コンスタンティヌスr. 306–337

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Epistolae

Epistola XVIII, Caput III 第XVIII通 第III章

Constantine the Great · Epistolae · PL 8, 506C · 4 sectiones

Epistolae 18.3.1

1

Proinde cum hoc ita emendari oporteret, ut nihil nobis commune esset cum illorum Domini interfectorum et parricidarum consuetudine, cumque hic ordo decentissimus sit, quem omnes tam occidentalium quam meridianarum et septentrionalium orbis partium Ecclesiae, ac nonnullae quoque orientalium servant, idcirco id aequum rectumque esse omnes judicaverunt, quod et vobis placiturum esse spopondi, ut scilicet quod in urbe Roma perque omnem Italiam, Africam, Aegyptum; per Hispaniam, Gallias, Britannias, Lybias; per universam Achaïam, per Asianam et Ponticam dioecesim; per Ciliciam denique concordi sententia observatur, id vestra quoque prudentia libentibus animis amplectatur.

PL 8, 506C

したがって、これがそのように是正されなければならず、あの主を殺害した近親殺しの者どもの慣習と我々の間にいかなる共通点もあってはならないのであり、また西方と南方と北方の世界の諸部分の教会がすべて守り、東方のいくつかの教会もまた守っているこの秩序が最もふさわしいものであるからには、それゆえすべての者が、これこそ公正かつ正しいことであると判断したのであって、私自身もまた、諸君の意にかなうであろうと請け合ったのである。すなわち、ローマの都市において、またイタリア全土、アフリカ、エジプトを通じて、ヒスパニア、ガリア、ブリタンニア、リビアを通じて、アカイア全土、アシアおよびポントゥスの管区を通じて、そしてついにはキリキアに至るまで、一致した判断によって守られていることを、諸君の思慮もまた喜んでこれを受け入れるように、ということである。

Epistolae 18.3.2

2

Illud nimirum attendens, non modo majorem esse numerum ecclesiarum in locis supra memoratis, verum etiam aequissimum esse ut omnes in commune id velint quod stricta ratio exigere videtur, nec ullam cum Judaeorum perjurio societatem habere.

PL 8, 506C

すなわち、上に述べた地域における教会の数がより多いというだけでなく、厳密な理法が求めると思われることを、すべての者が共に望むことこそ、また、ユダヤ人の偽誓といかなる関わりも持たないことこそ、最も公正なことであると心に留めてのことである。

Epistolae 18.3.3

3

Atque ut summatim ac breviter dicam, placuit communi omnium judicio, ut sanctissima paschae festivitas uno eodemque die celebraretur.

PL 8, 506C

そして、要するに手短に言えば、いと聖なる過越の祭りが同じ一つの日に祝われるべきであると、全員一致の判断によって定められたのである。

Epistolae 18.3.4

4

Neque enim decet in tanta sanctitate aliquam esse dissonantiam, praestatque eam sequi sententiam in qua nulla est alieni erroris scelerisque societas atque communio. III. Hortatio ut omnes decretis Synodi assentiantur. [0505]

PL 8, 506C

というのも、これほどの聖なる事柄において、何らかの不協和があることはふさわしくなく、他者の誤りと罪とのいかなる結びつきも交わりもない判断にこそ従うほうがよいからである。三。すべての者が教会会議の決定に同意するようにとの勧め。