コンスタンティヌスr. 306–337

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Epistolae

Epistola XXIV, Caput II 第XXIV通 第II章

Constantine the Great · Epistolae · PL 8, 528A · 5 sectiones

Epistolae 24.2.1

1

Decet itaque prudentiam tuam, singula ad opus necessaria ita disponere et curare, ut non modo Basilica ipsa omnium quae ubique sunt pulcherrima; sed et reliqua membra ejusmodi sint, ut omnes quantumvis eximiae singularum urbium fabricae, ab hac una facile superentur.

PL 8, 528A

それゆえ、汝の思慮深さにふさわしいのは、この工事に必要な個々のことをこのように取り計らい配慮することである。すなわち、聖堂そのものがいたるところにあるもののうちで最も美しいものであるばかりでなく、その他の部分もまた、いかに卓越していようとも各都市のあらゆる建造物が、この一つの建物によって容易に凌駕されるようなものであること、である。

Epistolae 24.2.2

2

Ac de parietum quidem substructione et elegantia, Draciliano amico nostro, agenti vices praefectorum praetorio; et praesidi provinciae scias a me curam esse commissam.

PL 8, 528A

壁の基礎工事と意匠については、我々の友であり近衛長官たちの代官を務めるドラキリアヌス、および属州総督に、私からその配慮が委ねられていることを汝は知るがよい。

Epistolae 24.2.3

3

Jussit siquidem pietas nostra, ut artifices et operarii, et quaecumque ad hoc opus necessaria esse ex prudentia tua cognoverint, protinus instante illorum sollicitudine dirigantur.

PL 8, 528A

実に、我々の敬虔は、職人や労働者たち、また汝の思慮によってこの工事に必要と彼らが知るものすべてが、彼らの尽力によって直ちに差し向けられるよう命じた。

Epistolae 24.2.4

4

De columnis vero et marmoribus, quaecumque et pretiosiora et utiliora esse ipso aspectu judicaveris, cura ut ad nos perscribas: ut cum ex litteris tuis cognoverimus quot et qualibus opus sit, ea undique possint comportari.

PL 8, 528A

円柱と大理石については、見た目からしていっそう貴重でいっそう有用であると汝が判断するものが何であれ、我々のもとへ書き送るよう心がけよ。汝の書簡によって、いかなる数と種類のものが必要であるかを我々が知ったならば、それらをあらゆる方面から運び集めることができるように。

Epistolae 24.2.5

5

Aequum est enim et qui prae totius orbis locis maxime admirabilis est locus, pro dignitate sua exornetur.

PL 8, 528A

全世界の場所のうちでも最も驚嘆すべきこの場所が、その尊厳にふさわしく飾られるのは当然のことだからである。