コンスタンティヌスr. 306–337

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Epistolae

Epistola I 第I通

Constantine the Great · Epistolae · PL 8, 477C · 2 sectiones

Epistolae 1.0.1

1

[0477] Quoniam hujusmodi litterae complures ab Anulino clarissimo Africae proconsule ad me missae sunt, in quibus constat Caecilianum episcopum Carthaginensium a quibusdam collegis suis in Africa ordinatis episcopis multis de rebus in crimen vocari; et illud mihi permolestum videtur, ut in his provinciis, quas divina providentia ultro ac sua sponte sub meum subjunxerit imperium, et in illis locis, in quibus crebra hominum frequentia versatur, non modo multitudo ad deteriora deflectat et distrahatur dissidiis, sed episcopi etiam discordiam inter se ipsi exerceant, visum est mihi, ut idem Caecilianus cum decem episcopis, qui illum reum facere videantur, et decem aliis, quos ipse suae litis dijudicationi necessarios existimaverit, Romam navigio trajiciat, ut ibi coram vobis, et Rheticio etiam, et Materno, et Marino collegis vestris, quos ea de causa Romam maturare jusserim, possit audiri, sicut sanctissima Dei lex, ut nostis, postulat.

PL 8, 477C

クラリッシムスにしてアフリカ総督なるアヌリヌスから、この種の書簡が数多く私のもとに送られてきており、そこには、カルタゴの司教カエキリアヌスが、アフリカで叙階された同僚司教のうちの幾人かによって、多くの事柄について訴えられていることが記されている。しかも、神の摂理がみずから進んでわが統治のもとに服させたこれらの属州、そして人々の往来のはなはだ多いこれらの地において、群衆が悪しき方向へと逸れて党派の争いに引き裂かれるばかりか、司教たちまでもが互いに不和を生じさせていることは、私にとって甚だ煩わしいことと思われる。それゆえ私には、この同じカエキリアヌスが、彼を訴えていると思われる十人の司教、および自身の訴訟の裁定に必要と判断する他の十人とともに、船でローマへ渡り、かの地で諸君の面前、またそのために私がローマへ急ぎ来るよう命じた諸君の同僚レティキウス、マテルヌス、マリヌスの面前でも、審理を受けられるようにすることが適当だと思われた。それは、諸君も承知の通り、神のいと聖なる律法が求めるところである。

Epistolae 1.0.2

2

Atque ut de omnibus hisce plenissimam accuratissimamque notitiam possitis habere, exemplaria litterarum ad me ab Anulino missarum, litteris meis subscripta, adversus praedictos collegas misi; quas cum vestra gravitas perlegerit, exquisite ponderabit, quomodo, quave ratione lis illa, quam supra diximus, diligentissime rectissimeque dirimatur, et ex juris praescripto tandem aliquando absolvatur: quandoquidem illud vestrum studium minime latet, me tantam reverentiam sanctae et catholicae Ecclesiae tribuere, ut velim vos nullum generare schisma, nullam discordiam ullo in loco omnino relinquere. Summa Dei majestas vos, honoratissimi viri, multos annos conservet.

PL 8, 480A

そして、諸君がこれらすべての事柄について最も完全かつ正確な知識を得られるように、アヌリヌスから私のもとに送られてきた書簡の写しに、私の書簡の下に付して、前述の同僚たちのもとへ送った。諸君の重厚なる分別がこれを読み終えたなら、上に述べたかの訴訟を、いかなる仕方、いかなる理由によって最も入念かつ正しく解決し、ついに法の定めに従って決着させるべきかを、精密に検討することであろう。私が聖なる公同の教会に対してこれほどの敬意を払っており、諸君がいかなる分裂も生じさせず、いかなる場所にもいかなる不和もおよそ残さぬことを望んでいるのを、諸君の熱意はよく知るところだからである。いと尊き方々よ、至高なる神の威厳が、諸君を永く守らんことを。