コンスタンティヌスr. 306–337

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Epistolae

Epistola XXXIX 第XXXIX通

Constantine the Great · Epistolae · PL 8, 560A · 18 sectiones

Epistolae 39.0.1

1

[0559] Constantinus Maximus Augustus populo catholicae per Alexandriam Ecclesiae. Dilecti fratres, saluto vos, invocans Deum, summum meae voluntatis testem, et nostrae legis creatorem, qui omnium vitae praesidet, et discordias odit. Verum quidnam potissimum dicam?

PL 8, 560A

コンスタンティヌス、至高のアウグストゥスより、アレクサンドリアにある公同の教会の民へ。愛する兄弟たちよ、私は、我が意志の至高の証人であり、我々の律法の創造者であり、万人の命を司り、不和を憎む神を呼び求めつつ、諸君に挨拶を送る。しかし、何よりもまず何を言うべきであろうか。

Epistolae 39.0.2

2

An sedicet nos bene valere? Verum id quidem, sed multo felicius agere liceret, si vos mutuo, excussis odiis, amaretis: rixosorum enim hominum procellis occurrere debemus, quod portus dilectionis a vobis relictus sit. O rem absurdam!

PL 8, 560A

我々が息災であると言うべきだろうか。それはそのとおりであるが、もし諸君が憎しみを振り払って互いに愛し合うならば、はるかに幸いに事を運ぶことができるであろう。実に、我々は、愛の港が諸君によって見捨てられたがゆえに、争い好きな人間たちの嵐に立ち向かわねばならないのである。おお、なんと理不尽なことか。

Epistolae 39.0.3

3

Vah! quantae quotidie calamitates per invidiam omnia miscentem existunt! unde fit ut populus Dei infamia laboret.

PL 8, 560B

ああ、すべてを掻き乱す嫉妬によって、日々いかに多くの災いが生じることか。それゆえに、神の民は悪評に苦しめられているのである。

Epistolae 39.0.4

4

Quo igitur justitiae fides recessit, cum tantarum tenebrarum caligine obvolvamur? neque id tam ex errore, qui multiplex est, quam malignorum hominum vitiis, dum et propugnatores verecundiae sustinemus, et eos qui aequitatem et veritatem profligant, etiam cum id sensibus nostris percipiamus, negligendos putemus.

PL 8, 560B

それでは、正義への信はどこへ退いてしまったのか。これほど大きな闇の霧に我々が包まれているとは。それは、多様である誤りからというよりも、むしろ悪意ある人間たちの悪徳からである。我々は慎みの擁護者たちを支持しながらも、公正と真理を打ち倒す者たちについては、それを我々の感覚によって知覚していながら、放っておいてよいと考えているのだから。

Epistolae 39.0.5

5

Quodnam id genus nostrae perversitatis, si inimicos non reprehendimus, sed latrocinio nos comites damus? Unde fit ut viam quamdam sibi facillime straverit, nemine repugnante, perniciosissima fraus.

PL 8, 560B

もし我々が敵を咎めず、むしろその盗みの仲間として自らを差し出すならば、これはいったいどのような種類の我々の倒錯であろうか。それゆえ、この上なく有害な欺きが、誰の抵抗も受けずに、いとも容易く自分の道を切り開くことになるのである。

Epistolae 39.0.6

6

Nullusne tandem sensus est ne pro dotibus quidem communis omnium naturae, si legis praecepta contemnenda duximus? Sed dixerit aliquis: Saltem charitas, prout ductus naturae est, reperitur.

PL 8, 560B

ついには、もし我々が律法の戒めを軽んじるべきものと考えるならば、万人に共通の本性の賜物にすら、何の感覚も残らないのではないか。しかし、ある者はこう言うかもしれない。少なくとも、本性の導きに従って愛は見出される、と。

Epistolae 39.0.7

7

Admodum scilicet, qui et Dei lege, et bono ingenio instructi, toleramus tamen inimicos turbationum et tumultuum facibus quasi incendia miscere: idque neque oculis praediti cernimus, neque legis sententia imbuti sentimus.

PL 8, 560C

なるほど、神の律法と善き生まれつきの心とを備えていながら、それでも我々は、敵どもが騒擾と混乱の炎によって、いわば火事を引き起こすのを許しているのである。そして、目を備えていながらそれを見て取らず、律法の教えに染まっていながらそれを感じ取らないのである。

Epistolae 39.0.8

8

Quantus igitur stupor nostram vitam incessit, cum nostrimet tam incurii simus, etiam Deo admonente? Quid igitur, num id mediocre aut tolerabile malum est? Num pro hostibus habendi sunt?

PL 8, 560C

それでは、神が戒めているにもかかわらず、我々が自分自身にこれほど無頓着であるとは、いかほどの茫然が我々の命に取りついていることか。それでは、これはささやかな、あるいは耐えられる悪であろうか。彼らは敵として扱われるべきではないのか。

Epistolae 39.0.9

9

Nonne in domum et populum Dei ante oculos nostros per saevitiam debacchantur, et probra jaciunt scelerati illi? Jam quanta id cum vesania faciant, vobis ipsis cogitandum relinquo.

PL 8, 560C

あの邪悪な者どもは、我々の目の前で、神の家と民に対して、獰猛さをもって荒れ狂い、罵詈を投げつけているではないか。彼らがいかほどの狂乱をもってそれを行っているかは、諸君自身の考察に委ねよう。

Epistolae 39.0.10

10

Stulti enim illi in lingua sua sitam habent malitiam, plumbeasque iras ita secum circumferunt, ut seipsos mutuis vicibus feriant, et nos secum ad auctarium sui supplicii abstrahant.

PL 8, 560D

実に、あの愚かな者たちは、自分の舌に悪意を宿し、鉛のごとき怒りを身に帯びて、互いに打ち合い、我々をも自分たちの刑罰への上乗せとして引きずり込もうとしているのである。

Epistolae 39.0.11

11

Interim qui recta docet, hostis judicatur, qui autem invidiae vitium prae se fert, populum mansuetum (quod minime oportuit) invadit, devastat, absumit, et semetipsum ultro corrumpit, gloriatur, extollit, veritatem subverit, et fidem circumvenit, donec suae conscientiae cavernam et latibulum quaeritando inveniat.

PL 8, 560D

その間、正しいことを教える者は敵と見なされ、嫉妬の悪徳を身に帯びる者は、(決してあってはならないことだが)柔和な民を襲い、荒らし、貪り尽くし、進んで自分自身を堕落させ、誇り、驕り、真理を覆し、信を欺き、ついには自分の良心の洞穴と隠れ場を探し求めて見出すに至るのである。

Epistolae 39.0.12

12

Ferocitas igitur agrestis eos miseros facit, qui ita temere semetipsos, cum indigni sint, efferant, inclamantes: Hem scelera! illene presbyter sest, aut illene puer? Mea existimatio attingitur, mihi hoc ipsum debetur, ab illo ablatum est.

PL 8, 560D

それゆえ、野卑な粗暴さは、ふさわしくもないのにこれほど軽率に自分を誇示する哀れな者たちを生み出し、彼らはこう叫ぶ。「ああ、何たる罪か。あれが司祭なのか、あるいはあれが若造なのか。私の評判が傷つけられている。これは本来私に帰せられるべきものだ。それがあの者に奪われたのだ。」

Epistolae 39.0.13

13

Ego igitur omnibus spoliatis pro viribus nocebo. Luculentum insaniae tumultum dicas, si acies, conciliabula aut comitia istorum importunissimorum conventuum videas. O nostram in ecclesiam Dei perversitatem, spectaculumque maligni et dementis animi!

PL 8, 561A

「それゆえ私は、力の及ぶ限り、すべてを奪われた者たちに害を加えるであろう。」これらのこの上なく厚顔な集会の陣立てや会合や集まりを目にするならば、誰しもこれは明白な狂気の騒擾であると言うであろう。おお、神の教会に対する我々の倒錯よ、悪意と狂乱した心の見世物よ。

Epistolae 39.0.14

14

Nunquamne tandem pudefient? nunquamne semetipsi improbabunt? nunquamne in animo morsus sentient, ut vel nunc saltem contra imposturam et rixas dignum aliquid animo concipiant et sentire videantur? Vis sola invidiae est, suis fucis et pigmentis innitens.

PL 8, 561A

彼らは、ついに恥じ入ることは決してないのか。自分自身を咎めることは決してないのか。心のうちに疼きを感じ、せめて今こそ、欺きと争いに対してふさわしい何かを心に抱き、感じ取ることは決してないのか。あるのはただ、その化粧と塗料に依り頼む嫉妬の力のみである。

Epistolae 39.0.15

15

Sed tamen nihil mali isti adversus episcopum vestrum potuere. Mihi credite, fratres, nihil aliud studio habent, quam afflictis nostris temporibus nullum sibi locum poenitentiae in hac vita relinquere.

PL 8, 561A

しかし、それでもなお、彼らは諸君の司教に対して何の害も及ぼすことができなかった。私を信じてほしい、兄弟たちよ、彼らが熱心に求めているのはただ、我々のこの苦しい時代にあって、この世で悔い改めの余地を自分に少しも残さないようにすること、それだけなのである。

Epistolae 39.0.16

16

Ipsi igitur vobismetipsis auxilio estote: obtestor charitatem vestram, ipsi vos invicem diligite, et omni ope pro vestra concordia istos persequamini qui vestram concordiae gratiam demoliri student: Deumque prae oculis habentes, in mutua charitate consistite.

PL 8, 561B

それゆえ、諸君自身が自分自身の助けとなってほしい。私は諸君の愛に訴える。諸君自身が互いに愛し合い、諸君の一致という恩寵を破壊しようと努める者たちを、諸君の一致のためにあらゆる力を尽くして追及してほしい。そして、神を目の前に置いて、互いの愛のうちにとどまってほしい。

Epistolae 39.0.17

17

Ego enim episcopum vestrum Athanasium libenter recepi, eumque ut virum Dei allocutus sum. Vestri autem est, non mei judicii, ea de re cognoscere.

PL 8, 561B

実に私は、諸君の司教アタナシオスを喜んで迎え入れ、彼を神の人として語りかけた。しかし、そのことについて判断するのは、私の裁量ではなく、諸君の務めである。

Epistolae 39.0.18

18

Quantum autem attinet ad officium salutationis. colloquiique cum reverendissimo Athanasio, idoneum eum necessariumque arbitratus sum, qui vobis in sacris minister esset; ea est hominis in aequitate tuenda sedulitas: non indigna profecto, nec inepta nostrae pacificae religioni, ut quae dotes salutaris sententiae semper foveat, et rationis adhortamenta sequatur. Deus vos conservet, dilecti fratres.

PL 8, 561B

しかし、この上なく尊敬すべきアタナシオスへの挨拶と対話という務めに関する限り、私は彼が諸君にとって聖なる事柄における奉仕者としてふさわしく、必要な人物であると判断した。これは、公正を守ることにおけるこの人の勤勉さゆえである。それはまことに、我々の平和的な宗教にふさわしくないものでも不適切なものでもない。この宗教は常に救いに資する見解の賜物を育み、理の勧めに従うものだからである。神が諸君を守らんことを、愛する兄弟たちよ。