Epistolae 34.0.1
[0551] Victor Constantinus Maximus Augustus, Eusebio. Arduum opus profecto est, et quod omnem dicendi vim superet, Christi mysteria pro dignitate explicare, et controversiam de pascha, ejusque originem, et plenam laboris atque utilitatis consummationem decenter exponere.
PL 8, 552C勝利者コンスタンティヌス、至高のアウグストゥスより、エウセビオスへ。キリストの秘義をその尊厳にふさわしく解き明かし、また過越についての論争とその起源、そしてその労苦と有用性の全き完成とを、ふさわしく説き明かすことは、まことに困難な業であり、あらゆる言葉の力を超えるものである。
Epistolae 34.0.2
Nam res divinas ne ipsi quidem pro merito enarrare sufficiunt, qui eas cogitatione assequi valent.
PL 8, 552C実に、神的な事柄については、それを思考によって捉えることのできる者たちでさえ、それにふさわしく語り尽くすには足りないのである。
Epistolae 34.0.3
Verumtamen eximiam tuam doctrinam et studii contentionem equidem supra modum admiratus sum; legique librum tuum perlibenter; utque in multorum qui divinae religionis observantiam sincere profitentur, manus ac notitiam perveniret, quemadmodum optaveras, mandavi.
PL 8, 552Cしかしながら、私は汝の卓越した学識と熱意の努力とを、まことに度を超えて称賛した。そして汝の書を大いに喜んで読んだ。そして、汝が望んでいたとおり、神的な宗教の遵守を心から公言する多くの人々の手と知識のもとに届くよう、私は命じた。
Epistolae 34.0.4
Cum igitur intelligas, quanta cum voluptate hujusmodi munera a solertia tua nobis obla a suscipimus, cura ut frequentioribus posthac sermonibus, quibus te innutritum esse profiteris, animum nostrum exhilares.
PL 8, 552Dそれゆえ、汝の熟練からこのような贈り物が我々に差し出され、我々がいかに大きな喜びをもってこれを受け取ったかを汝が理解するならば、今後、汝が自ら養われていると公言するその言説を、いっそう頻繁に用いて我々の心を喜ばせるよう心がけてほしい。
Epistolae 34.0.5
Te vero currentem quod aiunt, ad consueta studia incitamus. Quippe cum non indignum operum tuorum interpretem qui ea in Latinum sermonem transferat, nactum te esse, tanta haec fiducia satis ostendat.
PL 8, 553A実に、諺に言うところの「走っている者」である汝を、我々は常のならわしの研究へといっそう駆り立てる。実に、汝の著作をラテン語へと移し替えるにふさわしからぬことのない翻訳者を汝が得たことは、この大いなる確信が十分に示すところである。
Epistolae 34.0.6
Quanquam ejusmodi interpretatio, tam praeclarorum operum dignitatem consequi nullo modo potest. Divinitas te servet, frater charissime. Et haec quidem hac de re ejus fuit epistola.
PL 8, 553Aとはいえ、このような翻訳は、これほど卓越した著作の尊厳にはとうてい及び得ない。神性が汝を守らんことを、いと親愛なる兄弟よ。さて、この件についての彼の書簡はこのとおりであった。
Epistolae 34.0.7
De parandis autem divinis codicibus ad ecclesiasticas lectiones, ejusmodi litterae fuerunt.
PL 8, 553Aしかし、教会での朗読のために神的な聖典の写本を準備することについては、次のような書簡があった。