Epistolae 10.0.1
[0487] Constantinus Augustus episcopis catholicis charissimis fratribus, salutem. Aeterna, religiosa et incomprehensibilis pietas Dei nostri nequaquam permittit humanam conditionem diutius in tenebris oberrare, neque patitur exosas quorumdam voluntates usque in tantum pervadere, ut non suis praeclarissimis luminibus denuo pandens iter salutare, eas det ad regulam justitiae converti.
PL 8, 488Bアウグストゥス、コンスタンティヌスより、いと親愛なる兄弟たる公同の司教たちへ、挨拶を送る。我々の神の永遠にして敬虔なる、把握され得ないほどの慈愛は、人間の境遇がいつまでも闇のうちにさまようことを決して許さず、また、ある者たちの憎むべき意志がそれほどまでに広がることも許さない。むしろ、そのいと輝かしい光をもって、救いの道を再び開き、彼らを正義の規範へと立ち返らせるのである。
Epistolae 10.0.2
Habeo quippe cognitum ( in ms. ejusdem) , multis exemplis: haec eadem ex meipso metior. Fuerunt enim in me primitus, quae justitia carere videbantur, nec ulla putabam videre supernam potentiam, quae intra secreta pectoris mei gererem.
PL 8, 488Bけだし、私はこのことを多くの実例によって知っている。私はこの同じことを自分自身によって測るのである。というのも、かつて私のうちには、正義を欠くと見えるものがあり、私は、自らの胸の秘めごとのうちで行っていたことを、天上の力は何一つ見ていないと考えていたからである。
Epistolae 10.0.3
Equidem haec, ut dixi, aequam ( in ms. quam) fortunam debuerunt sortiti, scilicet omnibus malis redundantem: sed Deus omnipotens in coelis per saecula residens, tribuit quod non merebar.
PL 8, 488B実に、これらのことは、私が言った通り、当然の(異本:〜ほどの)運命を受けるべきであった。すなわち、あらゆる悪にあふれた運命を。しかし、天において世々に座す全能の神は、私にふさわしくないものを与えたのである。
Epistolae 10.0.4
Certe jam neque dici, neque enumerari possunt ea, quae coelesti sua in me famulum suum benevolentia concessit, sanctissimi antistites Christi Salvatoris fratres charissimi.
PL 8, 488Bまことに、神がその天なる恩恵によって、僕であるこの私に授けたことどもは、もはや言い尽くすことも数え上げることもできない。救い主キリストのいと聖なる司教たる、いと親愛なる兄弟たちよ。
Epistolae 10.0.5
Gaudeo igitur equidem specialiter, gaudeo quod tandem habita justissima dijudicatione, eos ad meliorem spem fortunamque revocastis, quos malignitas diaboli videbatur a praeclarissima luce legis Catholicae miserabili sua persuasione avertisse.
PL 8, 488Bそれゆえ私は実に格別に喜んでいる。ついに至って正当な裁定を経て、諸君が、悪魔の悪意がその哀れな説得によって公同の律法のいと輝かしい光から遠ざけたと見えた者たちを、より良い希望と運命へと立ち返らせたことを喜んでいるのである。
Epistolae 10.0.6
O vere victrix providentia Christi Salvatoris! ut etiam his consuleret, qui jam desciscentes a veritate, quodam modo adversus ipsum arma inducentes gentibus se copulaverunt: quia si ( in ms. sic) vel nunc vera ( in ms. mera) fide voluerint obsequia sanctissimae legi deferre, intelligere poterunt quantum sibi nutu Dei sit provisum.
PL 8, 488Bおお、まことに勝ち誇る救い主キリストの摂理よ。真理から離反し、いわば彼に対して武器を向けるように異教徒たちと結びついてしまった者たちに対してさえ、配慮したのである。もし彼らが今なお真実の(異本:純粋な)信仰によっていと聖なる律法へ服従を捧げようとするならば、神の意向によって自分たちのためにどれほどのことが備えられているかを、悟ることができるであろう。
Epistolae 10.0.7
Et hoc quidem, sanctissimi fratres, sperabam etiam in eis, quibus ingenita est maxima durities animi, posse reprehendi; sed non profuit apud eos recta dijudicatio, neque in eorum sensus ingressa est divinitas propitia.
PL 8, 488Bいと聖なる兄弟たちよ、私はこのことが、生まれつき甚だしく心の頑なな者たちのうちにおいてさえ、たしなめられうると期待していた。しかし正しい裁定は彼らのもとで何の役にも立たず、恵み深い神性も彼らの心には入り込まなかった。
Epistolae 10.0.8
Revera enim non immerito ab his procul abscesserit Christi clementia, in quibus manifesta luce claret ( in ms. clarent) hujusmodi esse, ut eos etiam a caelesti provisione exosos cernamus: quae in ipsos tanta vesania perseverat, cum incredibili ( in ms. incredibilia) arrogantia persuadeant ( in ms. persuadendum) sibi, quae nec dici, nec audiri fas est, desciscentes a recto judicio dato, quo coelesti provisione meum judicium eos comperi postulare: quae vis malignitatis in eorumdem pectoribus perseverat.
PL 8, 488B実に、キリストの慈しみが、これほどまでに彼らから遠く離れ去っているのも当然のことである。彼らが、天の配慮からさえも憎まれる者であると我々が見て取るほどの者であることは、明白な光のもとで明らかだからである。かくも大きな狂気が彼らのうちに居座り、言うことも聞くことも許されぬことを、信じがたいほどの傲慢さで〔ミーニュは本文中の括弧注で、写本の読みとして clarent、incredibilia、persuadendum を挙げる。刷りの本文に従った〕自らに信じ込ませ、下された正しい判決から離反しつつ、天の配慮によって私の判決を求めるに至った〔quo … postulare の quo は本文が崩れているらしい。文脈から解した〕――そのような悪意の力が、彼らの胸のうちに居座り続けているのである。
Epistolae 10.0.9
Quoties a me jam ipso ( in ms. ipsum) improbissimis additionibus suis sunt condigna responsione oppressi? qui utique si hoc ante oculos habere voluissent, minime hoc ipsum interposuissent. Meum judicium postulant, qui ipse judicium Christi expecto.
PL 8, 488C彼らはこの私自身によって、その恥知らずな付け加えに対し、幾度ふさわしい答えをもって打ち負かされたことか。もし彼らがこのことを目の当たりにしようとしていたならば、決してこのようなことを差し挟みはしなかったであろう。私自身がキリストの裁きを待ち望んでいるのに、彼らは私の裁きを求めているのである。
Epistolae 10.0.10
Dico enim, ut se veritas habet, sacerdotum judicium ita debet haberi, ac si ipse Dominus residens judicet. Nihil enim licet his aliud sentire, vel aliud judicare, nisi quod Christi magisterio sunt edocti.
PL 8, 488Cなぜなら、私は真実のあるがままを言うのだが、司教たちの裁きは、あたかも主自身が座して裁くかのように見なされるべきだからである。彼らには、キリストの教えによって教えられたこと以外に、別の思いを抱くことも、別の裁きを下すことも許されないのである。
Epistolae 10.0.11
Quid igitur sentiunt maligni homines, officia, ut vere dixi, diaboli? Perquirunt saecularia, relinquentes coelestia. O rabida furoris audacia! sicut in causis gentilium fieri solet, appellationem interposuerunt.
PL 8, 488Cそれでは、悪しき者たち――まことに私が言った通り、悪魔の役目を担う者たち――は何を思っているのか。彼らは天上のことを打ち捨てて、世俗のことを追い求めている。おお、狂おしい激情の大胆さよ。異教徒たちの訴訟において通例そうであるように、彼らは上訴を差し挟んだのである。
Epistolae 10.0.12
Equidem gentes minora interdum judicia refugientes, ubi justitia cito deprehendi ( f. reprehendi) potest, magis ad majora judicia auctoritate interposita ad appellationem se conferre sunt solitae.
PL 8, 488D実に、異教徒たちは、正義が速やかに見出され得る(あるいは、正されうる)小さな裁判をときに避け、むしろ権威をもってより大きな裁判へと上訴し移ることを常としてきた。
Epistolae 10.0.13
Quid hi detractores legis, qui renuentes coeleste judicium, meum putaverunt postulandum, sic sentire de Christo salvatore? Ecce jam proditores, ecce sine ulla acriori disquisitione, ipsi per semet prodiderunt facinora sua.
PL 8, 488D律法をそしるこれらの者たちは、天の裁きを拒み、私の裁きを求めるべきだと考えたが、それが救い主キリストについてこのように思うことなのか。見よ、彼らはすでに裏切り者であり、見よ、何ら厳しい詮索を経ずとも、彼ら自身が自らの凶行を白日のもとにさらしたのである。
Epistolae 10.0.14
Quae ab ipsis sentitur humanitas, qui in ipso Deo immanes prosilierunt? Equidem, fratres carissimi, licet haec in ipsis videantur deprehensa, nihilominus vos, qui Domini salvatoris sequimini viam, patientiam adhibete, data his iisdem videritis perseverare, protinus cum his quos Dominus dignos cultui suo judicavit, proficiscimini, et redite ad proprias sedes, meique mementote, ut mei Salvator noster semper misereatur.
PL 8, 488D神自身に対してさえ荒々しく躍りかかった彼らに、いかなる人間らしさが感じられようか。とはいえ、いと親愛なる兄弟たちよ、これらのことが彼らのうちに見て取られるとしても、なお諸君は、救い主なる主の道に従う者として、忍耐を保つがよい。もし彼らが〔この狂気に〕固執し続けるのを見たならば〔底本は data his。本文が崩れているらしく、もし彼らが同じ態度に固執するのを見たならば、と解した〕、直ちに、主が自らの礼拝にふさわしいと判断した者たちとともに出発し、それぞれの座へと帰り、そして私のことを覚えていてほしい。我々の救い主が常に私を憐れむように。
Epistolae 10.0.15
Caeterum direxi meos homines, qui eosdem infandos deceptores religionis protinus ad comitatum meum perducant, ut ibi degant, ibi sibi mortem pejus pervideant.
PL 8, 489Aそのほか、私は自分の部下たちを遣わし、これら宗教の恥知らずな欺瞞者たちを直ちに私の宮廷へ連れて来させることにした。彼らがそこに留まり、そこで死よりも悪しきものを自ら見出すようにするためである。
Epistolae 10.0.16
Dedi quoque litteras competentes ad eum, qui vicariam praefecturam per Africam tuetur, ut quotquot hujus insaniae similes invenerit, statim eos ad comitatum meum dirigat, ne ulterius sub tanta claritate Dei nostri ea ab ipsis fiant, quae maximam iracundiam coelestis providentiae possint incitare.
PL 8, 489A私はまた、アフリカにおいて近衛長官の代官職を務める者に、しかるべき書簡を送った。この種の狂気に似た者を見出しただけ、直ちに私の宮廷へ送るべし、と。我々の神のこれほどの輝きのもとで、これ以上、天の摂理の激しい怒りを引き起こしかねないことが彼らによって行われることのないようにするためである。
Epistolae 10.0.17
Incolumes vos Deus omnipotens tribuat votis meis et vestris per saecula, fratres carissimi.
PL 8, 490Aいと親愛なる兄弟たちよ、全能の神が、諸君を我が願いと諸君自身の願いとに応じて、末永く恙なきものとして与えんことを。