Epistolae 8.0.1
[0485] Constantinus Augustus Chresto, episcopo Syracusano. Jam quidem et antea, cum quidam improbo ac perverso studio de sancti coelestisque numinis cultu et fide catholica dissidere coepissent, ad resecandas illorum hujusmodi contentiones ita constitueram, ut missis aliquot e Gallia episcopis, tum advenire jussis ab Africa iis, qui diversarum partium erant, atque obnixius inter se, pertinaciusque contendebant, praesente insuper Romano episcopo, posset id omne, quod commotum videbatur, praesentibus ipsis accurata disceptatione componi.
PL 8, 486Aアウグストゥス、コンスタンティヌスより、シュラクサイの司教クレストゥスへ。すでに以前、ある者たちが恥知らずで邪な熱意から、聖にして天なる神威への礼拝と公同の信仰について仲違いし始めたとき、彼らのこの種の争いを断ち切るために、私は次のように定めた。すなわち、ガリアから幾人かの司教を遣わし、また異なる党派に属し、互いに強情かつ執拗に争っていたアフリカの者たちを召喚し、さらにローマの司教も列席させて、動揺していたと見えるすべてのことを、彼ら自身の面前で入念な討議によって解決できるようにする、と。
Epistolae 8.0.2
Sed quia nonnulli, ut fere fit, suae ipsorum salutis, et reverentiae, quae sanctissimae fidei debetur, obliti, privatas adhuc simultates exercere non cessant, dum prolato jam judicio acquiescere nolunt, causanturque a paucis videlicet dictas sententias fuisse, atque hos ipsos non omnibus quae inquiri ante oportebat, diligenter examinatis, ad depromendum judicium praepropere festinanterque processisse.
PL 8, 486Aしかし、しばしばあることだが、幾人かの者たちは、自らの救いへの顧慮、およびいと聖なる信仰に対して払うべき敬意を忘れ、いまなお私的な確執を続けることをやめず、すでに下された判決に承服しようとせず、その判決はごく少数の者たちによって下されたのであり、しかも彼らは、あらかじめ調べておくべきすべての事柄を入念に検討しないまま、あまりに性急に急いで判決を下すに至ったのだと言い立てている。
Epistolae 8.0.3
Quo fit, ut et ipsi, quos fraternum et concordem animorum consensum retinere par erat, turpi aut nefaria potius dissensione discrepent, et aversis a sanctissima religione hominibus ludibrii occasionem praebeant.
PL 8, 486Aそれゆえ、本来兄弟としての一致した心の合意を保つべきであった彼ら自身が、恥ずべき、いやむしろ許しがたい不和によって仲違いし、いと聖なる宗教から背を向けた者たちに嘲笑の機会を与えることになっている。
Epistolae 8.0.4
Propterea mihi sedulo providendum fuit, ut haec quae post judicium prolatum se dari voluntario assensu debuerant, vel nunc tandem multis praesentibus exitum sortiantur.
PL 8, 486Aそれゆえ私は、判決が下されたのちには自発的な同意によって定まっているべきであったこれらの事柄が、せめて今こそ、多くの者たちの立ち会いのもとで決着を得るよう、入念に配慮せねばならなかった。
Epistolae 8.0.5
Quoniam ergo plurimos ex diversis compluribus locis episcopos in Arelatensium oppido ad kalendas augusti convenire praecepimus, tibi etiam per litteras significandum duximus, ut accepto a clarissimo viro Latroniano correctore Siciliae publico vehiculo, cum duobus aliis secundae sedis, quos ipse deligendos judicaveris, tribusque una famulis, qui vobis in via ministrent, adscitis, designatum in locum ad diem praedictam te conferas: ut per gravitatem tuam, et caeterorum qui conventuri sunt, unanimem conspirantemque prudentiam, dissidium hoc, quod male hactenus per foedas quasdam contentiones perseverat, omnibus auditis, quae ab iis qui inter se nunc dissident, quosque pariter adesse jussimus, in medium proferentur, ad debitam religionem et fidem, fraternamque concordiam, vel sero tandem revocari queat. Incolumem te Deus omnipotens multis annis custodiat.
PL 8, 486Aそこで、多くの様々な場所から、多くの司教たちが八月朔日にアレラテの町へ集うよう我々は命じたので、汝にも書簡によって知らせるべきだと考えた。すなわち、クラリッシムスなる人物、シキリアの司政官ラトロニアヌスから公の駅馬車を受け取り、汝自身が選ぶべきと判断する二人の次席の者、および道中諸君に仕える三人の従者を伴って、定められた日までにその指定の場所へ赴くべきである、と。それは、汝の重厚さと、集うことになる他の者たちの一致し協調した分別によって、これまで醜い争いを通じて悪しく続いてきたこの不和が、今互いに仲違いしている者たち――我々が同様に出頭するよう命じた者たち――から提出されるすべての言い分を聴取したのち、たとえ遅くなろうとも、ついに然るべき宗教と信仰、そして兄弟の一致へと立ち返らせられるようにするためである。全能の神が、汝を末永く恙なく守らんことを。