コンスタンティヌスr. 306–337

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Epistolae

Epistola III 第III通

Constantine the Great · Epistolae · PL 8, 480B · 4 sectiones

Epistolae 3.0.1

1

[0479] Ave, Anuline charissime nobis. Est hic mos bonitatis nostrae, ut ea quae ad alienum jus pertinent, non modo nulla inquietudine affici, sed etiam restitui velimus, Anuline charissime.

PL 8, 480B

我々にとっていと親愛なるアヌリヌスよ、挨拶を送る。他人の権利に属するものについては、いかなる不安にもさらされぬようにするばかりか、むしろこれを返還することを望む――これが我々の善意の習わしである、いと親愛なるアヌリヌスよ。

Epistolae 3.0.2

2

Quapropter jubemus, ut simul atque has litteras acceperis, si quae ex illis quae ad Catholicam Christianorum Ecclesiam per singulas civitates, aut in aliis locis pertinebant, nunc a Decurionibus aut quibuslibet aliis detinentur; ea confestim illorum ecclesiis restitui facias.

PL 8, 480C

それゆえ我々は命ずる。この書簡を受け取り次第、キリスト教徒の公同の教会に属していたものであって、各都市、あるいは他の場所において、今デクリオたち、あるいは他の何者かによって留め置かれているものがあれば、汝はそれらを直ちにそれぞれの教会に返還させよ。

Epistolae 3.0.3

3

Quandoquidem volumus, ut quae supradictae ecclesiae antea possederunt, ad earumdem jus omnino revertantur.

PL 8, 480C

なぜなら、前述の教会がかつて所有していたものは、すべて完全にそれらの教会の権利へと戻ることを我々は望むからである。

Epistolae 3.0.4

4

Cum ergo perspiciat devotio tua, hujus nostrae jussionis manifestissimum esse praescriptum; operam dabis, ut sive horti, sive aedes, seu quodcumque aliud ad jus earumdem ecclesiarum pertinuerit, cuncta illis quantocius restituantur: quo scilicet te huic nostro praecepto accuratissime obtemperasse intelligamus. Vale, Anuline charissime et desideratissime nobis.

PL 8, 480C

されば、汝の献身がこの我々の命令の趣旨をきわめて明白なものと見て取るであろうゆえ、汝は、庭園であれ、建物であれ、そのほか何であれ、これらの教会の権利に属するものはすべて、できる限り速やかにそれらへ返還されるよう努めるであろう。それによって、汝がこの我々の命令に最も正確に従ったことを我々が知りうるようにするためである。いと親愛にしていと慕わしきアヌリヌスよ、健やかであれ。