コンスタンティヌスr. 306–337

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Epistolae

Epistola XIX 第XIX通

Constantine the Great · Epistolae · PL 8, 506C · 5 sectiones

Epistolae 19.0.1

1

[0505] Victor Constantinus, maximus, Augustus, episcopis et populis. Cum malignos et impios Arius sibi imitandos duxerit, par est ut eamdem cum illis ferat ignominiam.

PL 8, 506C

勝利者コンスタンティヌス、至高のアウグストゥスより、司教たちと民衆たちへ。アレイオスは、悪意ある者、不敬虔な者どもを自ら模範とすべき者と定めたのであるから、彼らと同じ汚名を負うのが当然である。

Epistolae 19.0.2

2

Quemadmodum igitur Porphyrius divinae pietatis hostis, iniquis de religione compositis libris, condignam reperit mercedem, per quam futuris saeculis omnium probris obnoxius erit, plurimaque obruetur infamia, atque insuper impia ejus abolita sunt scripta: ita et nunc placitum nobis est, Arium et Arii suffragatores Porphyrianos quidem nominare, ut quorum imitati sunt mores, eorum quoque obtineant appellationem.

PL 8, 506C

したがって、神への敬虔の敵であるポルフュリオスが、信仰について不正な書物を著したことにより、それにふさわしい報いを見出し、来るべき世々において万人の非難にさらされ、多くの悪評に埋もれ、その上その不敬な著作は廃棄されたのと同じように、今や我々もまた、アレイオスとアレイオスの支持者たちを「ポルフュリオス派」と呼ぶことを決めたのである。彼らがその習わしを模倣した者たちの呼び名を、彼ら自身もまた得るように、というためである。

Epistolae 19.0.3

3

Si quod autem scriptum ab Ario compositum reperiatur, igni tradatur, ut non modo improba ejus doctrina tollatur, verum etiam ne monumentum quidem aliquod ejus relinquatur.

PL 8, 508A

もしアレイオスによって書かれた文書が見出されるならば、それは火に委ねられなければならない。それは、彼の不正な教えが除かれるだけでなく、彼のいかなる記念すら残されることのないようにするためである。

Epistolae 19.0.4

4

Illud equidem praedictum volo, si quis libellum aliquem ab Ario conscriptum occultasse deprehensus sit, nec continuo eum prolatum igne absumpserit, morte mulctabitur, illico namque in crimine tali comprehensus poenam capitis luet. Deus vos servet, fratres dilecti.

PL 8, 508A

私はこのことをあらかじめ告げておきたい。もし誰かがアレイオスによって書かれた小冊子を隠し持っていたことが発覚し、それを直ちに差し出して火で焼き尽くさなかったならば、その者は死をもって罰せられる。すなわち、そのような罪において捕らえられた者は、その場で死刑の罰を受けるのである。神が諸君を守るように、愛する兄弟たちよ。

Epistolae 19.0.5

5

Et cum alias epistolas imperator adversus Arium et cum illo sentientes magnificentius scripsisset, passim per singulas civitates eas proposuit.

PL 8, 508A

皇帝はまた、アレイオスとこれに同調する者たちに対して、他の書簡をいっそう荘重に記し、それらをそれぞれの都市の至る所に掲示させた。