コンスタンティヌスr. 306–337

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Epistolae

Epistola XXXII, Caput II 第XXXII通 第II章

Constantine the Great · Epistolae · PL 8, 551A · 6 sectiones

Epistolae 32.2.1

1

Hunc flexis genibus invoco; omnem abominandum cruorem aversans, et odores insuaves ac detestandos; omnem denique terrenum fulgorem procul fugiens: quibus omnibus quasi sordibus pollutus scelestus ac nefandus superstitionis error, multos gentilium, totasque adeo nationes ad ima tartara detrusit.

PL 8, 551A

私は膝をかがめてこの方を呼び求める。あらゆる忌まわしい血を遠ざけ、不快で忌むべき臭気を退け、地上のあらゆる輝きを遠く逃れつつ。これらすべてによっていわば汚れに染まった、邪悪で忌まわしい迷信の誤りは、異教徒の多くを、そして国々全体をさえ、最下のタルタルスへと突き落としたのである。

Epistolae 32.2.2

2

Etenim quae summus omnium Deus pro sua erga homines benignitate atque providentia ad communem usum protulit in lucem, ea ad cujusque libidinem rapi haudquaquam sustinet.

PL 8, 551A

実に、万物の至高の神が、人間への慈愛と摂理とのゆえに、共通の用のために光のもとに現し出したものが、各人の欲望のままに奪い取られることを、神は決して許さない。

Epistolae 32.2.3

3

Sed puram duntaxat mentem et animum immaculatum ab hominibus postulat, hisque virtutis et pietatis actus quasi libra quadam expendit. Quippe modestiae et mansuetudinis operibus delectatur; mites diligens; turbarum auctores odio habens.

PL 8, 551A

しかし神は、人々にただ清い心と穢れなき魂とを求め、これらのものによって、いわば秤にかけるように、徳と敬虔の行いを量る。実に神は、慎ましさと柔和との業を喜び、柔和な者たちを愛し、騒擾を引き起こす者たちを憎む。

Epistolae 32.2.4

4

Et fidem quidem amat, infidelitatem vero supplicio afficit. Omnem cum arrogantia conjunctam dominationem destruens, superborum contumeliam punit.

PL 8, 551A

そして神は信仰を愛し、不信には刑罰を下す。傲慢と結びついたあらゆる支配を打ち砕き、高慢な者たちの侮辱を罰する。

Epistolae 32.2.5

5

Et homines quidem insolentia elatos ab ipsis ut ita dicam fundamentis subruit: humiles vero et injuriarum patientes, meritis praemiis afficit.

PL 8, 551A

そして、傲慢によって高ぶった人間たちを、いわばその基礎から覆し、謙虚で不正を耐え忍ぶ者たちには、ふさわしい報いを与える。

Epistolae 32.2.6

6

Hinc est quod imperat, et prudentiam regarium justum magni fatiens, auxilio suo illud corrobolem tranquillitate pacis perpetuo fovet. II. Contra tyrannos et persecutores, et de captivitate Valeriani. [0549]

PL 8, 551A

それゆえに神は治め、正しい王者の思慮深さ〔底本は regarium、次の corrobolem とともに語として成り立たない。ミーニュが並べて刷るギリシア語本文(「正しい王権を重んじ、自らの助けによって堅固にする」)に合わせ、regium、corroborat などの崩れと見て文意を汲んだ〕を大いなるものと認め、その助けによってこれを堅固にし、平和の静けさのうちに永く育む。二。僭主と迫害者に対して、またウァレリアヌスの捕囚について。