Epistolae 18.1.1
Cum ex prospero reipublicae statu compertum haberem quanta fuisset erga nos omnipotentis Dei benignitas, in hoc praecipue mihi elaborandum esse existimavi, ut a sanctissimis Ecclesiae catholicae populis una fides, sincera charitas et consona erga omnipotentem Deum religio servaretur.
PL 8, 506C国家の繁栄した状態から、全能なる神の慈愛が我々にいかに大きなものであったかを知るに及び、私は特にこのことに力を尽くすべきであると考えた。すなわち、公同の教会のいと聖なる諸民によって、一つの信仰、純粋な愛、そして全能なる神への調和した崇敬が保たれることである。
Epistolae 18.1.2
Sed quoniam fieri non poterat ut ea res firme ac stabiliter constitueretur, nisi omnibus episcopis vel certe plurimis eorum in unum congregatis, singula quae ad sacratissimam religionem pertinent disceptata prius fuissent, hanc ob causam coactis quam fieri potuit plurimis Sacerdotibus, me quoque tanquam uno ex vobis praesente (neque enim negaverim id quo maxime exulto, conservum me vestrum esse), cuncta competenti examine eo usque discussa sunt, donec inspectori omnium Deo accepta sententia, ad unitatis concentum proferretur in lucem.
PL 8, 506Cしかし、すべての司教、あるいは少なくともその大多数が一堂に会し、至聖なる信仰に関わる事柄がひとつひとつ先に討議されるのでなければ、この事はしっかりと確固たるものとして定められえなかった。それゆえ、できる限り多くの司教たちを集め、私自身も諸君のうちの一人であるかのようにその場に臨席し(諸君の同輩僕たることを、私が最も誇りとするところであり、これを否定するつもりはない)、万物を見張る神に受け入れられる判断が、一致の調和のうちに光のもとに差し出されるまで、あらゆる事柄が適切な吟味によって議論し尽くされたのである。
Epistolae 18.1.3
Itaque nullus dissensioni, nulus controversiae de fide locus amplius relinqueretur. I. De consensu in celebratione festi Paschalis et contra Judaeos. [0501]
PL 8, 506Cかくして、不一致にも、信仰についての論争にも〔底本は nulus。nullus と読む〕、もはやいかなる余地も残されないこととなった。一。過越祭の祝いにおける一致について、またユダヤ人に対して。