Epistolae 29.0.1
[0537] Victor Constantinus Maximus Augustus Eusebio. Epistolam tuam saepius legi, et ecclesiasticae disciplinae regulam accuratissime observatam a te cognovi.
PL 8, 537A勝利者コンスタンティヌス、至高のアウグストゥスより、エウセビオスへ。私は汝の書簡を幾度も読み、教会の規律の規範が汝によって最も正確に守られていることを知った。
Epistolae 29.0.2
Enim vero in ea sententia perstare, quae et Deo accepta et apostolicae traditioni congrua esse videatur, summae pietatis est.
PL 8, 537A実に、神に受け入れられ、使徒の伝承にかなうと思われるその判断にとどまり続けることは、この上ない敬虔のしるしである。
Epistolae 29.0.3
Tu quidem beatum te in hoc ipso existimare debes, qui totius propemodum orbis testimonio, dignus universae Ecclesiae episcopatu judicatus sis. Nam cum omnes te apud se episcopum esse ambiant, hanc tuam felicitatem sine controversia adaugent.
PL 8, 537A汝は実に、ほぼ全世界の証言によって、全教会の司教職にふさわしいと判断されたこと、まさにそのことにおいて、自らを幸いなる者と見なすべきである。実に、すべての者が汝を自分たちの司教として求めようとするとき、彼らは疑いなく汝のこの幸いをいっそう大きくするのである。
Epistolae 29.0.4
Verum rectissime fecit prudentia tua, quae et mandata Dei, et apostolicam atque ecclesiasticam regulam custodire statuit, episcopatum Antiochensis Ecclesiae repudians, et in eo potius permanere desiderans, quem Dei mandatu ab initio suscepisset.
PL 8, 540Aしかし、神の戒めと使徒的かつ教会的な規範を守ることを決めた汝の思慮深さは、アンティオキア教会の司教職を辞退し、むしろ神の命によって初めより引き受けたその職にとどまることを望んで、まことに正しく行動した。
Epistolae 29.0.5
Porro hac de re ad populum litteras dedi, et ad collegas tuos, qui quidem etiam ipsi de iisdem rebus ad me scripserant. Quas ubi sanctitas tua perlegerit, facile cognoscet, me, quoniam refragari ipsis justitia videbatur, divini numinis impulsu ad eos scripsisse.
PL 8, 540Aさらに私はこのことについて、民に対しても書簡を送り、また同じ件について私に書き送ってきた汝の同僚たちに対しても書簡を送った。汝の聖性がこれを読み通すならば、正義が彼らに逆らうと思われたがゆえに、私が神威の促しによって彼らに書き送ったことを、容易に知るであろう。
Epistolae 29.0.6
Eorum consilio etiam prudentiam tuam interesse oportebit, ut hoc ipsum in Antiochenorum Ecclesia constituatur. Divinitas te servet, frater carissime.
PL 8, 540A汝の思慮深さもまた、このことがアンティオキア人の教会において定められるよう、彼らの協議に加わることが必要であろう。神性が汝を守らんことを、いと親愛なる兄弟よ。