コンスタンティヌスr. 306–337

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Epistolae

Epistola XXX, Caput II 第XXX通 第II章

Constantine the Great · Epistolae · PL 8, 543B · 9 sectiones

Epistolae 30.2.1

1

Locus ille qui ad quercum Mambre vocitatur, in quo Abrahamum habitasse comperimus, fertur a superstitiosis quibusdam hominibus omni modo contaminari.

PL 8, 543B

マンブレの樫の木のもとと呼ばれるかの場所――そこにアブラハムが住んでいたと我々は知っている――は、迷信深いある者たちによってあらゆる仕方で汚されていると伝えられている。

Epistolae 30.2.2

2

Nam et simulacra omni digna exitio juxta illam arborem erecta esse; et aram proxime exstructam, et impura sacrificia assidue illic peragi, ad nos relatum est.

PL 8, 543B

実に、あらゆる滅びにふさわしい像がかの木のかたわらに立てられ、その近くに祭壇が築かれ、汚れた生贄がそこで絶えず捧げられていると、我々に報告があった。

Epistolae 30.2.3

3

Quod quoniam et alienum a temporibus nostris, et ipsius loci sanctimonia indignum videtur, sciat Gravitas Vestra mandatum a nobis esse per litteras Acacio viro perfectissimo, Comiti et amico nostro, ut sine ulla dilatione et simulacra omnia quae memorato in loco reperta fuerint, igni tradantur, et ara funditus evertatur: Utque omnes qui post jussionem nostram impium aliquid admittere eo loco ausi fuerint, debito supplicio afficiantur.

PL 8, 543B

これは我々の時代にそぐわず、その場所の聖性にふさわしくないと思われるので、諸君の重厚さは、我々が最も完全なる人物、我々の伯にして友であるアカキオスに書簡をもって命じたことを知るがよい。すなわち、いささかの遅滞もなく、かの場所で見出されるすべての像を火に投じ、祭壇を根こそぎ取り除くこと、そして我々の命令のあとに、その場所で何か不敬なことをあえて犯そうとする者があれば、皆ふさわしい刑罰に処せられること、である。

Epistolae 30.2.4

4

Quem quidem locum puro basilicae aedificio exornari praecepimus, ut idoneus sanctis viris consessus efficiatur.

PL 8, 544A

その場所には、清浄な聖堂の建物をもって飾るよう我々は命じた。聖なる人々にふさわしい集いの場となるように。

Epistolae 30.2.5

5

Quod si quid adversus praeceptum nostrum geri contigerit absque mora ad clementiam nostram litteris vestris illud referri oportebit, ut quicumque deprehensus fuerit, tanquam violatae legis reus extremo supplicio afficiatur.

PL 8, 544A

もし我々の命令に反することが行われたならば、遅滞なく諸君の書簡によって我々の慈悲に報告されるべきである。捕らえられた者は誰であれ、法を犯した罪により極刑に処せられるように。

Epistolae 30.2.6

6

Neque enim ignoratis, universorum Dominum ac Deum illic primum Abrahae visum cumque eo collocutum esse. Illic sacrosanctae legis observantia primum coepit. Illic primum Servator ipse una cum duobus angelis praesentiae suae copiam Abrahae fecit.

PL 8, 544A

実に、諸君も知らぬわけではあるまい。万物の主にして神が、そこで初めてアブラハムに現れ、彼と語り合ったことを。そこで、この上なく聖なる律法の遵守が初めて始まったのである。そこで、救い主自らが二人の天使とともに、初めてアブラハムにその臨在を示したのである。

Epistolae 30.2.7

7

Illic Deus primum hominibus apparuit. Illic Abrahae de futura ipsius progenie praedixit, atque illico pollicitationem implevit. Illic multo ante nuntiavit, plurimarum gentium patrem atque auctorem ipsum futurum.

PL 8, 544A

そこで、神は初めて人々に現れた。そこで、神はアブラハムに、彼の未来の子孫について予告し、直ちにその約束を果たした。そこで、神ははるか以前に、彼が多くの民族の父にして始祖となるであろうと告げた。

Epistolae 30.2.8

8

Quae cum ita sint, aequum esse videtur ut locus ille nostra cura ac diligentia, tum ab omni piaculo purus conservetur; tum in pristinam sanctitatem restituatur, ut inposterum praeter cultum omnipotenti Deo ac Servatori nostro omnium Domino congruentem, nihil in eo loco peragatur.

PL 8, 544B

これらのことがそのとおりであるならば、我々の配慮と勤勉とによって、かの場所があらゆる罪穢れから清く保たれ、また、もとの聖性へと回復されるのは当然のことと思われる。今後、全能の神、そして万物の主である我々の救い主にふさわしい礼拝以外、その場所では何ごともなされぬように。

Epistolae 30.2.9

9

Quod quidem cum debita sollicitudine a vobis convenit observari, si quidem voluntatem meam, quae ex Dei cultu praecipue dependet, adimplere, uti confido, gravitas vestra desiderat. Divinitas vos servet fratres carissimi.

PL 8, 544B

これは、しかるべき心配りをもって諸君によって守られるべきことである。神への礼拝にとりわけかかわる私の意志を、私が信じるように諸君の重厚さが果たそうと望むのであれば。神性が諸君を守らんことを、いと親愛なる兄弟たちよ。