コンスタンティヌスr. 306–337

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Epistolae

Epistola XXII 第XXII通

Constantine the Great · Epistolae · PL 8, 517D · 31 sectiones

Epistolae 22.0.1

1

[0519] Const. Aug. catholicae Ecclesiae Nicomediensium. Omnes probe nostis, fratres dilectissimi, Dominum Deum scilicet et salvatorem Christum patrem et filium esse: Patrem dico sine principio, sine fine, parentem saeculi ipsius: Filium vero, hoc est Patris voluntatem, quae quidem neque per cogitationem aliquam assumpta est, neque ad operum suorum perfectionem per substantiam extrinsecus quaesitam accepta; qui enim hoc intelliget, hic habebit ad omne supplicii genus indefessam tolerantiam.

PL 8, 517D

アウグストゥス、コンスタンティヌスより、ニコメディア人の公同の教会へ。いとも親愛なる兄弟たちよ、諸君は皆、言うまでもなく主なる神と救い主キリストとが、父と子であることをよく知っている。父とは、始まりなく終わりなく、この世そのものの親である方を言い、子とは、すなわち父の御旨であって、それは何らかの思案によって受け取られたものでもなければ、その業の完成のために外から求められた実体として受け取られたものでもない。実にこのことを理解する者は、あらゆる種類の刑罰に対して倦むことのない忍耐を持つであろう。

Epistolae 22.0.2

2

Sed Dei filius Christus omnium opifex, et immortalitatis ipsius largitor genitus est, quantum ad fidem spectat eam qua credidimus: genitus est, imo vero progressus est ipse, cum omnino in Patre esset, ad eorum quae ab ipso facta sunt, ordinationem.

PL 8, 520A

しかし、神の子キリスト――万物の造り主にして不死そのものの授与者――は、我々が信じているその信仰に関する限りにおいて、生まれたのである。生まれた、それどころか彼自身は、まったく父のうちにありながら、自らによって造られたものどもの秩序づけへと進み出たのである。

Epistolae 22.0.3

3

Genitus igitur individuo quodam processu, voluntas enim simulatque domicilio ipsius infixa est, ea quae diversa indigent cura, secundum uniuscujusque qualitatem tractat atque administrat.

PL 8, 520A

それゆえ、ある不可分の発出によって生まれたのであり、御旨はそれ自身の宿りに定着するとともに〔voluntas … domicilio ipsius infixa est の主語と目的語の関係は定かでなく、文意を推して訳した〕、それぞれ異なる配慮を必要とするものどもを、各々の性質に応じて取り扱い、治めるのである。

Epistolae 22.0.4

4

Quid igitur est? quid inter Deum Patrem et Filium medium? nihil scilicet, ipsa enim rerum completio cognitione accepit voluntatis imperium, non quidem separata ex Patris essentia voluntatem separavit.

PL 8, 520B

それでは、いったい何であろうか。神なる父と子との間に、何か中間のものがあるのか。何もないのである。というのも、事物の完成そのものが、認識によって御旨の命令を受け取ったのであり、父の本質から分離した御旨を分離させたのではないからである〔後半は構文が崩れており、語の格に即して対応をつけた〕。

Epistolae 22.0.5

5

Quod vero ad ista sequitur, quis est qui Dominum meum Christum filium reverentia magis ductus quam stultitia metuit?

PL 8, 520B

しかし、これに続いて言うべきことがある。私の主なるキリスト、子なる方を、愚かさによってではなく畏敬によって恐れる者とは、いったい誰であろうか。

Epistolae 22.0.6

6

Num itaque patitur Deus? postquam augusti corporis habitatio ad notitiam propriae sanctitatis properat: an cadit sub tactum illum quod separatum est a corpore?

PL 8, 520B

それでは、神は苦しみを受けるのであろうか。荘厳なる肉体の宿りが、自らの聖性の認識へと急ぎ向かった後で、肉体から切り離されたものが、あの接触を受けるというのであろうか〔原文は難解で、後半の問いの係りは定かでない。字義どおりに訳した〕。

Epistolae 22.0.7

7

Num igitur separavit hoc quod a corporis humilitate ablatum est? num vero vivimus, licet ad mortem, animae gloria corpus asciverit?

PL 8, 520B

それでは、肉体の卑しさから取り去られたこのものが、分離をもたらしたのであろうか。あるいは、たとえ死へと向かうものであっても、魂の栄光が肉体を身に帯びたことによって、我々は生きているのであろうか。

Epistolae 22.0.8

8

Quid igitur hic innoxia et sincera fides dubitatione dignum offendit? nonne vides Deum augustius corpus elegisse, quo fidei indicia et virtutis suae documenta voluit ostendere? et jam confusum a diabolo errorem, humani generis perniciem excutere, novamque religionis doctrinam dare ignorantiae documento, indignas mentis cogitationes purgare, deinde vero mortis cruciatus retundere, ac immortalitatis praemia longe ante praedicere.

PL 8, 520C

それゆえ、無垢で純粋な信仰が、いったい何か疑いに値するものにぶつかるであろうか。神が、より荘厳な肉体を選んだのを、汝は見ないのか。その肉体によって神は、信仰のしるしと自らの力の証しとを示そうと望み、また、悪魔によってかき乱された誤り、すなわち人類の破滅を打ち払い、無知への証しとして新たな信仰の教えを与え、心のふさわしからぬ思案を清め、さらに死の責め苦を打ち砕き、そして不死の報いをはるか以前から予告しようと望んだのである。

Epistolae 22.0.9

9

Sed vos, quos ut deinceps fratres appellem, charitatis communio facit (non ignoratis me conservum vestrum), non ignoratis vestrae salutis praesidium, cujus curam ingenue suscepi, et per quod non solum armatos hostes nostros devicimus, verum etiam viventes adhuc coegimus humanitatis veram fidem profiteri.

PL 8, 520C

しかし諸君は――私が以後兄弟と呼ぶのは、愛の交わりがそうさせるのであり(諸君は私が諸君の同輩僕であることを知らないわけではない)――諸君の救いの守りを知らないわけではない。私はその配慮を率直に引き受け、それによって我々は武装した敵を打ち破っただけでなく、なお生きている者たちにも、人間性の真の信仰を告白させたのである。

Epistolae 22.0.10

10

Ego vero in his bonis propter instaurationem orbis terrarum maxime gaudebam. Et enim admiratione plane dignum fuit tot gentes ad concordiam consensumque adduxisse, quae paulo ante dicebantur Deum ignorare.

PL 8, 520C

私はこれらの善きことにおいて、世界の刷新のゆえに大いに喜んでいた。実に、少し前までは神を知らないと言われていたこれほど多くの諸国民を、和合と一致とへと導いたことは、まったく驚嘆に値することであった。

Epistolae 22.0.11

11

Verum quomodo cogniturae erant gentes ea, quae nullo contentionis studio intelligere curarent? Quid igitur cogitatis, fratres carissimi, quod nos ipsos accuso? Christiani sumus, et miserabili affectu dissentimus.

PL 8, 520D

しかし、諸国民が、いかなる争いの熱意もなしに理解しようと心がけていた事柄を、いったいどうして知ることができたであろうか。それゆえ、いと親愛なる兄弟たちよ、諸君は何を考えているのか――私は我々自身を告発しているのである。我々はキリスト教徒でありながら、哀れむべき感情によって仲違いしている。

Epistolae 22.0.12

12

Haec igitur ipsa est fides nostra? haec sanctissimae legis doctrina? Sed quae tandem est causa, ob quam praesentis mali pernicies excitata est? O rem absurdam! summum odium, quod omnis indignationis magnitudinem excedit!

PL 8, 520D

これがはたして我々の信仰なのか。これがいと聖なる律法の教えなのか。しかし、この現在の悪の破滅がいったい何によって引き起こされたのか。おお、不合理なことよ。あらゆる憤りの大きさを超える、この上ない憎悪よ。

Epistolae 22.0.13

13

Quae tandem visa est hujus atrocitas? num Dei Filium negat ex individua Dei substantia processisse? Anne Deus ubique est? atqui hunc semper adesse nobis sentimus. Anne hujus potentia universitatis ornatus coaluit, atque separationis dissidio privatus est?

PL 8, 521A

いったいこの残虐さは、何によって生じたと見られるのか。神の子が、神の不可分の実体から発出したことを否定するというのか。神はどこにでもいるのではないか。しかも我々は、この方が常に我々のもとに現存することを感じている。この方の力によって宇宙の秩序は結び合わされたのであり、分離の不和によって奪われることはなかったのではないか。

Epistolae 22.0.14

14

Ne quid igitur a nobis actum sit, fratres carissimi, attendite, quaeso, praesentis doloris probationem. Vos illius confessores fore promisistis, quem esse negatis, cum vobis istud exitiabilis ille doctor persuaserit.

PL 8, 521A

それゆえ、いと親愛なる兄弟たちよ、我々によって何もなされることのないよう、どうか、この現在の苦しみの証しに注意してほしい。諸君は、あの破滅をもたらす教師が諸君を説き伏せたことによって、その存在を否定しているその方の告白者となることを約束したのである。

Epistolae 22.0.15

15

Quis obsecro innocentem multitudinem ista docuit? Eusebius videlicet tyrannicae crudelitatis socius.

PL 8, 521A

どうか言ってほしい、いったい誰が、無垢な民衆にこれらのことを教えたのか。それは、僭主の残忍さの仲間であるエウセビオスにほかならない。

Epistolae 22.0.16

16

Nam quod excubaret et omnino vigilaret pro tyranno, ex multis undique potest intelligi, siquidem istud episcoporum, eorumque vere episcoporum caedes testantur: istud crudelissima Christianorum persecutio palam clamat.

PL 8, 521A

実に、彼が僭主のために見張りをなし、絶えず目を光らせていたことは、あらゆる方面から数多くのことによって知ることができる。というのも、司教たちの、しかもまことの司教たちの殺害が、それを証ししているからであり、キリスト教徒への最も残虐な迫害が、公然とそれを叫んでいるからである。

Epistolae 22.0.17

17

Neque certe de iis quibus me affecit contumeliis hoc loco verba faciam, per quas adversariorum contra me concursus quantum fieri poterat maxime procurabantur, qui et oculis tanquam speculatoribus me observavit.

PL 8, 521B

彼が私に加えた侮辱について、ここでは語ることはしない。それによって、私に対する敵対者たちの結集が、できる限り図られたのであり、彼もまた、いわば見張りの目をもって私を監視していたのである。

Epistolae 22.0.18

18

Quin etiam ministerio prope militari, quo tyranno opem ferret, perfunctus est. Ac nemo existimet me imparatum minusque instructum esse etiam ad istas res, si opus fuerit, confirmandas.

PL 8, 521B

それどころか彼は、僭主に力を貸すために、ほとんど軍務に等しい任務をも果たしたのである。そして、もし必要とあらば、これらのことを立証するにあたっても、私が備えなく用意不足であると誰も思ってはならない。

Epistolae 22.0.19

19

Verissime enim ostendi potest, tum presbyteros, tum diaconos a me manifesto deprehensos, qui Asebium assidue stipabant. Sed haec quidem omitto, quae nunc non eo dicuntur a me, quod ipse ea graviter et iniquo animo feram, sed quo eos suae ipsorum pudeat insaniae.

PL 8, 521B

実にまったく真実として示しうることであるが、私は司祭たちや助祭たちが、絶えずアセビオス〔エウセビオスを指す。「不敬な者」の意の語呂合わせ〕に付き従っていたのを、明白に見出したのである。しかし、これらのことは省くことにしよう。今これを私が述べるのは、自らそれを重く不快な思いで受け止めているからではなく、彼らが自らの狂気を恥じるようになるためである。

Epistolae 22.0.20

20

Illud solum metuo, illud animo verso, quod vos video in hujus criminis societatem vocari. Nam institutione Eusebii et conversatione conscientia vestra a veritate deflexit.

PL 8, 521B

私が恐れるのはただ一つ、心を悩ませているのはただ一つのことである。すなわち、諸君がこの犯罪の共犯へと誘われているのを、私が見ていることである。というのも、エウセビオスの教導と交わりによって、諸君の良心は真理から逸れてしまったからである。

Epistolae 22.0.21

21

Verum hujus rei expedita est et facilis curatio, si modo episcopum fidelem et integrum nacti, oculos ad Deum denuo converteritis: quod quidem in praesentia est in vestra situm potestate, quodque etiam dudum penes vestrum judicium fuerat, nisi Eusebius ipse, de quo dixi, pravo eorum qui eum juverunt consilio huc praeceps ruisset, et rectum eligendi ordinem impudenter conturbasset.

PL 8, 521C

しかし、この事の療治は容易であり、手近なものである。もし諸君が、忠実で誠実な司教を得て、再び目を神へと向けるならば。これは今、まさに諸君の権限のうちに置かれていることであり、また以前から諸君の判断にゆだねられていたことでもあった。ただし、私が述べたエウセビオス自身が、彼を助けた者たちの邪な策謀によってここへ性急に走り込み、選任の正しい秩序を恥知らずにもかき乱したのでなければ、の話である。

Epistolae 22.0.22

22

Sed quoniam mihi de hoc ipso Eusebio pauca dicenda sunt, quaeso libenter, attendite. Non vos praeterit concilium Nicaeae celebratum, cui ipse, sicut conscientiae meae munus postulabat, interfui, non alio sane animo, quam ut tum concordiam inter omnes constituerem, tum omnium maxime ut reprimerem penitus et submoverem eam rerum perturbationem, quae ex Arii Alexandrini amentia orta, illico ex absurdo et pernicioso conatu Eusebii vires collegit.

PL 8, 521C

しかし、このエウセビオス自身について、私は少しばかり述べねばならないことがあるので、どうか快く耳を傾けてほしい。ニカイアで挙行された会議のことは、諸君の記憶に新しいことであろう。私自身もそこに、私の良心の務めが求めるとおりに出席したが、それはひとえに、すべての者の間に和合を打ち立て、また何よりも、アレクサンドリアのアレイオスの狂気から生じ、直ちにエウセビオスの不合理で有害な企てによって力を得たあの事態の混乱を、根底から抑え取り除くためであった。

Epistolae 22.0.23

23

Nam quanta concursione, amantissimi honoratissimique fratres, putatis istum Eusebium, utpote ipsa conscientia convictum, quanta cum ignominia mendaciis undique deprehensis, aggressum esse primum certos quosdam homines subornare qui pro eo deprecarentur: deinde a me auxilium petere, ne tanti sceleris damnatus de honoris sui gradu dejiceretur.

PL 8, 521D

というのも、いとも敬愛すべき、いとも名誉ある兄弟たちよ、諸君は考えてみるがよい。まさにその良心によって有罪を確信させられていたこのエウセビオスが、あらゆる方面から嘘を暴かれ、いかなる恥辱とともに、いかなる焦燥をもって、まず一定の人々を買収して自分のために弁じさせ、次いで私に助けを求めたか――これほどの罪によって断罪され、その名誉ある地位から追われることのないように、というためであった。

Epistolae 22.0.24

24

Hujus rei testis est mihi Deus, qui tum mihi, tum vobis benignus perpetuo adsit, quod et meum pervertit judicium, et turpiter a veritate abduxit: quod et vos cognoscetis.

PL 8, 521D

このことについて、私には神が証人である――私にも諸君にも常に慈しみ深く臨むように、と私が願う神が。彼は私の判断をも曲げ、恥ずべき仕方で真理から引き離した。このことを諸君もまた知るであろう。

Epistolae 22.0.25

25

Nam tum omnia gesta sunt ex-ejus sententia, qui perniciem omnem adhuc intra cogitationem suam abditam et occultam tenuit.

PL 8, 524A

というのも、その時すべては、その破滅をなおも自らの思案のうちに隠し秘めていた者の意向に従って行われたからである。

Epistolae 22.0.26

26

Ac primum, ut caetera illius nequitiae facinora praeteream, audite, quaeso, quid nuper cum Theognio, quem dementiae socium habebat, perpetraverit.

PL 8, 524A

そしてまず、彼の悪事のその他の所業は差し置くとして、彼が狂気の仲間としていたテオグニオスとともに、最近何を行ったかを、どうか聞いてほしい。

Epistolae 22.0.27

27

Ipse forte quosdam Alexandrinos qui a fide nostra defecerant, huc mitti jusseram, quandoquidem eorum opera dissidii flamma incensa erat.

PL 8, 524A

たまたま私自身が、我々の信仰から離反したある種のアレクサンドリア人たちを、ここへ送るよう命じていた。というのも、彼らの働きによって不和の炎が燃え上がっていたからである。

Epistolae 22.0.28

28

Sed isti honesti bonique scilicet episcopi, quos vera concilii dijudicatio ad poenitentiam agendam reservaverat, non solum eos admiserunt ad se, et secum tuto collocarunt, verum etiam illorum depravatis moribus communicarunt.

PL 8, 524A

しかし、まことの会議の裁定によって悔い改めを行うべく留め置かれていたはずの、これら正直で善良な司教たちは、彼らを自らのもとに受け入れ、安全に住まわせただけでなく、彼らの堕落した習わしにも与ったのである。

Epistolae 22.0.29

29

Quamobrem ingratos istos aliquo pacto puniendos esse censui, et jussi, ut a suis abrepti sedibus longissime relegarentur.

PL 8, 524A

それゆえ、私はこの恩知らずな者どもを何らかの仕方で罰すべきであると判断し、彼らを自らの座から引き離して、はるか遠くへ追放するよう命じたのである。

Epistolae 22.0.30

30

Jam vestrum est ea fide in Deum aciem mentis vestrae intendere, in qua vos semper mansisse constat, et nunc etiam manere decet, omnemque aetatem ita degere; ut episcopos integritate vitae, doctrinae puritate, tum benignitate etiam in omnes, eximios habentes, jure laetemur.

PL 8, 524A

今こそ諸君の務めは、諸君が常にそこに留まってきたことが明らかであり、今もなお留まるべきであるその信仰に、諸君の心の眼差しを向けることである。そして全生涯をそのように過ごし、生活の清廉さと教えの純粋さ、そしてまたすべての人への慈愛とにおいて卓越した司教たちを持って、我々が正当に喜ぶことができるようにすることである。

Epistolae 22.0.31

31

Si quis autem temere pestes illas vel memoria, vel laudibus celebrare audeat, confestim servi Dei, hoc est mei ipsius opera poenas suae audaciae dabit. Deus vos, fratres carissimi, incolumes servet.

PL 8, 524A

しかし、もし誰かがみだりに、あの疫病のような者どもを記憶によって、あるいは賛辞によって讃えようとするならば、その者は直ちに、神のしもべ、すなわち私自身の働きによって、その大胆さの罰を受けるであろう。神が、いと親愛なる兄弟たちよ、諸君を無事に守るように。