コンスタンティヌスr. 306–337

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Epistolae

Epistola XI 第XI通

Constantine the Great · Epistolae · PL 8, 490A · 6 sectiones

Epistolae 11.0.1

1

[0489] Imperotores Caesares Flarius Constantinus Maximus et Valerius Licinianus Licinius Probiano proconsuli Africae.

PL 8, 490A

皇帝カエサル、フラウィウス〔底本の綴りは Imperotores、Flarius。Imperatores、Flavius と取った〕・コンスタンティヌス・マクシムス、およびウァレリウス・リキニアヌス・リキニウスより、アフリカ総督プロビアヌスへ。

Epistolae 11.0.2

2

Aelianus, praedecessor tuus, merito, dum vir perfectissimus Verus (Verinus) vicarius praefectorum tunc per Africam nostram incommoda valetudine teneretur, ejusdem partibus functus, inter caetera etiam id negotium vel invidiam, quae de Caeciliano episcopo Ecclesiae catholicae videtur esse commota, ad examen suum atque jussionem credidit esse revocandam.

PL 8, 490A

汝の前任者アエリアヌスは、最も完全なる人物ウェルス(ウェリヌス)が、当時我々のアフリカにおいて近衛長官たちの代官の職にありながら病に伏していた間、その職務を代行し、当然にも、他の事柄とともに、公同の教会の司教カエキリアヌスをめぐって生じたと見られるこの一件、いわば悪感情についても、自らの審理と命令へと差し戻すべきであると判断した。

Epistolae 11.0.3

3

Etenim cum jam Superium centurionem, et Caecilianum magistratum Aptungitanorum, et Saturninum (Saturianum) excuratorem, et Calibium juniorem ejusdem civitatis curatorem, atque Solonem servum publicum suprascriptae civitatis praesentes esse fecisset, audientiam praebuit competentem, adeo ut cum Caeciliano fuisset objectum quod a Felice eidem episcopatus videretur esse delatus, cui divinarum scripturarum proditio atque exustio videretur objecta, innocentem de eo Felicem fuisse constiterit.

PL 8, 490A

すなわち、百人隊長スペリウス、アプトゥンガの政務官カエキリアヌス、元市政官サトゥルニヌス(サトゥリアヌス)、同市の若き市政官カリビウス、そして前述の市の公有奴隷ソロを出頭させたうえで、彼はしかるべき審問を行い、その結果、カエキリアヌスに対して、神の聖典を裏切り焼却したとされるフェリクスから司教職を授けられたという異議が申し立てられていたが、そのフェリクスは無実であったことが明らかになった。

Epistolae 11.0.4

4

Denique cum Maximus (supra Apronianus) Ingentium Decurionem Ziquensium civitatis epistolam Caeciliani exduumviri falsasse contenderet, eumdem ipsum Ingentium suspensum, actis quae suberant, pervidimus, et ideo minime tortum quod se Decurionem Ziquensium civitatis asseveraverit.

PL 8, 490A

さらに、マクシムス(上ではアプロニアヌス)が、ジクムのデクリオであるインゲンティウスは前デュウムウィルであるカエキリアヌスの書簡を偽造したのだと主張したので、我々は、下にあった記録によって、このインゲンティウスが(拷問台に)吊るされたことを確認した。しかし彼が自らジクムのデクリオであると申し立てたので、彼はまったく拷問を受けなかった。

Epistolae 11.0.5

5

Unde volumus ut eumdem ipsum Ingentium sub idonea prosecutione ad comitatum meum Constantini Augusti mittas, ut illis qui in praesentiarum agunt, atque diuturnis diebus interpellare non desinunt, audientibus et coram assistentibus apparere et intimari possit frustra eos Caeciliano episcopo invidiam comparare atque adversus eum violenter insurgere voluisse.

PL 8, 490B

それゆえ我々は、汝がこの同じインゲンティウスを、しかるべき護送のもとに、アウグストゥス・コンスタンティヌスたる私の宮廷へ送ることを望む。それは、現にここに来ており、長きにわたり訴え続けることをやめない者たちが、これを聴き、面前に立ち会うことによって、彼らが空しく司教カエキリアヌスに悪感情を招き、彼に対して激しく蜂起しようとしていたことが明らかになり、知らされ得るようにするためである。

Epistolae 11.0.6

6

Ita enim fiet ut omissis, sicut oportet, ejusmodi contentionibus, populus sine dissensione aliqua religioni propriae cum debita veneratione deserviat.

PL 8, 490B

そのようにすれば、この種の争いが然るべく打ち捨てられ、民が何ら不和なく、しかるべき崇敬をもって自らの宗教に仕えるようになるであろう。