コンスタンティヌスr. 306–337

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Epistolae

Epistola XXXIII 第XXXIII通

Constantine the Great · Epistolae · PL 8, 552A · 5 sectiones

Epistolae 33.0.1

1

[0551] Porro Antonii fama ad imperatores usque pervenit. Haec enim cum didicisset Constantinus Augustus, itemque filii ejus Constantius et Constans Augusti, illi tanquam patri scripsere, litteras mutuo ab illo accipere peroptantes.

PL 8, 552A

さらに、アントニオスの評判は皇帝たちのもとにまで達した。実に、アウグストゥスであるコンスタンティヌス、また彼の息子たちであるアウグストゥスのコンスタンティウスとコンスタンスは、これを知ると、あたかも父に対するかのように彼に書き送り、彼から返信を受け取ることを切に望んだ。

Epistolae 33.0.2

2

At ille nequaquam magni faciebat eas litteras, nec his acceptis epistolis gavisus est: sed talis erat qualis ante scriptas illas ab imperatoribus.

PL 8, 552A

しかし彼は、その書簡を少しも重んじることなく、これらの書簡を受け取っても喜ばなかった。彼は、皇帝たちがそれを書き送る以前と変わらぬ人であった。

Epistolae 33.0.3

3

Cum deferrentur autem hujusmodi litterae, accitis monachis, aiebat: Ne miremini si ad nos scribat imperator, homo cum sit; sed miramini potius quod legem hominibus scripserit Deus, et per proprium Filium, nobiscum locutus sit.

PL 8, 552B

このような書簡が届けられると、彼は修道士たちを呼び集めてこう言った。「皇帝が我々に書き送るとしても、彼もまた人間である以上、驚くことはない。むしろ驚くべきは、神が人間に律法を書き記し、自らの子を通して我々に語った、ということである。」

Epistolae 33.0.4

4

Et vero nolebat litteras illas accipere, aiens, se nescire ejusmodi litteris rescribere. Sed hortantibus monachis, aientibusque Christianos esse imperatores, periculumque fore ne se ita sperni indigne ferrent, concessit ut eae legerentur: atque rescripsit, laudans ipsos quod Christum adorarent, dabatque monita salutem spectantia: monebat item ne praesentia magni facerent; sed potius diei judicii recordarentur, scirentque Christum solum et aeternum esse imperatorem.

PL 8, 552B

そして実際、彼はその書簡を受け取ろうとせず、自分はこのような書簡にどう返信すればよいか分からない、と言った。しかし修道士たちが、皇帝たちはキリスト教徒であるから、このように軽んじられたと彼らが不当に受け止める危険があると勧めたので、彼は書簡が読まれることを許した。そして彼は返信をしたため、彼らがキリストを礼拝していることを称賛し、救いにかかわる勧告を与えた。同様に、現世のことを重んじないよう戒め、むしろ審判の日を思い起こし、キリストこそ唯一にして永遠の皇帝であることを知るようにと諭した。

Epistolae 33.0.5

5

Rogabat, ut humanitati studerent, ac curam justitiae pauperumque gererent. Quibus illi acceptis, laetabantur. Sic acceptus omnibus carusque fuit, eumque omnes patrem sibi esse rogabant.

PL 8, 552B

彼は、彼らが人間味を大切にし、正義と貧しい者たちへの配慮を担うようにと求めた。彼らはこれを受け取って喜んだ。このように彼はすべての人に受け入れられ、愛される者となり、すべての人は彼が自分たちの父であることを願ったのである。