Epistolae 35.0.1
[0553] Victor Constantinus Maximus Augustus Eusebio. In ea urbe quae a nobis nomen sortita est, divina Servatoris nostri adjuvante providentia, maxima hominum multitudo ad sanctissimam Ecclesiam sese adjunxit.
PL 8, 553A勝利者コンスタンティヌス、至高のアウグストゥスより、エウセビオスへ。我々の名を受け継いだあの都市において、我々の救い主の神的な摂理の助けにより、この上ない数の人々がいと聖なる教会に加わった。
Epistolae 35.0.2
Itaque cum cuncta illic maximum incrementum capiant, consentaneum imprimis videtur, ut plures quoque, in ea construantur Ecclesiae. Accipe igitur libenti animo id quod facere decrevi.
PL 8, 553Bそれゆえ、そこではすべてのことが最大の増大を得ているのであるから、その地により多くの教会が建てられることこそが、何よりもふさわしいと思われる。それゆえ、私が行うことに決めたことを、快い心で受け取ってほしい。
Epistolae 35.0.3
Visum est enim id significare prudentiae tuae, ut quinquaginta codices divinarum Scripturarum, quarum apparatum et usum maxime necessarium Ecclesiae esse intelligis, in membranis probe apparatis, ab artificibus antiquariis venuste scribendi peritissimis describi facias; qui et legi facile, et ad omnem usum circumferri possint.
PL 8, 553Bすなわち、汝の思慮深さに次のことを知らせるのがよいと思われた。汝が、その備えと用が教会にとって最も必要であると理解している神的な聖典の写本を五十部、きちんと調製された羊皮紙に、優美な筆記に最も熟練した写字生たちによって書写させるように、ということである。それらは、読みやすく、あらゆる用途に持ち運ぶことができるものであるように。
Epistolae 35.0.4
Litterae porro a nostra clementia missae sunt ad rationalem dioecesis, ut cuncta ad eorum codicum confectionem necessaria praeberi curet. Tuae erit diligentiae, ut scripti codices quantocius apparentur.
PL 8, 553Bさらに、我々の寛仁より、管区の財務官へ書簡が送られ、それらの写本の作成に必要なものすべてが提供されるよう取り計らわせた。書かれた写本ができるだけ早く整えられるようにするのは、汝の勤勉にかかっている。
Epistolae 35.0.5
Caeterum duorum publicorum vehiculorum usum auctoritate hujus epistolae accipies. Sic enim quae eleganter descripta sunt, ad conspectum nostrum commodissime perferentur: uno scilicet ex ecclesiae tuae diaconis id ministerium obeunte.
PL 8, 553Cさらに、この書簡の権威により、汝は二台の公用馬車の使用を得るであろう。実に、こうすれば、優美に書写されたものを、我々のもとへ最も都合よく届けることができるのであり、汝の教会の助祭の一人がこの任にあたるのである。
Epistolae 35.0.6
Qui quidem ubi ad nos pervenerit, humanitatis nostrae experimentum capiet. Divinitas te servet, frater charissime.
PL 8, 553Cその者が我々のもとに到着したならば、我々の人間味の証しを受けるであろう。神性が汝を守らんことを、いと親愛なる兄弟よ。