Epistolae 26.0.1
[0529] Dominae aeternae, augustae, Helenae matri, Constantinus filius, aeternus, augustus.
PL 8, 529C主にして永遠なるアウグスタ、母ヘレナへ、息子にして永遠なるアウグストゥスなるコンスタンティヌスより。
Epistolae 26.0.2
Qui omnium saeculorum moderator est Deus, qui gubernat, et imperat, et vivificat omnes nos; per virtutem quidem suam vitam et respirationem largitur cunctis principibus vero dignatus est mandare, ut hominibus jura sua tribuerent.
PL 8, 529Cあらゆる世の統治者である神は、我々すべてを治め、命じ、生かしている。その力によって命と息吹をすべての者に与え、支配者たちには、人々にその権利を分け与えるよう命ずることをよしとした。
Epistolae 26.0.3
Quanto igitur sublimiorem locum inter homines obtinemus, tantum humana in nos intenditur spes. Itaque omnium hominum oculi, omnium animi, omnium voluntates, quod nobis visum, fieri volunt, quodque nobis non arridet, evitant.
PL 8, 529Cそれゆえ、我々が人々の間でより高い地位を得れば得るほど、人間の希望はそれだけ我々に向けられる。かくして、すべての人の目、すべての人の心、すべての人の意志は、我々の思うところが実現することを望み、我々の意に沿わぬところを避けるのである。
Epistolae 26.0.4
Propterea, domina, aeterna, augusta, non solum irreprehensibilem, verum etiam commendabilem oportet esse voluntatem nostram, ac revera nihil esse honestum quod non velimus. Quae autem dixi in nostris posita sunt dispositionibus.
PL 8, 529Cそれゆえ、主よ、永遠なるアウグスタよ、我々の意志は、非難されぬものであるだけでなく、称賛されるべきものでなければならず、また実に、我々が欲しない立派なものが何一つあってはならない。とはいえ、私が述べたことは、我々の裁量のうちにあることである。
Epistolae 26.0.5
At Deum cognoscere, supra aciem mentis nostrae est. Quamobrem quiescat nostrae temeritatis audacia.
PL 8, 529Dしかし神を知ることは、我々の心の力を超えている。それゆえ、我々の向こう見ずな大胆さは慎むべきである。
Epistolae 26.0.6
Conveniant vero potius in unum Judaeorum inspectores, nobis ipsis audientibus, atque de his disputent inter se, ut eorum caussificationibus argumentisque valeamus evidentiam et veritatem agnoscere rectae fidei.
PL 8, 529Dむしろユダヤ人の識者たちが一堂に会し、我々自身が聞くところで、これらのことについて互いに論じ合うべきである。それは、彼らの論拠と論証によって、我々が正しい信仰の明証と真理とを認めることができるようにするためである。
Epistolae 26.0.7
Ita enim ex sanctis scripturis poterimus et illi et nos de veritate fieri certiores, universumque orbem ad rectam firmamque fidem exhortari. Vale, domina, mater, aeterna, augusta, felicibus florida eventibus.
PL 8, 529Dそうすれば、聖書によって、彼らも我々も真理について確信を得ることができ、全世界を正しく揺るぎない信仰へと勧め導くことができるであろう。健やかであれ、主よ、母よ、永遠なるアウグスタよ、幸いなる出来事に栄えつつ。