コンスタンティヌスr. 306–337

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Epistolae

Epistola XLI 第XLI通

Constantine the Great · Epistolae · PL 8, 561C · 8 sectiones

Epistolae 41.0.1

1

[0561] Victor Constantinus Maximus Angustus ad sanctam synodum Tyri congregatum. Erat fortasse consentaneum, et ad praesentis temporis opportunitatem maxime accommodatum, carere omni contentione Ecclesiam catholicam, et Christi servos ab omnibus rixis solutos ac liberos esse.

PL 8, 561C

勝利者コンスタンティヌス、至高のアウグストゥスより、テュロスに集まった聖なる教会会議へ。公同の教会があらゆる争いを免れ、キリストの僕たちがあらゆる争いから解き放たれ自由であることは、恐らくふさわしく、現在の時勢に最もかなったことであったろう。

Epistolae 41.0.2

2

Sed quoniam nonnulli sceleratae cujusdam contentionis furore incitati, ac (ne quid gravius dicam) vitam sua professione indignam agentes, omnia turbare et miscere conati sunt (quod scelus super omnem calamitatem mihi sane positum esse videtur), propterea vos vestra (ut est in proverbio) sponte currentes hortor, ut nulla interposita mora, sed omni qua possitis celeritate, in unum locum confluentes, synodum instituatis, et egentibus opem feratis, in periculo positis fratribus medicinam adhibeatis, divulsa membra ad consensionem revocetis, errata omnia interea emendetis, dum ipsum tempus ferat, ut hisce tantis provinciis quae maxime decet concordiam restituatis, quam paucorum hominum delevit arrogantia.

PL 8, 561C

しかし、ある邪悪な争いの狂乱に駆られた者たちが、(もっと重い言葉は用いまいが)自らの信仰にふさわしからぬ生を送り、すべてを掻き乱し混乱させようと試みた以上――この罪は、私にはあらゆる災いにもまさるものと思われる――それゆえ私は、(諺にあるように)自ら進んで走っている諸君に勧める。いささかの遅れも置かず、可能な限りのあらゆる速やかさをもって一つの場所に集まり、教会会議を開き、困窮する者たちに助けを与え、危険にさらされた兄弟たちに手当てを施し、引き裂かれた肢体を一致へと呼び戻し、その間に、時が許す限りすべての誤りを正し、これほど偉大な諸属州に、少数の者の傲慢が滅ぼしてしまった、この上なくふさわしい一致を回復するように、と。

Epistolae 41.0.3

3

Nam hoc et Deo totius hujus universitatis domino gratum, et nobis quavis re vel optatissima magis jucundum, et vobis ipsis, si concordiam et pacem revocaveritis, magnae gloriae, vel omnium mortalium judicio consensuque futurum, plane arbitror.

PL 8, 564A

実に、これは、この宇宙全体の主なる神に喜ばれ、我々にとってはいかなる最も望ましいことよりも喜ばしく、そして、もし諸君が一致と平和とを取り戻すならば、諸君自身にとっても、すべての人間の判断と賛意によって、大いなる栄光となるであろうと、私は確信している。

Epistolae 41.0.4

4

Nolite igitur cunctari, sed acerrimo studio his quibus decet terminis praesentes controversias definite, ut pote qui cum omni puritate et fide coistis, quam in omni coetu prope clarissima voce Salvator noster, cui servimus, in primis flagitat.

PL 8, 564A

それゆえ、ためらうことなく、この上なく熱心な努力をもって、ふさわしい枠組みのうちに、現在の論争に決着をつけてほしい。諸君は、あらゆる集まりにおいて我々が仕える救い主が、ほとんど明瞭な声をもって何よりもまず求める、あの清さと信仰とをもって集ったのだから。

Epistolae 41.0.5

5

Nihil vero, quod est nostrarum partium, nostraeque prudentiae, deerit: nam quae litteris mihi vestris significastis, omnia curavi: scripsi ad quos volebatis episcopos, ut vestras curas et sollicitudines praesentia et laboribus suis adjuvarent.

PL 8, 564A

実に、我々の側の務め、我々の思慮に属することで、欠けることは何もないであろう。諸君が書簡によって私に知らせたことは、すべて私が取り計らった。諸君が望んだ司教たちに書き送り、彼らがその出席と労苦とをもって諸君の配慮と心労とを助けるようにさせた。

Epistolae 41.0.6

6

Misi etiam Dionysium consularem, ut omnium rerum gerendarum eos admoneat qui vestrae synodo adesse debent, maxime vero, ut idem animadversor sit et custos conservandae aequabilitatis et ordinis.

PL 8, 564A

また私は、執政官格総督ディオニュシオスを遣わした。彼が、諸君の教会会議に出席すべき者たちに、なされるべきすべてのことを促し、とりわけ、公平と秩序の保持の監督者にして守り手となるようにするためである。

Epistolae 41.0.7

7

Quod si quis (quod equidem non futurum arbitror) rejectos et spreto mandato nostro adesse noluerit, delegabimus aliquem, qui regia illum auctoritas in exilium ejectum docebit, hominem minime decere summi imperatoris praeceptionibus ad tuendam veritatem editis repugnare.

PL 8, 564B

もし誰か(そのようなことは起こるまいと私は思うが)、拒まれ、我々の命令を無視して出席を拒む者があれば、我々は誰かをその任に遣わし、王の権威をもって彼を追放し、真理を守るために発せられた至高の皇帝の命令に逆らうことは、人にとって決してふさわしいことではないと、彼に教えるであろう。

Epistolae 41.0.8

8

De caetero vestrae Sanctitatis partes sunt, non odio, vel gratia ulla, sed consentientibus studiis, secundum ecclesiasticam et apostolicam regulam, omnibus erratis errore aliquo admissis propriam curationem adhibere ut omni aliena contumelia Ecclesiam liberetis, et meas curas allevetis, et rebus turbatis per vos constitutis maximam vobis ipsi gloriam comparetis. Deus vos conservet, fratres dilecti.

PL 8, 564B

そのほかにも、諸君の聖性の務めは、憎しみによってでも何らかの恩顧によってでもなく、一致した熱意によって、教会的かつ使徒的な規範に従い、何らかの誤りによって犯されたすべての過失に、それぞれふさわしい手当てを施すことである。それは、教会をあらゆる不当な侮辱から解き放ち、私の労苦を軽くし、乱れた事態を諸君によって整えることで、諸君自身に最大の栄光をもたらすためである。神が諸君を守らんことを、愛する兄弟たちよ。