Epistolae 43.0.1
[0563] Religiosissimo sanctissimoque domino inostro imperatori Constantino Arius et Euzoius.
PL 8, 564Cこの上なく敬虔にしていと聖なる我々の主、皇帝コンスタンティヌスへ、アレイオスとエウゾイオスより。
Epistolae 43.0.2
Nos quidem, sicut singularis tua erga Deum pietas, domine imperator, in mandatis dedit, fidem nostram scriptis prodidimus, et de Deo cum ipsi, tum caeteri qui nobiscum sunt, ita credere confitemur, ut sequitur: Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, et in Dominum Jesum Christum filium ejus, ex ipso ante omnia saecula genitum Deum Verbum, per quem omnia facta sunt, tum quae in coelis, tum quae in terris: qui descendit, et incarnatus est, et passus est, et resurrexit, et ascendit ad coelos, et iterum venturus est judicare vivos et mortuos.
PL 8, 564C我々は、主なる皇帝よ、あなたの神への並外れた敬虔が命じたとおりに、我々の信仰を文書によって明らかにし、神について、我々自身も、また我々とともにいる他の者たちも、次のように信じることを告白する。我々は、全能の父なる唯一の神を信じ、その子である主イエス・キリスト――万世の前に父から生まれた神なる言葉であり、この方によって天にあるものも地にあるものもすべて造られた――を信じる。この方は降り、受肉し、苦しみを受け、甦り、天に昇り、再び生ける者と死せる者とを裁くために来るであろう。
Epistolae 43.0.3
Et in Spiritum sanctum. In carnis resurrectionem. In vitam venturi saeculi. In regnum coelorum. In unam catholicam Ecclesiam Dei, ab una orbis terrarum ora ad alteram usque se porrigentem.
PL 8, 564Dまた聖なる霊を信じる。肉の復活を、来るべき世の命を、天の国を、そして全世界の一方の果てから他方の果てにまで及ぶ、唯一の公同なる神の教会を信じる。
Epistolae 43.0.4
Hanc fidem a sacrosanctis Evangeliis accepimus, ipso Domino suis discipulis dicente: Euntes, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti.
PL 8, 564D我々はこの信仰を、この上なく聖なる福音書から受け取った。主自らがその弟子たちにこう言ったのである。「行って、すべての国民に教えよ。父と子と聖なる霊との名において彼らに洗礼を授けつつ」。
Epistolae 43.0.5
Si vero ista non credimus, sicut universa catholica Ecclesia et scripturae docent, quibus quidem omnino fidem adhibemus; judex noster Deus sit in praesentia, et in futuro judicio.
PL 8, 565Aしかし、もし我々がこれらのことを、公同の教会全体と、我々がまったく信を置いている聖典とが教えるとおりに信じていないのであれば、神が現在においても、来るべき裁きにおいても、我々の審判者であるように。
Epistolae 43.0.6
Quapropter tuam pietatem obsecramus, imperator sanctissime, ut quoniam viri ecclesiastici sumus, et sensum tum ecclesiae, tum sacrarum litterarum tenemus, nos pro tua sanctimonia, quae et pacem conciliat, et Deum auguste veneratur, controversiis omnibus et inanibus argutiis sublatis, matri nostrae Ecclesiae scilicet adjungas: uti et nos et ecclesia tranquille vitam degentes, inter nos mutuo pro pacato et pio regni tui statu, et pro universo hominum genere omnes communiter consuetas preces peragamus.
PL 8, 565Aそれゆえ、あなたの敬虔に懇願する、いと聖なる皇帝よ。我々は教会に仕える者であり、教会の心も、聖なる文書の心も保っているのであるから、平和をもたらし、神を厳かに崇敬するあなたの聖性により、あらゆる論争と空しい詭弁とを取り除いて、我々を我々の母なる教会に加えるように、と。それは、我々も教会も静かな生活を送りながら、あなたの王国の平穏で敬虔な状態のために、また全人類のために、互いに、そしてともに、常のとおりの祈りを捧げることができるようにするためである。