよそ分裂や不和を残さぬことを私が望んでいるということは、汝の勤勉さにもよく知られているところである。至高なる神の神性が、いと親愛なる者よ、諸君を末永く守らんことを。